| Titulus
|
§ 1
| Introitus
|
§ 2
| Fabulis de Magis et sagis referta sunt scripta Virorum celeberrimorum tam Catholicorum, quàm Protestantium.
|
§ 3
| Auctores, qui defenderunt non dari magiae crimen, imprimis Joannes Wierus, Antonius van Dale, et Balthasar Beckerus.
|
§ 4
| Commendatur Auctor Cautionis criminalis de processibus contra Sagas.
|
§ 5
| Qui tamen cum se Catholicum esse fingit, multa reliquit industriae aliorum.
|
§ 6
| Concedimus dari diabolum eumque operari in improbis; negamus tamen dari crimen magiae.
|
§ 7
| Differentia inter hypothesin nostram, Beckeri, et vulgarem. Definitio diaboli.
|
§ 8
| Beckeri et nostra hypothesis vindicata à suspicione Atheismi.
|
§ 9
| Magia olim denotavit quamcumque scientiam occultatam.
|
§ 10
| Non sermo est de magia naturali aut artificiali, sed de daemoniaca.
|
§ 11
| Cujus definitio à plerisque inconvenienter omissa.
|
§ 12
| Proponitur.
|
§ 13
| Affirmanti dari crimen magiae incumbere probationem, non nobis.
|
§ 14
| Argumenta Carzovii pro exsistentia magiae cum responsionibus nostris. Ad primum: Jure divino debere magos interfici. Respondetur: magos ibi non puniri propter pactum cum diabolo, sed propter idololatriam.
|
§ 15
| Satisfit Carpzovio excipienti legem divinam non loqui solum de veneficis.
|
§ 16
| Nova objectio de magis Pharaonis, quod illi pacta cum Diabolo habuerint, resolvitur.
|
§ 17
| De saga Samuelem evocante, item de Manasse.
|
§ 18
| Pythonissa in Endor decepit Saulem, qui neque Samuelem, neque ejus umbram, sed nihil vidit.
|
§ 19
| Ad secundum argumentum Carpzovii provocantis ad legem naturae respondetur, eum hoc assertum non probasse.
|
§ 20
| Ad tertium à Jure Civili desumtum respondetur, à Veneficis ad sagas N(on) V(alere) C(onsequentiam)
|
§ 21
| Ad quartum, à testimonio scriptorum Pontificiorum, respondetur, esse planè impertinens.
|
§ 22
| Ubi simul ostenditur impertinentia doctrinae de pacto tacito sagarum cum Diabolo.
|
§ 23
| Male inferri a poena homicidarum et adulterorum ad poenam sagarum.
|
§ 24
| Ad quintum: expedire sagis ipsis, ut quam citissime morte puniantur, respondetur, ostensione multiplicis inconvenientiae.
|
§ 25
| Respondetur ad conclusionem Carpzovii.
|
§ 26
| Contra Spizelium ostenditur: nostram sententiam non sternere viam Atheismo.
|
§ 27
| Eum male inferre à magis, de quibus loquitur Scriptura ad magos, de quibus quaestio est.
|
§ 28
| Eum frustra provocare ad autoritatem patrum Ecclesiae.
|
§ 29
| Et magis frustra ad autoritatem aliorum et experientiam quotidianam.
|
§ 30
| Transitus ad probationem negativae, quod crimen Magiae non detur.
|
§ 31
| I. Quia Diabolus non potest corpus assumere. Satanas Christum tentans non fuit Diabolus corporeus. Praejudicia ex imagunculis Catecheticis orta.
|
§ 32
| II. Quia Christus dixit, Spiritum non habere carnem et ossa.
|
§ 33
| III. Quia non potest diabolus turbare potentiam naturae invisibilis.
|
§ 34
| IV. Quia ex mente dissentientium diabolus tam impotens est spiritus, ut crepitu ventris possit ejici.
|
§ 35
| V. Nullus effectus est et nullus usus foederis Diabolici cum hominibus, neque ex parte hominum.
|
§ 36
| neque ex parte Diaboli.
|
§ 37
| Exponitur origo fabulae de crimine magiae, et ostenditur, cur incipi debeat à doctrina Graecorum.
|
§ 38
| Horum sententia de daemonibus iisque corporeis; et horum commerciis cum hominibus.
|
§ 39
| Similis doctrina apud Judaeos Pharisaeorum.
|
§ 40
| Mixtura doctrinae Pharisaicae et Platonicae ac Stoicae apud Patres priorum seculorum.
|
§ 41
| Cur restauratis Academiis à Theologis Pontificiis quamvis Aristotelicam philosophiam profitentibus istae fabulae Platonicae ac Stoicae de daemonum commerciis cum hominibus fuerint canonisatae. Variae rationes afferuntur.
|
§ 42
| Leges Civiles nihil de pacto Diaboli cum hominibus memorant. Lex. 4. Cod. de Malef. et Mathem. ab injustitia vindicata.
|
§ 43
| Glossatores Itali Juris Civilis quibus de causis erroneas multas doctrinas de crimine Magiae Glossis inseruerint.
|
§ 44
| Origo et progressus in Germania sententiae de crimine magiae et Magis etiam non nocentibus igne puniendis, tam ante Reformationem.
|
§ 45
| Quam post eam apud JCtos utrisque religionis Protestantium.
|
§ 46
| Frequentia processuum contrà sagas in terris Lutheranis. Zelus Spizelii. Impertinentia et eventus Processus Suecici.
|
§ 47
| Causae cur haec frequentia hodie cesset et spes adsit saniorum temporum.
|
§ 48
| Nunquam in processu contra sagas adfuit corpus delicti, adeoque otiosum est quaerere de indiciis hujus delicti.
|
§ 49
| Falsa indicia Magiae illegalia.
|
§ 50
| Absurdissimum, quod insignis testatio externa pietatis sit signum Magiae.
|
§ 51
| Indicia Magiae quae suppeditantur in Constitutione Criminali sunt etiam insufficientia.
|
§ 52
| I. Oblatio ad docendam Magiam.
|
§ 53
| II. Minae de damno dando alteri per Magiam.
|
§ 54
| III. Conversatio cum Magis et sagis.
|
§ 55
| IV. Si quis utatur rebus de Magia suspectis.
|
§ 56
| Cautio unica circa processum. Ne Princeps permittat processum, neve iudex inferior de Crimine Magiae inquirat. |