Quod controversias inter Domos Hassiacas, Cassellanam et Darmstadinam, super Successione Marpurgensi agitatas attinet, quandoquidem eae Cassellis die decima quarta mensis Aprilis proxime elapsi, consensu partium unanimi accedente penitus sunt compositae: placuit Transactionem istam, cum suis annexis et recessibus, sicut ea Cassellis inita et a partibus subsignata fuit, Conventuique huic insinuata vigore Instrumenti huius, eiusdem plane esse roboris, ac si verbis totidem hisce tabulis inserta comprehenderetur, nec a partibus transigentibus, nec aliis quibusvis sub praetextu sive pacti, sive Iuramenti, sive alio quocunque, ullo unquam tempore convelli posse, quinimo ab omnibus, etiamsi aliquis ex Interessatis eam forte confirmare detrectet, exactissime observari debere.
|
|
IPO Articulus XV
13 Quod controversias inter Domus Hassiacas Cassellanam et Darmstadinam, super successione Marpurgensi agitatas attinet, quandoquidem eae Cassellis die decima quarta mensis Aprilis proxime elapsi, consensu partium unanimi accedente, penitus sunt compositae, placuit transactionem istam cum suis annexis et recessibus, sicut ea Cassellis inita et a partibus subsignata conventuique huic insinuata fuit, vigore Instrumenti huius, eiusdem plane esse roboris, ac si verbis totidem hisce tabulis inserta comprehenderetur, nec a partibus transigentibus, nec aliis quibusvis sub praetextu sive pacti, sive iuramenti, sive alio quocunque, ullo unquam tempore convelli posse, quin imo ab omnibus, etiam si aliquis ex interessatis eam forte confirmare detrectet, exactissime observari debere.
|