BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 94

 

 

 

 

Ut autem omnium dissidiorum et controversiarum semina inter eosdem Duces penitus extirpentur, quadringenta et nonaginta quatuor aureorum millia [494.000], quae inclitae memoriae Christianissimus Rex Ludovicus decimus tercius in exonus Domini Ducis Sabaudiae se Domino Duci Mantuae soluturum spopondit, Christianissima Maiestas praesenti parataque pecunia dicto Domino Duci Mantuae numerari faciet, et propterea Dominum Ducem Sabaudiae eiusque Haeredes et Successores ab ea obligatione omnino relevabit, praestabitque indemnem ab omni petitione, quae ratione vel occasione dictae summae a dicto Domino Duce Mantuae, vel eius Successoribus fieri posset, adeo ut imposterum eius nomine, colore, ratione aut praetextu Dominus Dux Sabaudiae, haeredes, aut Successores nullam omnino iuris vel facti molestiam aut vexationem a Domino Duce Mantuae, haeredibus aut successoribus eius patiantur. Qui ab hoc die et a modo in antea cum authoritate et consensu Caesareae et Christianissimae Maiestatis solemni huius publicae Pacis Instrumenti vigore, nullam penitus in tota hac causa actionem contra Dominum Ducem Sabaudiae eiusque haeredes et successores exercere poterunt.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.