BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 116

 

 

 

 

1   Veruntamen si neutro horum modorum intra spacium trium annorum terminetur controversia, teneantur omnes et singuli huius Transactionis consortes, iunctis cum parte laesa consiliis viribusque arma sumere ad repellendam iniuriam a passo moniti, quod nec amicitiae, nec iuris via locum invenerit, salva tamen de caetero uniuscuiusque iurisdictione iustitiaeque iuxta cuiusque Principis aut Status leges et Constitutiones competenti administratione.

2   Et nulli omnino Statuum Imperii liceat ius suum vi vel armis persequi, sed si quid controversiae sive iam exortum sit, sive posthac inciderit, unusquisque iure experiatur, secus faciens reus sit fractae Pacis. Quae vero iudicis sententia definita fuerint, sine discrimine Statuum executioni mandentur, prout Imperii leges de exequendis sententiis constituunt.

 

IPO   Articulus XVII

6   Veruntamen si neutro horum modorum intra spatium trium annorum terminetur controversia, teneantur omnes et singuli huius transactionis consortes, iunctis cum parte laesa consiliis viribusque arma sumere ad repellendam iniuriam a passo moniti, quod nec amicitiae nec iuris via locum invenerit, salva tamen de caetero uniuscuiusque iurisdictione, iustitiaeque iuxta cuiusque Principis aut Status leges et constitutiones competenti administratione.

7   Et nulli omnino Statuum Imperii liceat ius suum vi vel armis persequi, sed si quid controversiae sive iam exortum sit, sive posthac inciderit, unusquisque iure experiatur: Secus faciens reus sit fractae pacis. Quae vero iudicis sententia definita fuerint, sine discrimine Statuum executioni mandentur, prout Imperii leges de exequendis sententiis constituunt.