<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Renati Cartesii
regulae ad directionem ingenii
 


 






 



r e g u l a  VIII


Si in serie rerum quaerendarum aliquid occurrat, quod intellectus noster nequeat satis bene intueri, ibi sistendum est, neque caetera quae sequuntur examinanda sunt, sed a labore supervacuo est abstinendum.

_______________


1.

Tres regulae praecedentes ordinem praecipiunt et explicant; haec autem ostendit, quandonam sit omnino necessarius, et quando utilis tantum. Quippe quidquid integrum gradum constituit in illa serie, per quam a respectivis ad absolutum quid, vel contra, veniendum est, illud necessario ante omnia quae sequuntur est examinandum. Si vero multa, ut saepe fit, ad eundem gradum pertineant, est quidem semper utile, illa omnia ordine psrlustrare; hunc tamen ita stricte et rigide non cogimur observare, et plerumque, etiamsi non omnia, [393] sed pauca tantum vel unicum quid ex illis perspicue cognoscamus, ulterius tamen progredi licet.

2.

Atque haec regula necessario sequitur ex rationibus allatis ad secundam; neque tamen existimandum est, hanc nihil novi continere ad eruditionem promovendam, etsi nos tantum a rerum quarumdam disquisitione arcere videatur, non autem ullam veritatem exponere: quippe Tyrones quidem nihil aliud docet, quam ne operam perdant, eadem fere ratione, qua secunda. Sed illis, qui praecedentes septem regulas perfecte noverint, ostendit qua ratione possint in qualibet scientia sibi ipsis ita satisfacere, ut nihil ultra cupiant: nam quicumque priores exacte servaverit circa alicujus difficultatis solutionem, et tamen alicubi sistere ab hac jubebitur, tunc certo cognoscet se scientiam quaesitam nulla prorsus industria posse invenire, idque non ingenii culpa, sed quia obstat ipsius difficultatis natura, vel humana conditio. Quae cognitio non minor scientia est, quam illa quae rei ipsius naturam exhibet; et non ille videretur sanae mentis, qui ulterius curiositatem extenderet.
 
[vid. sig. o (appendix ad regulam VIII)]

3.

[396]Atqui ne semper incerti simus, quid possit animus, neque perperam et temere laboret, antequam ad res in particulari cognoscendas nos accingamus, oportet semel in vita diligenter quaesivisse, quarumnam cogni[397]tionum humana ratio sit capax. Quod ut melius fiat, ex aeque facilibus, quae utiliora sunt, priora semper quaeri debent.

4.

Haec methodus siquidem illas ex mechanicis artibus imitatur, quae non aliarum ope indigent, sed tradunt ipsaemet, quomodo sua instrumenta facienda sint. Si quis enim unam ex illis, ex. causa, fabrilem vellet exercere, onmibusque instrumentis esset destitutus, initio quidem uti cogeretur duro lapide, vel rudi aliqua ferri massa pro incude, saxum mallei loco sumere, ligna in forcipes aptare, aliaque ejusmodi pro necessitate colligere; quibus deinde paratis, non statim enses aut cassides, neque quidquam eorum, quae fiunt ex ferro, in usus aliorum cudere conarentur; sed ante omnia malleos, incudem, forcipes, et reliqua sibi ipsi utilia fabricaret. Quo exemplo docemur, cum in his initiis nonnisi incondita quaedam praecepta, et quae videntur potius mentis nostris ingenita quam arte parata, poterimus invenire, non statim Philosophorum lites dirimere, vel solvere Mathematicorum nodos, illorum ope esse tentandum; sed iisdem prius utendum ad alia, quaecumque ad veritatis examen magis necessaria sunt, summo studio perquirenda, cum praecipue nulla ratio sit, quare difficilius videatur haec eadem invenire, quam ullas quaestiones ex iis, quae in Geometria vel Physica aliisque disciplinis solent proponi.

5.

At vero nihil hic utilius quaeri potest, quam quid sit humana cognitio et quousque extendatur. Ideoque nunc hoc ipsum unica quaestione complectimur, quam [398] omnium primam per regulas jam ante traditas examinandam esse censemus; idque semel in vita ab unoquoque ex iis, qui tantillum amant veritatem, esse faciendum: quoniam in illius investigatione vera instrumenta sciendi et tota methodus continetur. Nihil autem mihi videtur ineptius, quam de naturae arcanis, coelorum in haec inferiora virtute, rerum futurarum praedictione, et similibus, ut multi faciunt, audacter disputare, et ne quidem tamen unquam, utrum ad illa invenienda humana ratio sufficiat, quaesivisse. Neque res ardua aut difficilis videri debet, ejus, quod in nobis ipsis sentimus, ingenii limites definire, cum saepe de illis etiam, quae extra nos sunt et valde aliena, non dubitemus judicare. Neque immensum est opus, res omnes in hac universitate contentas cogitatione velle complecti, ut, quomodo singulae mentis nostrae examini subjectae sint, agnoscamus: nihil enim tam multiplex esse potest aut dispersum, quod per illam, de qua egimus, enumerationem certis limitibus circumscribi atque in aliquot capita disponi non possit. Ut autem hoc experiamur, in quaestione proposita primo, quidquid ad illam pertinet, in duo membra dividimus: referri enim debet, vel ad nos, qui cognitionis sumus capaces, vel ad res ipsas, quae cognosci possunt; quae duo separatim discutimus.

6.

Et quidem in nobis advertimus, solum intellectum scientiae esse capacem; sed a tribus aliis facultatibus hanc juvari posse vel impediri, nempe ab imaginatione, sensu, et memoria. Videndum est igitur ordine, quid singulae ex his facultatibus obesse possint, ut [399] caveamus, vel prodesse, ut omnes illarum copias impendamus. Atque ita haec pars per sufficientem enumerationem erit discussa, ut ostendetur in sequenti propositione.

7.

Veniendum deinde ad res ipsas, quae tantum spectandae sunt prout ab intellectu attinguntur; quo sensu dividimus illas in naturas maxime simplices, et in complexas sive compositas. Ex simplicibus nullae esse possunt, nisi vel spirituales, vel corporeae, vel ad utrumque pertinentes; denique ex compositis alias quidem intellectus tales esse experitur, antequam de iisdem aliquid determinare judicet, alias autem ipse componit. Quae omnia fusius exponentur in duodecima propositione, ubi demonstrabitur falsitatem nullam esse posse, nisi in his ultimis quae ab intellectu componuntur, quas idcirco adhuc distinguimus in illas, quae ex simplicissimis naturis et per se cognitis deducuntur, de quibus in toto sequenti libro tractabimus, et illas, quae alias etiam praesupponunt, quas a parte rei compositas esse experimur, quibus exponendis tertium librum integrum destinamus.

8.

Et quidem in toto tractatu conabimur vias omnes, quae ad cognitionem veritatis hominibus patent, tam accurate persequi et tam faciles exhibere, ut quicumque hanc totam methodum perfecte didicerit, quantumvis mediocri sit ingenio, videat tamen nullas omnino sibi [400] potius quam caeteris esse interclusas, nihilque amplius se ignorare ingenii defectu vel artis. Sed quoties ad alicujus rei cognitionem mentem applicabit, vel illam omnino reperiet, vel certe ab aliquo experimento pendere perspiciet, quod in sua potestate non sit, ideoque non culpabit ingenim suum, quamvis ibi sistere cogatur, vel denique rem quaesitam omnem humani ingenii captum excedere demonstrabit, ac proinde non se idcirco magis ignarum esse arbitrabitur, quia non minor scientia est hoc ipsum quam quodvis aliud cognovisse.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>