Primo, Quod supremum Dominium, Iura Superioritatis aliaque omnia in Episcopatus Metensem, Thullensem et Virodunensem, Urbesque cognomines eorumque Episcopatuum districtus, et nominatim Moyenvicum, eo modo, quo hactenus ad Romanum spectabant Imperium, imposterum ad Coronam Galliae spectare, eique incorporari debeant in perpetuum et irrevocabiliter, reservato tamen iure Metropolitano ad Archiepiscopatum Trevirensem pertinente.
|
|
IPO
Hunc textum non habet IPO.
|