BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 73

 

 

 

 

Tertio, Imperator pro se totaque Serenissima Domo Austriaca, itemque Imperium cedunt omnibus iuribus, proprietatibus, dominiis, possessionibus ac iurisdictionibus, quae hactenus sibi, Imperio et Familiae Austriacae competebant in oppidum Brisacum, Lantgraviatum Superioris et Inferioris Alsatiae, Suntgoviam, Praefecturamque Provincialem decem Civitatum Imperialium in Alsatia sitarum, scilicet Hagenauu, Colmar, Schlettstat, Weissenburg, Landauu, Oberenhaim, Roshaim, Münster in Valle S. Gregorii, Keisersberg, Turinckhaim, omnesque Pagos, et alia quaecunque iura, quae a dicta Praefectura dependent, eaque omnia et singula in Regem Christianissimum Regnumque Galliarum transferunt, ita ut dictum Oppidum Brisacum cum Villis Hochstatt, Niderrimsing, Harten et Acharren ad communitatem Civitatis Brisacensis pertinentibus, cumque omni Territorio et banno, quatenus se ab antiquo extendit, salvis tamen eiusdem Civitatis Privilegiis et immunitatibus antehac a Domo Austriaca obtentis et impetratis.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.