Johannes Kepler
1571 - 1630
Elegia in obitumD. Tychonis Brahe
Textus:in: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia, vol. VIII, pars IHrsg: Chr. Frisch, Frankfurt: Heyder & Zimmer, 1870Facsimile: GoogleBook
|
|
____________________________________________________________
| |
Elegia in obitumD. Tychonis Brahe.
Tu quoque, funebris pars haud incognita pompae,Appositos lacrumis funde Elegia modos.Terrigenis animis potuit qui sistere coelo,Terrigenum tumulo conditur ecce manu. | |
5 | Assuetosque oculos coelestem pandere lucemFusa super tenebris invida claudit humus.Gratuler ambiguum est, an laxem fraena dolori.Dum meditor, lacrymas utraque causa ciet.Infelix mundi soboles, homo, dedite mundo, |
10 | E mundo reliquum quid tibi Parca facit,Quando etiam lethes sapientia mergitur undisDivinasque animi mors populatur opes;Nec iam sideriae frigentia pectora curaeDemulcent solitis vita abeunte modis. |
10 | Si pars est hominis melior mens edita coelis,Vilia si terrae pondera corpus habet,Si probat ipse deus pecudum contemnere vitam,Pinguia non ventri thura adolere Deo,Sed memorem esse sui, celeresque patrare per annos |
20 | Dignum aliquod tanta nobilitate decus,Si potior mentis quam corporis ulla voluptas,Pulchrior illius si meliorque labor,Si patrias animo praestat decurrere sedesEt laudem autoris commemorare Dei: |
20 | Debuerant equidem pulchrae molimina mentisOccidui fato corporis esse super.Nunc veluti nigris fulgens in nubibus arcus,Has simul ac venti dissoluere, perit,Non secus astrorum tot iam quaesita per annos |
30 | Notitia et celeris nobile mentis opus.Quod visum Uranie fertur mirata sub astris,Exemplo sensus obstupefacta sui;Heu mihi non potuit motu superesse cerebri,Nec nisi praegressis sensibus ire comes! |
30 | Scilicet ipsa etiam quondam pulchra astra peribunt,Et res instabiles fluxa sigilla decent.Scilicet exiguum est et vasto ex aequore guttaQuidquid Sideria de radone tenes.Utque bibit floris lux irradiata colorem, |
40 | Ipsa sibi nullus de Phaëtonte color,Non aliter, viles sensu monstrante figuras,Mens hominis, crasso corpore mersa, videt.Aut tenue, aut nihil est species aut proxima vero,Aut pars in promptu est, pars adoperta latet, |
40 | Divinos puro donec de fonte liquoresCorporis e vinclis morte soluta capit.Non igitur miser est, lacrymis non aptus acerbis,Solatur Domini quem modo blanda manus,Oblitum levium, capiat quo maxima, rerum, |
50 | Iam vacuum curis, improba vita, tuis.Non poteras, lethum, pulchram praevertere palmam.Arte triumphata sideribusque venis.Non poteras penitus doctrinam extinguere mentis,Quam spargit toto plurimus orbe liber, |
50 | Audiit hinc vivus magnas paeana per urbes,Posteritas omnis quem bene grata canet.Gratulor hanc merito sortem, sed causa dolorisNon levis a nostra nunc mihi parte venit.Non mea tam longae iungam suspiria pompae? |
60 | Mene hilarem iubeat publicus esse dolor?Nam veluti si qua stagnantibus incidit undisScrupulus et fluctum motio prima dedit,Addit se in spatium viresque acquirit eundoCirculus atque omni littora parte ferit; |
60 | Non aliter, qui iam Pragensi moeror ab urbeNascitur eois occiduisque plagis,Regna per et gentes magis ac magis auctior erransConturbat vestras, Auster et Eure, domos.Dania cumprimis Brahaeum patria plorat, |
70 | Iamque suum Atlantem non abiisse velit.Illustrisque domus, columen Brahaeia regni,Occubitu Solis lumine cassa sui,Luget et ad luctum socios vocat ordine Billos,Rudros, Rantzovios pulchraque serta Rosae. |
70 | Stemma Viri fulgens regnum sibi vindicat unum,Doctrinam censent omnia regna suam.Fama Caledonium longe tranabit in orbemSignaque moeroris, Rex Iacobe, dabis,Musarum cultor celebris, tecumque per orbem |
80 | Musarum quotquot mystica sacra colunt,Seu Princeps ditione potens seu Flamen honore,Quos loquitur propria pagina scripta manu;Seu quocumque loco stellarum conscius artis,Cui fuit in voti parte Tychonis amor. |
80 | Non ita fatidicas ibant crebra agmina DelphosSollicita ambiguos aure notare sonos,Quam super arcano coelorum plurima motuBrahaeas adiit litera missa manus.Conticuit vates, migrant oracula terras, |
90 | I, quaere hinc alios, Delphica turba, Deos.Tu vero ante alios, Caesar, ter maxime reges,Non aliquem motum corde latente capis?Venerat immiti Phoenix dilapsus ab arctoAtque in Teutonia nidificabat humo; |
90 | Phoenicem propria voluisti cernere in aula;Non alia imperio dignior ales erat.Venit summa dies, properarunt fata receptumPhoenicem flammis, Phoebe, adolere tuis.Quo minus hune flocci credam te pendere casum, |
100 | Impedit officium, dive Rudolphe, tuum,Armatum imperii depellere finibus hostem,Tutari pacem iustitiamque domiEt studia atque artes validas plantare per urbes,Unde hominum capiat commoda multa genus |
100 | Percipiatque Dei iustas sapientia laudes;Haec sunt imperii munia summa tui.O utinam numquam tua sceptra fatiget Erinnys,Arma domi nemo concitet, arma foris,Nulla intemperies languentia corpora tentet, |
110 | Quod satis est, fundat terra petantque manus.Non ideo nulli cingant tua lumina fasces,Non minor hinc Regi retribuatur honos.Te duce certatim speculentur sidera cives,Quantaque divinae sint monumenta manus. |
110 | Scilicet haec una est divini meta laboris,Haec hominum decuit vita beata genus.Hanc equidem Eois vitam vixisset in hortis,Si posset vetitis abstinuisse bonis.Nunc immorigeros Nemesis divina magisque, |
120 | Trux hominem duro pectore plectit homo.Terra homines plectit, tribulos commutat aristis,Torrida nunc aestu, nunc adoperta nive.Hinc genus Adamidum duras damnatur ad artes,Siderea cunctis non vacat arte frui. |
120 | Hanc tamen esse tuam voluerunt Numina curam(Par immortali regia turba Deo),Has etiam ingenuas in sceptra reponere curasQuoque potes arctas amplificare modo.Tempora nobilibus condunt pereuntia signis, |
130 | Aetatem mundi pectora bruta docent,Quanta sit expediunt coelorum condita molesQuamque sit humanae commoda forma domus,Ne velut ignota vivat peregrinus in urbeTerrigena, hospitii nescius ipse sui. |
130 | Incipe, mortalis, stolidos deponere fastus:Quantula de mundo portio, quaeso, tua est!Quin etiam humanos adiutant gnaviter usus.(O res ingratis saepe iteranda viris);Uranien foecunda Ceres Bacchusque loquuntur, |
140 | Fauni Capripedes Arcadiusque Deus.Uranie instabilem constrinxit Nerea nautis,Aeolia Uranie sub iuga castra dedit.Haec avis Hispanos alium deduxit in orbem,Huic cessit clausas gens tremefacta fores, |
140 | Uranie Batavos saeva servavit ab arcto,Quos fugit multo tempore clausa dies.Tanta dedit quondam cultori praemia dives,Non equidem cunctas, credite, fudit opes.Claudit inexhaustum gremio praedivite gazam, |
150 | Dat nova non pigris munera culta viris.Vim coeli reserate viri, venit agnita ad usum,Ignotae videas commoda nulla rei.Clausa aperire labor, sed apertis non labor uti;Naturae ingenio vim reserate viri. |
150 | Mi quoque, Diva potens, propius perculta dedisti,Ne cruciet mentem vana superstitio.Dulcia non poterat compescere somnia Moses,Suspicio magnos fecerat astra Deos;Forte etiam magicas venissem promptus ad artes, |
160 | Eliciens Orco, quos regere astra putant,Intima quantisper non ad penetralia veni,Explorans vires lux animosa tuas.Consulat astrorum vires, quicumque laboratCum fructu vetitis obvius ire libris. |
160 | Tuque adeo immanes terris avertere pestesSi (quod Sacra iubent) Dive Rudolphe cupis;Si tibi sunt cordi miserae nova commoda vitae,Gloria si summi cultus amorque Dei,Hanc etiam clemens studiorum amplectere partem, |
170 | Consciam et astrorum perge fovere Deam.Stravisti Scythicum non una clade tyrannum:Imbellem exsupera tandem etiam invidiam.Millia militibus, veniant modo singula Musis;Neutra gravant reditus, invida lingua, tuos. |
170 | Si tamen usque adeo multus rapit omnia miles,Si cunctas adeo Mars populatur opes,Servanda est inopi tantilla pecunia fisco,Et nihil est studiis, sordide rhetor, opus,Deme catenato preciosa monilia collo, |
180 | Sit simplex vestis mensaque parca tibi.Luxuries inopi famuletur publica fisco,Nam nihil est illis, sordide rhetor, opus.Tunc etiam Iovae fisco cedemus honores;Astra locum castris ingeniumque dabunt.
Ioannes Keplerus moestus posuit |