BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 84

 

 

 

 

Quae vero Debita Collegiis Ordinum ex singulari per Austriacos Principes cum ipsis in Diaetis Provincialibus inita conventione attributa, aut ab ipsis Ordinibus communi nomine contracta sunt, iisque solvenda incumbunt, debet inter eos, qui in Ditionem Regis veniunt, atque illos, qui sub Dominio Domus Austriacae remanent, iniri conveniens distributio, ut unaquaeque pars sciat, quantum sibi aeris alieni dissolvendum restet.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.