BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Alexander Gottlieb Baumgarten

1714 - 1762

 

Aesthetica

 

Praefatio partis I, 1750

 

______________________________________________________________________________

 

 

[1]

PRAEFATIO.

 

Quum A. 1742. rogarer quaedam consilia dirigendarum facultatum inferiorum in cognoscendo vero, novam per [2] acroasin, exponere: more consueto, definitiones demonstrationesque praecipuas dictabam in calamos audientium, reliqua liberiori sermoni servabam illustranda. Quae congesseram, tum quibusdam aliis doctissimis viris, quorum in manus scripta pervenerant, tum praesertim, viro celeberrimo, Georgio Friderico Meier, professori Halensium dignissimo, ita placuerunt, ut in ea non solum per acroases in Fridriciana novas commentaretur, sed et ad scribendum eiusdem argumenti librum animum [3] appelleret. Duas operis utilissimi partes iam vidi, in iisque mea, non tam dexterrime versa in linguam vernaculam, quam multis optimis rebus amplificata atque exornatas singulari cum iucunditate deprehendi. Quae dum amico suavissimo, lecturis eruditis, et mihi tacitus mecum gratulor, anno praeterlapso generosissimi nobilissimique commilitones me denuo conveniunt acroasin aestheticam postulaturi. Honestissimo satisfacturus desiderio, memor, quantum ego quondam temporis fatigandis [4] excipientium dextris impendere debuerim, quum dictarem, quorum antea mentionem inieci, mea tamen rogarer: prelo ea committere mecum constitui. Nunquam autem ita mihi mea, si qua sunt, arriserunt, ut ea curis secundis eximerem. Hinc et illa, quae octo ab hinc annis mente conceperam, novis accesionibus emendationibusque, si possim, meliora reddere mens fuit. Quae per hanc hiemem absolvere scribendo licuit, nunc parvo, iusto tamen volumine, publici iuris sunto. [5] Reliquis exsequendis primum, quod nanciscar, otium consecrabo. Tunc forte plura praefari licebit. Nunc unum est, quod gratus animus me monet publice testari, sicut Werenfelsii Vossiique scripta, in aliis, ita multum adiumenti mihi attulisse, quum meditarer iterum olim conscripta, celeberrimi Gesneri thesaurum, quem ego sane non linguae solum, sed etiam rerum ad veram pulcritudinem facientium oppido divitem expertus sum. Quaecunque meam hanc, et reliquas curas obeundi [6] muneris, quod acceptum fero sanctae providentiae, fortuna maneat, bonis viris, qui haec iudicabunt, mihi certe satis erit, protulisse me quaedam, quorum meditationes meis, non solum pulcriores, sed etiam meliores, et ingenia colere, et prodesse non parum moribus possint. Scribebam Traiecti cis Viadrium a. d. 26 Mart. MDCCL.