1 Debita, sive emptionis, venditionis, annuorum redituum, sive alio nomine vocentur, si ab una alterave belligerantium parte in odium creditorum violenter extorta sint, contra debitores, veram violentiam et realem solutionem intercessisse allegantes, et se ad probandum offerentes, nulli Processus executivi decernantur, nisi his exceptionibus praevia plenaria causae cognitione decisis. Processu desuper instituto a Pacis publicatione intra biennium finiendo sub poena perpetui silentii contumacibus debitoribus imponenda.
2 Processus autem hactenus eo nomine contra ipsos decreti, una cum transactionibus et promissionibus pro futura creditorum restitutione factis tollantur et enerventur, salvis tamen iis pecuniarum summis, quae flagrante bello pro aliis ad avertenda majora eorum pericula et damna bono animo et intentione erogatae sunt.
|
|
IPO Articulus IV
47 Debita, sive emptionis, venditionis, annuorum redituum, sive alio nomine vocentur, si ab una alterave belligerantium parte in odium creditorum violenter extorta sint, contra debitores, veram violentiam et realem solutionem intercessisse allegantes, et se ad probandum offerentes, nulli processus executivi decernantur, nisi his exceptionibus praevia plenaria causae cognitione decisis: Processu desuper instituto a pacis publicatione infra biennium finiendo, sub poena perpetui silentii contumacibus debitoribus imponenda.
48 Processus autem hactenus eo nomine contra ipsos decreti, una cum transactionibus et promissionibus, pro futura creditorum restitutione factis, tollantur et enerventur, salvis tamen iis pecuniarum summis, quae flagrante bello pro aliis, ad avertenda majora eorum pericula et damna, bono animo et intentione erogatae sunt.
|