BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Alexander Gottlieb Baumgarten

1714 - 1762

 

Aesthetica

 

Praefatio partis II, 1758

 

______________________________________________________________________________

 

 

[1]

PRAEFATIO.

 

Fidem, quam edens partem aestheticorum primam praefando dederam, liberaturusnon ita multo post hanc publici iuris factam horis subcesivis accedebam ad telam, quam exorsus fueram, [2] quamque praemissa tunc synopsis breviter indicat, curatius pertexendam. Praeeuntem scribendo non lentus sequebatur typographus, et cito satis eo usque perveneramus, ut absolveretur, quod nunc legentibus offerendum est, quum me morbus in lectum deiiceret adeo gravis, adeo pertinax, ut saepe non mihi solum, et meis, sed ipsis etiam peritissimis medicis conclamatus viderer. Satis diu, reor, interruptum pependit opusculum, et penderet adhuc, si iudicarem aequum resistere bibliopolae, qui moram hucusque patienter tulit, et nunc, quae iam impressa habet, ulterius premere hoc minus persuaderi potest, quum nondum ea sit ratio meae valetudinis, quae vires libris eiusmodi scribendis idoneas magis, quam mortem, polliceatur. Non sum nescius [3] odiosos auctores esse plerumque de rebus suis narrantes, quae populus curet scilicet. Rationes equidem tribus tantum verbis reddere volui, cur ne certitudinis quidem aestheticae prorsus exhausta materia, vitam venustae cognitionis dulcissimam pulcritudinem, methodum lucidam, et elegantem illam semioticam, quae pulcris in orationibns eloquutio dici solet et actio, non tetigerim, nec ad partem practicam aestheticorum pedem proferendi spes sit, quam aliquando secundam dixi, quaeque iam informaveram singula dictatis acroaseos, quae meditationibus his propiorem occasionem suppeditaverat. Si quis tamen superes, amice lector, qui me curas, qui me nosti, qui me amas denique, disce fortunam ex aliis, ex me, qui iam octavum in annum per ambages [4] aegritudinum circumerro, quae videantur inextricabiles, quam necessarium sit, maturius bene cogitandis optimis assuefieri. Quid enim agerem, uti nunc sum, pro virili hoc agere nescius, profecto, nescio. Dabam Traiecti cis Viadrum, a. d. II. Kal. April. MDCCLVIII .