Johann Wolfgang Goethe
1749 - 1832
Scholia in Augustinide civitate Dei
1788/1790
Textus:Goethes WerkeHerausgegeben im Auftrage der Großherzogin Sophie von SachsenWeimar, Hermann Böhlaus Nachfolger, 19141. Abtheilung, Band 53, Facsimile: Internet Archive
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
Ante aliquot dies, princeps optime [Prinz August von Gotha], non sine animi summa delectatione ad me delatum est te proavi mei, Gasparis Schoppii, lucubrationes in fascinum Priapi summa cum voluptate manibus diurnis atque nocturnis tractare, quo nuncio animo moveor tibi fautori Venerum elegantiorum dissertatiunculam quandam dicare quam hiemali tempestate intra museum inclusus ut genio indulgerem elaboravi.Noctes enim longae ac pene ferreae, dies nocti simillimi, me ex Italia felicissimo itinere reducem, tam male mulctarunt atque afflixerunt ut pene vitae desiderium extinguerent.Thuringiae nostrae mediterraneae sortem noscis ipse, princeps oculatissime, artibus operam damus non gaudemus artibus, scientiis indigentes scientias mercamur, rempublicam colimus non consulimus reipublicae, quae perpendens aliam vitae rationem instituere decrevi.Rerum humanarum atque divinarum studium a primis annis a me sedulo tractatum fuisse ipse, princeps optime, nosti, theoriam quoque praxi quodammodo temperatam atque p . . . fuisse te non latet. Dedecori autem mihi futurum existimavi sin caput istud plane divinum ac humanum generationis nempe ac creationis exemplo quodam illustrarem.Non defuit occasio quam arripiens noctes plures in formando homine desudavi, quod quidem confiteri Schoppiana integritate non erubesco, licet alios et praecipue rusticos deo similiores quasi ex improviso opus istud divinum perficere videamus.Aguntur autem, princeps dilectissime, doctis omnia docte ut puris pure, non potui ergo non veterum sententias circa hunc actum perscrutari et rimari quam diligentissime.Obtulit se mihi primo loco religiosa veterum solertia totum negotium generationis diis pluribus ac deabus tribuens atque singulis singula officia quam accuratissime distincta designans.Haec in dissertatiuncula ex Varrone secundum Divum Augustinum [VI 9; VII 2-3] disposita benigne excipias.Amorem quem et Cupidinem latini, graeci vero Ερωτα vocant primum propagationis atque vitae fontem atque motorem esse nemo est qui negat. Sunt qui ipsum cum aere et terra et aqua triplex matrimonium iniisse ferunt, quia nullum horum trium elementorum impune habitare licet, nec pedem e domo efferre nec aerem deambulationis publicae absorbere, nec navigare, nec piscari, nec aucupari, nec psallere, nec chorum ducere nisi imperium ipsius agnoscas atque subito puellulae alicujus pp.
Amoremigitur primo loco absque invidia ponendum censemus. Iunctis enim animis sequitur desiderium in loco quodam tuto convenire, secure confabulari atque sensus animi mutuo consortio explicare, praesidet huic actuiDeus Domiducus.Incensis autem duobus animis Ερος iste alatus atque versatilis, jam jam avolavit alio. Ne autem cito evanescat quod cita apparuit,Deus Jugatinusanimos iungit.Domiducus.Domum autem cum puellam perduxeris, pudore quodam perfundetur, horrore quodam. Ne itaque aufugiat,Dea Manturnainvocanda est, haec blanditiis tuis succurret, basiorum voluptatem augebit, puellam in genubus tuis collocatam figet atque ad lectulum traductam coercebit. Aderit tum subitoDea Virginensisquae zonam religanti opitulabitur, renitentis puellulae nisus susurris sedabit atque membra lectulo collocata scite disponet, vestimenta incommoda removebit, te inhiantem diriget atque crura incumbenti divaricabit. Non deerit in hoc temporis punctoDeus Subigusqui te circa aditum versantem atque ventrem tenellum ventre subigentem quod graeci δεψειν item πεπαινειν vocant . . . . . . Quod cum bello modo nec rustice feceris ut oneris assuescat, tuncDea Premavirgini assistet ut te prementem atque toto corpore incumbentem libenter atque jucunde ferat. Adsit tuncDea Pertundacujus administrae licet Divus Augustinus superfluum post dei Subigi atque deac Premae auxilium arbitretur, De Civ. Dei Lib. VII [VI] Cap. [9] atque nostris temporibus raro invocanda sit, tamen non negligendam censemus quia quod rarissimum est id tamen contingere potest. Aperiat ergo hujus ope pulsatum ostiolumDeus IanusAperiat ostiolum sacelli terque quatreque venerandi ac dilecti ut religionis debita officia praestentur. Non deeritDeus Saturnussemen adducturus.Deus Liberte liberabit, occurretDea Liberavirginis semen ex adverso propellens. Tunc si omnia bene procedunt,Deus VitumnusVitamDeus SentinusSensum [puerperio largientur.] |