1 Quod si etiam restituendorum aliquis Caesareanos Commissarios ad alicuius restitutionis, praestationis vel executionis actum necessarios censuerit, quod ipsorum optioni relinquitur, etiam illi sine mora dentur.
2 Quo casu ut rerum transactarum effectus tanto minus impediatur, tam restituentibus, quam restituendis liceat, statim conclusa et subscripta Pacificatione binos aut trinos utrimque nominare Commissarios, e quibus Caesarea Maiestas unum a restituendo, alterum a restituente nominatum, pares tamen numero ex utraque Religione eligat, quibus iniungatur, ut omnia, quae vigore huius Transactionis oportet, absque mora exequantur. Sin autem Restituentes Commissarios nominare neglexerint, Caesarea Maiestas ex iis, quos restituendus nominaverit, unum deliget aliumque pro suo arbitrio, observata tamen utrobique diversae Religioni addictorum paritate, adiunget, quibus Commissionem executionis demandabit, non obstantibus exceptionibus in contrarium factis. Ipsi deinde restituendi mox a conclusione Pacis de transactorum tenore notum faciant interessatis aliquid restituturis.
|
|
IPO Articulus XVI
3 Quodsi etiam restituendorum aliquis Caesareanos Commissarios ad alicuius restitutionis, praestationis vel executionis actum necessarios censuerit, quod ipsorum optioni relinquitur, etiam illi sine mora dentur.
4 Quo casu ut rerum transactarum effectus tanto minus impediatur, tam restituentibus quam restituendis liceat statim conclusa et subscripta pacificatione binos aut trinos utrinque nominare Commissarios, e quibus Caesarea Maiestas unum a restituendo, alterum a restituente nominatum, pares tamen numero ex utraque religione eligat, quibus iniungatur, ut omnia, quae vigore huius transactionis oportet, absque mora exequantur. Sin autem restituentes Commissarios nominare neglexerint, Caesarea Maiestas ex iis, quos restituendus nominaverit, unum deliget, aliumque pro suo arbitrio, observata tamen utrobique diversae religioni addictorum paritate, adiunget, quibus commissionem executionis demandabit, non obstantibus exceptionibus in contrarium factis. Ipsi deinde restituendi mox a conclusione Pacis de transactorum tenore notum faciant interessatis aliquid restituturis.
|