BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gottfried Wilhelm Leibniz

1646 - 1716

 

De Monade

 

Versio latina 1721

 

Textus:

Actorum Eruditorum

quae Lipsiae publicantur Supplementa,

Tom. VII, Sect. XI, Lipsiae 1721 (Google)

 

___________________________________________________

 

 

 

Principia philosophiae.

Autore G. G. Leibnitio.

 

1. Monas, de qua dicemus, non est nisi substantia simplex, quae in composita ingreditur. Simplex dicitur, quae partibus caret.

2. Necesse autem est dari substantias simplices, quia dantur composita: neque enim compositum est nisi aggregatum simplicium.

3. Ubi non dantur partes, ibi nec extensio, nec figura, nec divisibilitas locum habet. Atque monades istae sunt verae atomi naturae et, ut verbo dicam, Elementa rerum.

4. Neque etiam in iis metuenda est dissolutio, nec ullus concipi potest modus, quo substantia simplex naturaliter interire potest.

5. Ex eadem ratione non datur modus, quo substantia simplex naturaliter oriri potest, quoniam non aliter nisi per compositionem formari posset.

6. Immo afferere quoque licet, monades nec oriri, nec interire posse nisi in istanti, hoc est, non incipere potest nisi per creatione, nec finiri nisi per annihilationem, cum e contrario composita incipiant ac finiantur per partes.

7. Nullo etiam modo explicari potest, quomodo monas alterari aut in suo interiori mutari queat per creaturam quandam aliam, quoniam in ea nihil transponere, neque ullum motum internum concipere licet, qui excitari, dirigi, augmentari aut diminui possit, quemadmodum in compositis contingit, ubi mutatio inter partes locum habet. Destituuntur monades fenestris, per quas aliquid ingredi aut egredi valet. Accidentia non egrediuntur ex substantiis, quemadmodum alias species sensibiles Scholasticorum. Atque adeo neque substantia, neque accidens in monadem forinsecus intrare potest.

8. Opus tamen est, ut monades habeant aliquas qualitates: alias nec entia foret.

9. Immo opus est, ut quaelibet monas differat ab alia quacunque. Neque enim unquam dantur in natura duo entia, quorum unum ex asse conveniat cum altero, et ubi impossibile sit quandam reperire differentiam internam aut in denominatione intrinseca fundatam.

Quodsi substantiae simplices qualitatibus non diffrerrent; nulla etiam in rebus mutatio observari posset: quoniam, quod in composito reperitur, aliunde quam ex simplicibus ingredientibus resultare nequit. Et si monades qualitatibus destituerunt, nec una ab altera distingui posset, quoniam eadem nec quantitate differunt: consequenter si plenum supponatur, locus quilibet in motu non reciperet nisi quod aequivaleret ei, cui succederet, et unus rerum status indiscernibilis foret ab altero.

10. Assumo etiam tanquam concessum, quod omne ens creatum sit mutationi obnoxium, et consequenter etiam monas creata; immo etiam quod mutatio sit in unaqualibet continua

11. Sequitur ex hactenus dictis, mutationes naturales monadum a principio interno proficisci, propterea quod causa externa in ejus interius influere nequit. Et generaliter affirmare licet, vim non esse nisi principium mutationum.

12. Opus etiam est, ut praeter principium mutationum detur quoddam schema ejus, quod mutatur, quod efficit, ut ita dicam, specificationem ac varietatem substantiarum simplicium.

13. Involvere istud debet multitudinem in unitate aut simplici. Omnis enim mutatio naturalis cum per gradus fiat, aliquid mutatur et aliquid remaneret, consequenter in substantia simplici datur quaedam pluralitas affectionum et relationum, quamvis partibus careat.

14. Status transiens, qui involvit ac repraesentat multitudinem in unitate seu substantia simplici, non est nisi istud, quod Perceptionem appellamus, quam probe distinguere debemus ab apperceptione seu conscientia, quemadmodum in sequentibus patebit. Atque in hoc lapsi sunt Cartesiani, quod pro nihilo reputaverint perceptiones, quarum nobis non sumus conscii. Propter hanc quoque rationem sibi persuaserunt, solos spiritus esse monades, nec dari animas brutorum, nec alias entelechias, et cum vulgo longum stuporem cum morte rigorose sic dicta confunderunt: unde porro in praejudicium Scholastichorum de animabus prorsus separatis prolapsi et ingenia perversa in opinione de mortalitate animarum confirmata sunt.

15. Actio principii interni, qua sit mutatio seu transitus ab una perceptione ad alteram, appetitus appellari potest. Verum equidem est, quod appetitus non semper prorsus pervenire possit ad omnem perceptionem, ad quam tendit; semper tamen aliquid ejus otinet, atque ad novas perceptiones pervenit.

16. Ipsimet experimur multitudinem in substantia simplici, quandoquidem deprehendimus, minimam cogitationem, cujus nobis conscii sumus, involvere varietatem in objecto. Omnes itaque, qui agnoscunt, animam esse substantiam simplicem, hanc multitudinem in monade admittere debent, atque Baelius ea in re difficultates dacessere non debebat, quemadmodum fecit in suo Dictionario, articulo Rorarius.

17. Negari tamen nequit, perceptionem et quod inde pendet per rationes mechanicas explicari non posse, hoc est, per figuras et motum. Quodsi fingamus, dari machinam, quae per structuram cogitet, sentiat, percipiat; non obstat quo minus iisdem proportionibus retentis sub majore mole construi concipiatur, ita ut in eam aditus nobis concedatur tanquam in molendinum. Hoc supposito, intus nil deprehendemus nisi partes per se mutuo impellentes, nec unquam aliud quidpiam, per quod perceptio explicari queat. Hoc itaque in substantia simplici, non in composita, seu machina quaerendum. Imo etiam praeter istud in substantia simplici non reperietur aliud, hoc est, praeter perceptiones earumque mutationes in ea nil datur. Atque in hoc solo consistere debent omnes actiones internae substantiarum simplicium.

18. Nomen Entelechiarum imponi posset omnibus substantiis simplicibus seu monadibus creatis. Habent enim in se certam quandam perfectionem (ἔχουσι τὸ ἐντελές) datur quaedam in iis sufficientia (αὐτάρκεια) vi cujus sunt actionum suarum internarum fontes quasi automata incorporea.

19. Quodsi animam appellare libet, quicquid perceptionem et appetitum habet in sensu generali, quem modo explicavimus; omnes substantiae simplices aut monades creatae appellari possent animae. Enimvero cum apperceptio aliquid amplius importet quam simplicem quandam perceptionem, consultius est, ut nomen generale monadum et entelechiarum sufficiat substantiis simplicibus, qui simplici perceptione gaudent, et animae appellentur tantummodo istae, quarum perceptio est magis distincta et cum memoria conjuncta.

20. In nobis enim ipsis experimur statum quendam, in quo nihili recordamur nec ullam perceptionem distinctam habemus, veluti cum deliquio animi laboramus, aut quando somno profundo absque insomnio oppressi sumus. In hoc statu anima quoad sensum non differt a simplici monade. Sed cum status iste non perduret, aliquid amplius sit necesse est.

21. Atque inde non sequitur, quod tunc substantia simplex careat omni perceptione. Fieri hoc nequit per rationes modo dictas; neque enim perire, nec sine omni variatione subsistere possest, quae aliud esse nequit quam ipsius perceptio. Enimvero quando ingens adest exiguarum perceptionum multitudo, ubi nihil distincti occurrit, mens stupet, quemadmodum in gyrum aliquoties celeriter acti vertigine cirripimur, qui attentionem evanescere facit, ita ut nihil distinguere valeamus. Istiusmodi statum ad tempus animalibus mors conciliari valet.

22. Et quemadmodum omnis praesens substantiae simplicis status naturaliter ex statu praecedente consequitur, ita ut praesens sit gravidus futuro;

23. Itaque cum evigilantes ab isto stupore perceptionum nostrarum conscii simus, necesse omnino est ut aliquas immediate antea habuerimus, quamvis earum conscii non fuerimus. Etenim perceptio naturaliter non oritur nisi ex alia perceptione, quemadmodum motus naturaliter non oritur nisi ex motu.

24. Apparet inde, nos, quando nihil distincti et, ut ita loquar, sublimis ac gustus altioris in nostris perceptionibus habemus, in perpetuo fore stupore. Atque is monadum nudarum status est.

25. Videmus etiam, naturam dedisse animantibus perceptiones sublimes, dum iis organa concessit, quae complures radios luminis aut complures undulationes aëris colligunt, ut per unionem fiant magis efficaces. Simile quid in odore, sapore et tactu, forsitan in aliis etiam sensationibus bene multis, sed nobis incognitis, occurrit: atque mox explicabo, quomodo, quod in anima accidit, repraesentet illud, quod sit in organis.

26. Memoria speciem consecutionis suppeditat animabus, quae rationem imitatur, sed ab ea distingui debet. Videmus ideo, animantia, dum percipiunt objectum, quod ipsa ferit, et cujus similem perceptionem antea habuere, per repraesentationem memoriae expectare, quod eidem in perceptione praecedente jungebatur, et ad sensationes ferri similes iis, quas tum habuerant. E.gr. quando baculus monstratur canibus, doloris, quem ipsis causatus est, recordantur, clamant et fugiunt.

27. Et imaginatio fortis, quae ipsos ferit ac movet, vel a magnitudine, vel a multitudine perceptionum praecedentium proficiscitur. Interdum enim idem est impressionis fortis uno ictu factae effectus, qui diuturni habitus aut multarum perceptionum mediocrium saepius repetitarum.

28. Homines bestiarum instar agunt, quatenus consecutiones perceptionum, quas habent, non nisi a principio memoriae pendent, et instar Medicorum empiricorum agunt, qui simplici praxi abique theoria utuntur. Et nos nonnisi empirici sumus in tribus actionum nostrarum quartis e.gr. quando lucem dici crastini expectamus, empirice agimus, propterea quod constanter ita factum fuit. Soli Astronomi per rationem judicant.

29. Enimvero cognitio veritatum necessarium et aeternarum est id, quod nos ab animantibus simplicibus distinguit et rationis ac scientiarum compotes reddit, dum nos ad cognitionem nostri atque Dei elevat. Atque hoc est istud, quod in nobis anima rationalis sive spiritus appellatur.

30. Cognitioni veritatum necessarium et earum abstractionibus acceptum referri debet, quod ab actus reflexos elevati simus, quorum vi istud cogitamus, quod Ego appellatur, et hoc vel istud in nobis esse consideramus. Et inde etiam est, quod nosmet ispos cogitantes de ente, de substantia cum simplici, tum composita, de immateriali et ipso Deo cogitemus, dum concipimus, quod in nobis limitatum est, in ipso sine limitibus existere. Atque hi actus reflexi praecipua largiuntur objecta ratiocinum nostrorum.

31. Ratiocinia nostra duobus magnis principiis superstructa sunt. Unum est principium contradictionis, vi cujus falsum judicamus, quod contradictionem involvit, et verum, quod falso opponitur vel contradicit.

32. Alterum est principium rationis sufficientis, vi cujus consideramus, nullum factum reperiri posse verum, aut veram existere aliquam enunciationem, nisi adsit ratio sufficiens, cur potius ita sit quam aliter, quamvis rationes istae saepissime nobis incognitae esse queant.

33. Quando veritas necessaria est, ratio reperiri potest per analysin, dum eam resolvimus in ideas et veritates simpliciores, donec ad primitivas perventum fuerit.

34. Hoc pacto apud Mathematicos theoremata speculationis et canones praxeos reducuntur per analysin ad definitiones, axiomata et postulata.

35. Et dantur tandem ideae simplices, quarum definitiones dare non licet. Dantur etiam axiomata et postulata, aut verbo principia primitiva, quae probari nequeunt, nec probatione indigent, atque ista sunt enunciationes identicae.

36. Enimvero ratio sufficiens reperiri etiam debet in veritatibus contingentibus vel facti, hoc est, in serie rerum, quae reperitur in universo creaturarum, ubi resolutio in rationes particulares progredi posset in infinitum, propter immensam rerum naturalium varietatem et divisionem corporum in infinitum. Datur infinitudo figurarum et motuum praesentium atque praeteritorum, qui ingredientiuntur in causam efficientem scripturae meae praesentis, et infinitudo exiguarum inclinationum ac dispositionum animae meae, praesentium ac praeteritarum, quae ingrediuntur in causam finalem.

37. Et quemadmodum tota hae series nonnisi alia contingentia anteriora involvit, quorum unumquodque simili analysi opus habet, ubi rationem reddere voluerimus, progressus nil juvat: necesse est rationem sufficientem seu ultimam extra seriem contingentium reperiri, quantumvis infinita ponatur.

38. Propterea quoque ratio ultima rerum in substantia quadam necessaria contineri debet, in qua series mutationum nonnisi eminenter existat, tanquam in fonte suo. Atque istud ens est, quod Deum appellamus.

39. Jam cum substantia ista sit ratio sufficiens omnis istius seriei, quae etiam prorsus connexa est; non nisi unus datur Deus, atque hic Deus sufficit.

40. Judicare etiam licet, quod substantia ista suprema, quae est unica, universalis et necessaria, cum nihil extra se habeat, quod ab ea non dependeat, et simplex rerum possibilium series existat, limitum capax esse nequit et omnem realitatem possibilem continere debet.

41. Unde sequitur, Deum esse absolute perfectum, cum perfectio non nisi magnitudo realitatis positivae praecise sumta, sepositis rerum limitationibus.

42. Sequitur hinc etiam, creaturas habere perfectiones suas ab influxu Dei; sed imperfectiones a propria natura, essentiae sine limitibus incapaci. In eo enim a Deo distinguuntur.

43. Verum etiam est, in Deo non modo esse fontem existentiarum, verum etiam essentiarum, quatenus reales sunt, aut ejus, quod in possibilitate reale est. Propterea intellectus Dei est regio veritatum aeternarum aut idearum, unde dependent, et sine ipso nihil realitatis foret in possibilitatibus, et nihil non modo existeret, sed nihil etiam possibile foret.

44. Etenim opus est, ut si quid realitatis in essentiis aut possibilitatibus, aut potius in veritatibus aeternis fuerit, haec realitas fundetur in aliqua re existente et actuali, et consequenter in existentia entis necessarii, in quo essentia includit existentiam, aut in quo sufficit esse possibile ut sit actuale.

45. Ita Deus solus (seu ens necessarium) hoc privilegio gaudet, quod necessario existat, si possibilis est. Et quemadmodum nihil possibilitatem ejus impedit, quod limitum expers, nec ullam negationem, consequenter nec contradictionem involvit; hoc unicum sufficit ad cognoscendum existentiam Dei a priori. Nos eam quoque probavimus per realitatem veritatum aeternarum.

46. Enimvero eandem jam probabimus a posteriori, quia scilicet res contingentes existunt, quae rationem ultimam seu sufficientem habere nequeunt, nisi in ente necessario, quod rationem existentiae suae in se ipso habet.

47. Nihilominus tamen cum nonnullus nobis imaginari debemus veritates aeternas, cum a Deo dependeant, arbitrarias esse et a voluntate ipsius pendere, quemadmodum Cartesius et postea Poiretus statuit. Id verum non est, nisi de veritatibus contingentibus, cum e contrario necessariae unice dependeante ab intellectu et sint objectum ipsius internum.

48. Ita DEUS solus est unitas primitiva seu substantia simplex originaria, cujus productiones sunt omnes monades creatae aut derivativae, et nascuntur, ut ita loquar, per continuas divinitatis fulgurationes per receptivitatem creaturae limitatas, cui essentiale est esse limitatum.

49. Datur in DEO potentia, quae est fons omnium, deinde cognitio, quae continet idearum schema, et tandem voluntas, quae mutationes efficit seu productiones secundum principium melioris.

50. Atque hoc est istud, quod respondet ei, quod in monadibus creatis facit subjectum seu basin facultatis perceptivae et facultatis appetitivae. Sed in Dei haec attributa sunt absolute infinita aut perfecta, et in monadibus creatis aut entelechiis (aut perfectihabiis, quemadmodum Hermolaus Barbarus traduxit hanc vocem) non sunt nisi imitationes, pro mensura perfectionis, quam habent.

51. Creatura dicitur agere extra se, quatenus habet perfectionem, et pati alia, quatenus est imperfecta. Ita monadi actionem tribuimus, quatenus habet perceptiones distinctas, et passiones, quatenus confusas habet.

52. Et una creatura perfectior est altera in eo, quod reperiamus in ea, quod inservit rationi reddendae de eo, quod in altera contingit, et propterea dicimus, quod in alteram agat.

53. Sed in substantiis simplicibus influxus unius monadiis in alteram tantum idealis est, qui effectum sortiri nequit nisi Deo interveniente, quatenus in ideis Dei una monas cum ratione postulat, ut Deus ordinans ceteras in principio rerum, ipsius rationem habeat. Quoniam enim monas una physice influere nequit in interius alterius; aliud non datur medium, per quod una ab altera dependere valet.

54. Atque ideo actiones et passiones creaturarum mutuae sunt. Deus enim duas substantias simplices inter se comparans in unaqualibet ratione deprehendit, quibus obligatur unam aptare alteri, et consequenter id, quod activum est, quatenus certo respectu passivum secundum alium considerandi modum; activum nempe, quatenus id, quod distincte in eo cognoscitur, inservit rationi reddendae de eo, quod in alia contingit, et passivum, quatenus ratio de eo, quod in ipsa contingit, reperitur in eo, quod distincte cognosci ut in altera.

55. Quemadmodum vero infinita sunt universa possibilia in ideis Dei et eorum nisi unicum existere potest; ita necesse est dari rationem sufficientem electionis divinae, quae Deum ad unum potius, quam ad alterum determinet.

56. Atque haec ratio reperiri nequit, nisi in gradibus perfectionis, quam hi mundi continent, cum quodvis possibile habeat jus praetendendi existentiam pro ratione perfectionis, quam involvit.

57. Atque id ipsum causa est existentiae melioris, quod Deus vi sapientiae cogniscit, vi bonitas eligit et vi potentiae producit.

58. Atque huic adaptationi rerum omnium creaturam ad unamquamque et uniuscuijusque ad ceteras omnes tribuendum, quod quaelibet substantia simplex habeat respectus, quibus exprimuntur ceterae omnes, et per consequens speculum vivum perpetuum universi existat.

59. Et sicuti eadem urbs ex diversis locis spectata alia apparet et optice quasi multiplicatur; ita similiter accidit, ut propter multitudinem infinitam substantiarum simplicium dentur quasi totidem differentia universa, quae tamen non sunt nisi scenographicae repraesentationis unici secundum differentia puncta visus uniuscujusque monadis.

60. Atque hoc ipsum medium est obtinendi tantum varietatis, quantum possibile, sed cum maximo ordine qui fieri potest, hoc est, medium obtinendi tantum perfectionis, quantum possibile.

61. Neque etiam alia datur, quam haec hypothesis (quam demostratam esse affirmare audeo) quae, prout fieri debet, magnitudinem Dei elevat: id quod Baelius agnovit, cum in Dictionario suo (articulo: Rorarius) objectiones quasdam proposuit: immo sibi persuasit, quod Deo nimium et ultra, quod possibile est, tribuam. Sed nullam rationem allegare potuit, cur haec harmonia, ob quam quaelibet substantia exacte exprimit ceteras omnes per respectus, quos ad eas habet, sit impossibilis.

62. Ceterum ex eo, quod modo retuli de rationibus a priori, videmus, cur res aliter se habere nequeant, quoniam Deus totum ordinans respexit ad quamlibet partem et inprimis ad unamquamque monadem, cujus natura cum sit repraesentativa, nihil est quod eam limitare posset ad unam tantum rerum partem repraesentandam, quanquam verum sit, quod haec repraesentatio non sit nisi confusa respectu partium universi, nec distincta esse possit, nisi quad exiguam rerum partem, hoc est earum, quae aut propiores sunt, aut majores respectu uniuscujusque monadis, alias quaelibet monas foret aliqua divinitas. Non in objecto, sed in modificatione cognitionis objecti monades limitatae sint. Omnes confuse ad infinitum tendunt, sed limitantur et distinguuntur per gradus perceptionum distinctarum.

63. Atque in eo compositae cum simplicibus conveniunt. Quoniam enim omnia plena sunt et per consequens omnis materia connexa, et quemadmodum in pleno omnis motus effectum quendam fortitur in corporibus distantibus pro ratione distantiae, ita ut unumquodque corpus non modo afficiatur ab iis, quae ipsum tangunt et quodammodo percipiat, quod ipsis accidit, verum etiam mediantibus ipsis adhuc percipiat ea, quae prima tangunt, a quibus ispum immediate tangitur; ideo inde sequitur, hanc communicationem procedere ab quamlibet distantiam. Et per consequens omne corpus ab omni eo afficitur, quod in universo accidit, ita ut is, qui omnia perspicit, in unoquoque legere possit, quod per totum accidit, immo etiam quod jam factum, aut adhuc futurum, in praesenti observans, quicquid tam secundum tempus, quam secundum spatium elingatur. Σύμπνοια πάντα dicebat Hippocrates. Enimvero anima in se ipsa legere nequit, nisi quod distincte in ipsa repraesentatur; non omnes suas perceptiones una evolvere valet, quoniam ad infinitum tendunt.

64. Quamvis itaque quaelibet monas creata totum universum repraesentet; multo tamen distinctius repraesentat corpus, quod ipsi peculiari ratione adaptatum est et cujus entelechia existit. Et sicuti hoc corpus exprimit totum universum per connexionem omnis materiae in pleno, ita etiam anima totum repraesentat universum, dum repraesentat hoc corpus, quod ad ipsam spectat peculiari quadam ratione.

65. Corpus spectans ad monadem, cujus entelechia vel anima existit, constituit cum entelechia id, quod vivens appellatur, et cum anima id, quod animal salutatur.

66. Est vero corpus viventis vel animalis semper organicum. Etenim cum quaelibet monas sit speculum universi suo modo et universum perfecto ordine gaudeat, ordo etiam esse debet in repraesentante, hoc est, in perceptionibus animae, et per consequens in corporibus, secundum quae universum in eis repraesentatur.

67. Ita quodlibet corpus organicum viventis est species machinae divinae aut automati naturalis, quod omnia automata artificialia infinitis modis antecellit, quoniam machina arte hominis facta non est machina in qualibet parte. E.gr. Dentes rotae partes habent seu fragmina, quae non amplius artificiale quid sunt, nec quicquam habent, quod machinam connotet respectu usus, cui rota destinatur. Machinae vero naturae, hoc est, corpora viventia, sunt adhuc machinae in minimis partibus usque in infinitum, Atque in eo consistit discrimen inter Naturam et Artem, hoc est, inter artem divinam et nostram.

68. Et fieri potuit, ut Autor Naturae hoc artificium divinum et prorsus mirabile in praxin deduceret, quia portio quaelibet materiae non modo divisibilis in infinitum, sicuti veteres agnovere, verum etiam actu subdivisa in infinitum, qualibet parte peculiari portio materiae totum exprimeret universum.

69. Liquet inde, in minima portione materiae dari mundum creaturarum viventium, animalium, entelechiarum, animarum.

70. Quaelibet materiae portio concipi potest instar horti pleni plantis et instar piscinae plenae piscibus. Sed quilibet ramus plantae, quodlibet membrum animalis, quaelibet gutta humorum ipsius est denuo hortus aut piscina istiusmodi.

71. Et quamvis terra, atque aër inter plantas horti, aut aqua inter pisces piscinae intercepta non sit planta, neque piscis, nihilominus plantas et pisces continent, sed plerumque subtilitate nobis imperceptibili.

72. Ita nihil incultum, nihil sterile, nil mortuum datur in universo, nullum chaos, nulla confusio, nisi quoad apparentiam, quemadmodum in piscina ad aliquam distantiam appareret, ubi motus confusus piscium videtur, nec tamen ipsos pisces discernere licet. 73. Videmus hinc, quodlibet corpus vivum habere entelechiam unam dominantem, quae est anima in animali; sed membra hujus corporis viventis plena sunt aliis viventibus, plantis, animalibus, quorum unumquodque iterum suam habet antelechiam seu animam dominantem.

74. Enimvero haudquaquam nobis cum nonnullis imaginari debemus, qui mentem meam parum perspexerunt, animam unamquamque habere massam quandam aut portionem materiae propriae, et per consequens possidere alia viventia inferiora semper ad ipsius servitia destinata. Omnia enim corpora rivorum instar in perpetuo sunt fluxu et partes aliae continuo ingrediuntur, aliae egrediuntur.

75. Ita anima non mutat corpus nisi sensim sensimque et per gradus, ita ut nunquam omnibus suis organis uno quasi ictu privetur. Et dantur saepius metamorphoses in animalibus, sed nunquam Metempsychosis seu transmigratio animarum locum habet. Neque etiam dantur animae prorsus separatae.

76. Atque ideo etiam nulla datur generatio, nec morso perfecta, rigorose loquendo. Sunt enim evolutiones et accretiones, quas generationes appellamus; quemadmodum involutiones et diminutiones, quod mortem vocamus.

77. Perplexos reddidit Philosophos origo formarum, entelechiarum aut animarum; sed postquam hodie observationibus exactis de plantis, insectis et animalibus compertum est, quod haec corpora organica naturae nunquam ex chao seu putrefactione prodeant, sed constanter per femina, in quibus sine omni dubio datur quaedam preformatio; hinc concluditur, corpus non modo organicum jam preaeextitisse ante conceptionem, sed etiam animam in hoc corpore, hoc est, animal ipsum. Et per conceptionem animal istud tantummodo disponitur ad magnam quandam transformationem, ut fiat animal alterius speciei. Simile quid videmus extra generationem, e.gr. quando vermes fiunt muscae et erucae papiliones.

78. Animalia, quorum nonnulla elevantur ad gradum maximorum animantium, ope conceptionis, appellari possunt Spermatica; sed ea, quae speciem non mutant, nascuntur, multiplicantur et destruuntur, quemadmodum animalia magna. Parvus admodum numerus est electorum, qui ad theatrum majus progrediuntur.

79. Sed haec non nisi dimidia veritatis pars est. Judicavi igitur, si animal nunquam naturaliter rincipit, nec unquam naturaliter finiri debere, et non modo nullam dari generationem, verum etiam nullam destructionem totalem seu mortem rigorose sumtam. Atque ratiocinia ista a posteriori facta optime cum principiis meis ante a priori deductis concordant.

80. Ita afferere licet, non modo animam (mundi indestructibilis speculum) esse indestructibilem; verum etiam animal ipsum, quamvis machina ipsius saepius ex parte pereat et involucra organica linquat, vel capiat.

81. Haec principia dedere mihi medium naturaliter explicandi unionem aut potius conformitatem animae ac corporis organici. Anima suas sequitur leges et corpus itidem suas: conveniunt vero inter se vi harmoniae inter omnes substantias praestabilitae, quoniam omnes representationes sunt ejusdem universi.

82. Animae agunt secundum leges causarum finalium per appetitiones, fines et media. Corpora agunt secundum leges causarum efficientium seu motuum. Et duo regna, alterum nempe causarum efficientium, alterum causarum finalium, sunt harmonica inter se.

83. Cognovit Cartesius, animam non posse dare vim corporibus, quoniam eadem semper virium quantitas in materia conservatur, credidit tamen, animam posse mutare directionem corporum. Id quidem ideo factum est, quod ipsius tempore lex naturae ignoraretur, quae vult eandem semper directionem totalem conservari in materia. Quod si hoc observasset, in systema meum harmoniae praestabilitae incidisset.

84. In hoc systemate corpora agunt, ac si (per impossibile) nullae darentur animae, et anime agunt, ac si corpora nulla darentur, et ambo agunt, ac si unum influeret in alterum.

85. Quod spiritus seu animas rationales concernit, quamvis reperiam, eodem modo se rem habere cum omnibus viventibus et animantibus, quemadmodum dixi, scilicet quod animal et anima nec oriantur nisi cum mundo, nec intereant nisi cum mundo: id tamen peculiare est in animalibus rationalibus, quod ipsorum animalcula spermatica, qua talia, habeant tantum animas ordinarias seu sensitivas, sed quae electa sunt, ut ita dicam, et ad naturam humanam ope conceptionis actualis perveniunt, eorum animae sensitivae elevantur ad gradum rationis et praerogativam spirituum.

86. Inter alias differentias, quae inter animas ordinarias et spiritus intercedunt, et quarum partem jam exposui, etiam illa datur, quod animae in genere sint specula viventium seu imagines universi creaturarum; sed quod spiritus insuper sint imagines ipsius divinitatis, seu Autoris naturae, quae systema universi cognoscere et aliquid ejus per scintillulas architectonicas imitari possunt, cum spiritus unusquisque sit parva quaedam divinitas in suo genere.

87. Atque inde est, quod spiritus sint capaces societatis alicujus cum Deo ineundae, et quod ipse eorum respectu non solum sit inventor, qualis est respectu creaturarum ceterarum, sed insuper Princeps et parens, hoc est, eam habeat ad ipsos relationem. Quam Princeps ad suos subditos at parens ad liberos suos.

88. Inde haud difficulter infertur, omnes spiritus simul sumtos constituere civitatem Dei, hoc est, regnum omnium perfectissimum sub perfectissimo Monarcha.

89. Haec civitas Dei, haec Monarchia, vere universalis, est mundus moralis in mundo naturali, et id maxime sublime atque divinum est in operibus Dei, atque in hoc revera gloria Dei consistit, quoniam nulla daretur, nisi magnitudo et bonitas ejus a spiritibus cognosceretur ipsique admirationi esset. Respectu hujus civitatis divinae datur bonitas proprie sic dicta, cum e contrario sapientia et potentia ubique eluceant.

90. Quemadmodum supra harmoniam perfectam stabilivimus inter duo regna naturalia, alterum causarum efficientium, alterum finalium; ita hic nobis alia harmonia commemoranda venit, quae inter regnum physicum naturae et regnu morale gratiae intercedit, hoc est, inter Deu, quatenus consideratur ut Architectus machinae, et inter Deum eundem, quatenus ut Monarcha civitatis divinae spirituum spectatur.

91. Ab hac harmonia pendet, quod res deducant ad gratiam per ipsas vias naturae et quod hic globus e.gr. destrui et reparari debeat per media naturalia iis momentis, quando regimen spirituum id postulat ad aliquos puniendos, ceteros remunerandos.

92. Asseverare etiam licet, Deum tanquam architectum satisfacere Deo tanquam legislatori ex asse, atque sic peccata consequi debere poenas per ordinem naturae et structurae mechanicae rerum, bonas etiam actiones secum trahere remunerationes per media machinalia respectu corporum, quamvis idem nec possit, nec debeat constanter extemplo accidere.

93. Tandem sub perfectissimo hoc regimine nulla datur actio bona sine remuneratione, nulla mala sine poena, et omnia vergere debent in salutem bonorum, hoc est eorum, qui regimine divino contenti sunt in magno hoc regno, qui confidunt in providentia divina et qui amant atque imitantur, ut par est, Autorem omnis boni, voluptatem percipientes ex consideratione perfectionum ipsius, secundum naturam amoris puri atque veri, vi cujus voluptatem percipimus ex ejus, quem amamus, felicitate. Atque ideo personae sapientes ac virtuose perficere conantur, quicquid voluntati divinae praesuntivae et antecedenti conforme apparet, et hoc non obstante in iis acquiescunt, quae per voluntatem divinam secretam. Consequentem et decisivam acta contingunt, quoniam agnoscunt, quod, si ordinem naturae satis intelligeremus, deprehensuri simus, eadem vota sapientissimi longe superare, nec fieri posse, ut meliora reddantur sive intuitu totius universi in genere, sive etiam respectu nostrum in specie. Siquidem, prout par est, Autori omnium adhaeremus, non modo tanquam Architecto et causae efficienti essentiae nostrae, verum etiam tanquam Magistro nostro atque causae finali, cujus est efficere quod volumus et qui solus nos felices reddere valet.