1 Restituantur etiam Archiva et Documenta literaria, aliaque mobilia, ut et Tormenta bellica, quae in dictis locis tempore occupationis reperta sunt, et adhuc ibi salva reperiuntur. Quae vero post occupationem aliunde eo invecta sunt, sive in praeliis capta, sive ad usum et custodiam eo per occupantes illata fuerunt, una cum annexis, ut et bellico apparatu, iisdem quoque secum exportare et avehere liceat.
2 Teneantur subditi cuiusque loci decedentibus praesidiis et militibus Currus, Equos et Naves, cum necessario victu, pro omnibus necessariis avehendis ad loca in Imperio destinata absque pretio subministrare, quos Currus, Equos et Naves restituere debent Praefecti praesidiorum militumque hoc modo discedentium, sine dolo et fraude. Liberent etiam Statuum subditi se invicem ab hoc onere vecturae de uno Territorio in aliud, donec ad loca in Imperio destinata pervenerint, nec praesidiorum, aut aliis militiae Praefectis aut Officialibus liceat subditos eorumque Currus, Equos, Naves et similia eorum usibus commodata, omnia vel singula, extra Dominorum suorum, multo minus Imperii fines, secum trahere, eoque nomine obsidibus cavere teneantur.
|
|
IPO Articulus XVI
15 Restituantur etiam Archiva et documenta literaria, aliaque mobilia, ut et tormenta bellica, quae in dictis locis tempore occupationis reperta sunt, et adhuc ibi salva reperiuntur; quae vero post occupationem aliunde eo invecta sunt, sive in praeliis capta, sive ad usum et custodiam eo per occupantes illata fuerunt, una cum annexis, ut et bellico apparatu, iisdem quoque secum exportare et avehere liceat.
16 Teneantur subditi cuiusque loci decedentibus praesidiis et militibus currus, equos et naves, cum necessario victu pro omnibus necessariis avehendis ad loca in Imperio destinata, absque pretio subministrare; quos currus, equos et naves restituere debent Praefecti praesidiorum militumque hoc modo discedentium sine dolo et fraude. Liberent etiam Statuum subditi se invicem ab hoc onere vecturae de uno territorio in aliud, donec ad loca in Imperio destinata pervenerint: Nec praesidiorum aut aliis militiae Praefectis aut Officialibus liceat subditos eorumque currus, equos, naves et similia eorum usibus commodata, omnia vel singula extra dominorum suorum, multominus Imperii fines, secum trahere, eoque nomine obsidibus cavere teneantur.
|