BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 92

 

 

 

 

Item, ne controversiae inter Dominos Sabaudiae et Mantuae Duces, ratione Montisferrati, authoribus inclitae recordationis Ferdinando secundo Imperatore et Ludovico XIII. Galliarum Rege, Suarum Maiestatum Parentibus, definitae et terminatae, in Christianae Reipublicae perniciem aliquando recrudescant, conventum est, quod Tractatus Cherasci 6. Aprilis 1631 cum subsecuta super eodem Ducatu Montisferrati executione, firmus stabilisque in omnibus suis articulis in perpetuum manebit, excepto tamen Pinarolo ac pertinentiis inter Suam Maiestatem Christianissimam ac Dominum Ducem Sabaudiae definitis et Christianissimo Regi Regnoque Galliae acquisitis per peculiares tractatus, qui eadem stabilitate et firmitate consistent in iis omnibus, quae translationem aut cessionem Pinaroli et pertinentium concernunt: Siquid tamen in dictis peculiaribus tractatibus contineatur, quod Pacem Imperii turbare, vel novos in Italia motus post praesens bellum, quod nunc in illa Provincia geritur, compositum, excitare posset, id nullum et irritum sit, dicta nihilominus cessione in suo robore permanente cum aliis conditionibus, quae tam in favorem Ducis Sabaudiae quam Regis Christianissimi conventae sunt.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.