Go back .
Cafraria est tractus magnus, qui et Monomotapae regnum includit, a capite Bonae Spei protensus ad Mozambicum et ad flumina, Goam versus. Negotiatio Lusitanorum cum Cafribus tota redit ad eandem civitatem. Omnes Cafres viri, feminae, pueri, nudi <capitibus>2 incedunt sine pilleis, nihilominus modo iam viri a cingulo se velant ad genua, feminae a pectore ad talos telis depictis, quales Turcae vendunt Europaeis. Sunt crinibus crispi, feminae quoque non habent longos crines, esto si quando accrescunt, eos pectine attollant ad instar pillei sacerdotalis.
Gens est servilis, ingeniosa subinde, mancipia sunt Lusitanorum. Emuntur pro telis dictis aut pro argento, quod hic magis aestimatur, vocant patacas. Parvi Cafres pretium et cognomen habent trium aut septem, si sunt bene compacti et maiores, decem aut 12 scutorum. Plurimi furto sublati a suis venduntur, alii a parentibus, pauci bello capti, alii damnati ad captivitatem ob milium devastatum, alii in via deprehensi adducuntur ad Lusitanos. Si vero captivorum quispiam diceret coram emptore se liberum esse aut iniuste venum dari, subito a nigro venditore occiditur. Propterea in bona fide multos liberos pro mancipiis emptos habent Lusitani, quamquam multi Deus novit, quomodo comparantur.3
Omnes Cafres sunt nigri coloris, sufflavi etiam reperiuntur. Cani et barbati, rufi crinibus et senes turpissimi sunt aspectus. Oleo se libentissime inungunt et inde pelles eorum collucent. Sol capiti<bus>4 illorum, qui est intensissimi hic caloris, non nocet. Reges aut regulos plures (quos fumos appellant) habent. Hi inter se bella committunt. Civitates, potius mappalia, rarissimas invenias. Ambulant catervatim et aut milium inventum, quod maiora grana habet Europaeo, aut homines captos assos comedunt. Quaesitus a me Cafer, quis illum vendidisset, "Cafres", respondit, "alii, qui me volebant comedere". "Tu vero quoties homines comedisti?". "Bis", inquit, "semel caput unius, altera vice pedes alterius". Alius narravit se ter comedisse tostum5 hominem.
Ignes ingentes noctu faciunt, qui circum circa Mozambici apparent. Rex illorum praecipuus est ad caput Bonae Spei, dicitur Maravius.6 Quando moritur, cadaver eius sollemniter ducitur ad foveam, eandem simul ingrediuntur concubinae, consanguinei, amici, milites, et plane nuper ad quinque milia in signum amoris erga regem a populo obruti eadem terra periere. Eidem regi pugnum milii et pugnum farinae (sicuti et ceteris solent facere Cafribus mortuis) alligant.7
Narravit Pilotus, cum ante aliquot annos ad Promunturium Bonae Spei naufragi navem reficerent et campanam ad gentem navis convocandam pulsarent, "concurrerunt", inquit, "infiniti ad novitatem soni Cafres et inter illos proximius accessit unus, olim mancipium Lusitani cuiusdam. Lusitanice locutus dixit se nosse homines, qui essent. Generum se regis esse, sed tempestate navi Indica quassata delatum eo, omnibus summersis remansisse ad litus derelictum et tandem a Cafribus inventum et curatum recuperasse sanitatem. Atque, quod scivisset praedicere ventos, tempestates et pluvias, aestimatum et regi carum generumque effectum. Quod vero vos hic agitis et vultis? Illi vaccas et tauros postulavere. Modo pecuniam consuetam non negarent, appromisit illa. Dederunt quadratas aeris particulas 40, nam aurum hic non aestimatur ob ignorantiam. Et subito 40 vaccae ab illo adductae. Ipse quoque rex persuasus a suo genero venit. Dicebat gener Lusitanos esse suos consanguineos, quod ab illis aere sibi concredito probabat, nam in istis partibus neque uxor pecuniam credit suo marito. Et campanam ipse rex saepius inspiciens atque sonum admirans collo suo appendit munitionesque Lusitanorum pulsando illud tintinnabulum sua et suorum summa cum voluptate circumivit. Tandem tormenta admiratus et boatum illorum reveritus abiit".
Bellum pedibus peragunt. Arma azagalha (est simplex baculus cum ferro in fine ad instar lanceae latae), arcus (lignum recurvum tensum cerato funiculo), sagittae ex harundine sine pennis (has enim gratia ornatus cuiuscumque avis, etiam gallinae, capitis crinibus innodant); sagittae, inquam, ferream cuspidem in extremitate habent et, quia teretes, celerrime volant. Aliquando veneno imbuuntur. Vidi ego ad arcus alligatam radicem et particulam ab uno nigro accepi pro medalia. Est optima res pro vulneribus, immo morsibus serpentium et venenosorum inservit. Attrita lapide aut commansa et applicata radix <nomen radicis mitambo>8 vel illius pulvis intra tres quattuorve dies hominem sanat a quocumque letali vulnere. Itaque, ut se videt Cafer traiectum sagitta aut azagalha, si non repente moritur, ipse aut circumstantes applicant radicem et certissime evadit mortem.
Iudicium exercent hac ratione. Quando alicui moritur pater aut mater, statim currunt ad maleficum aut striges et narrant patrem suum mortuum, sed9 cum his et illis gessisse inimicitias. Sortes maleficus mittit (aliquando etiam antequam aperiat causam sui adventus, coram astantibus manifestat hominem propter quid venerit), postea divinat et nominat occisorem. Abit Cafer ad fumum seu regem, accusat hostem patris, in silvis quaeritur herba dicta moabi venenosa, mandat fumus bibere accusatum. Si ebibit et post 24 horas per vomitum sanus evadit, innocens declaratur. Si renuit, aliquando bonis privatur, plerumque necatur aut intra illud tempus veneno emoritur et est res quasi impossibilis etiam ipsis Christianis Cafribus iudicii hoc genus iniustum esse persuadere.
Aliquando congregati a suo fumo venantur bubalos et leones, verum cum multa suorum iactura. Ita nuper leo ferocissimus vallatus a Cafribus, cum pluribus necasset et exitum quaereret, ne maiorem stragem daret exercitui, iussit fumus viam fieri ex illa parte ad quam ibat leo. At ille, ubi hoc advertit, retrogressus impetum fecit ubi maxima erat multitudo et aliquos vulneravit, occidit aliquos, nihilominus sagitta ab uno Cafre petitus periit ad extremum. Elephantes hac ratione venantur: vadunt ad silvas 6 aut octo cum azagaliis, seu lanceis, et duo a tergo, duo ad latera, duo a fronte, sed a longe, ne +proposside+10 attingi possint, occurrunt et hi bestiam sic alloquuntur: "Scimus, fortissime elephas, quia non facile potes superari. Nos tamen volumus tuas vires et potentiam experiri. Itaque se defendas". Interea a tergo occurrunt duo et sagittas aut lanceas infingunt. Ille ad dolorem et vulnera se dum convertit, quae retroversio difficillima est, quod vertebris carent ad hoc accommodatis. Tum illi Cafres, qui obvii fuerant aspectui, latera confodiunt, et si ille ad illos occidendos revertitur, isti, qui a lateribus sunt, illum prosternunt. Ita miser cadit debilitatus et occiditur. Dentes duos, quos aliquando duo viri portare non sufficiunt, avellunt, carnem comedunt, quae dicitur insipida, capillos ex cauda satis crassos evellunt atque pro armillis in manibus portant. Quamquam commune est hoc pauperrimis etiam Cafribus ad collum vitreos globulos aut coronam gestare, nam feminae circulos aut de bubalo nigros, aut de auro argentove circumferunt. Christiani vero appendunt ad collum medalia aut reliquiaria, quae summopere aestimant. Inde est, ut si elephas eiusmodi homines praesentiat, ad latera silvarum altissimas quasque arbores radicitus evellendo aufugiat.
Mozambique insula parva, in circumitu unius leugae11 Italicae. Arena et aqua maris salsa abundat. Palmae, quae producunt cocos, dicuntur alio nomine nux Indica. De hac in mappa Iansonii ad Ceilanum fuse scribitur. Cocus iste ad instar mei capitis, intra non habet nucleum ut nostrae nuces, sed quando est fructus tener habet aquam unius calicis dulcem et subacetosam. Pro caloribus ad vesperam est res refrigerans, vocatur lagna. Quando adolescit, vocatur cocus. Habet pulpam, ex qua exprimitur oleum et aquae parum, quae est calida; ex cortice fila et funes conficiuntur, vela navium ex frondibus eiusdem. Antequam formentur istae nuces, grossus ad instar rami aut cornucopiae promanat frutex, eius medulla alba et dulcis. Ex hac destillatur liquor, qui vocatur sura,12 estque ad instar aquae ardentis. Accensus concipit flammam, expositus soli convertitur in acetum.
Foliis palmae ornantur ecclesiae et teguntur. Nulla domus Mozambici, quae non tecta sit palmis siccis quasi stramine, ad ignem esca concipiendum aptissima, sed Cafrorum mappalia sunt baculi in gyrum defossi, aliquando argilla replentur ne transpareant foramina. Misera civitas aqua dulci caret, triticum, milium, oryza nisi aliunde veniat, fame perit. Tres aut quattuor habet cisternas pluviatiles aquas congregantes. Pluit hic rarissime, in mense semel, ut multum bis. Aliis fructibus omnibus, qui sunt in Europa, caret. Producit paucula aurea poma et malogranata in adversa parte, quae Cabacera vocatur.
Haec, quae portio continentis Africae est, silvis et bestiis scatet. Habitatores Mozabici 60 ad summum, patres13 familias Lusitani. Artifices nulli, sartor et tonsor soli sunt. Calcei Goa veniunt. Inde rarissime carnem comedunt, publicus namque macellarius nullus, oryza sola vivunt, quae Goa venit. Panis hic exiguus, qui sine frumento coquitur et a divitibus tantum comeditur. Buccella, quae solido in Polonia emitur, hic valet [quattuor]14 quattuor grossis. Capri de Insula Sancti Laurenti seu Madagascar subinde afferuntur, sunt vaccae et paucae ficus ad instar digiti Indici oblongae, fragarum habent, quando maturae, saporem. Piscium hic, nisi esse<nt>15 inertes homines, copia maxima, sicut et cochlearum et cancrorum. Lusitani namque dedignantur ullam artem his<ce>16 partibus exercere et ideo miserrime vivunt. Ut primum veniunt, fidalgos seu nobiles se faciunt et, cum sint inter Cafres homines silvestres, et illos non excolunt et ipsi fame et inedia conficiuntur. Inde hic nemo ar<at>,17 nemo occat, nemo serit, nemo plantat. Oves nullae, lacticinia nulla, sunt silvae et ferae infinitae. Caedunt aliquando lignum nigrum (hebani genus est vilius Aethiopico) per suos Cafres et, si se occasio offert, quod rarissime contingit, divendunt. Hoc in universum de insula dici venissime potest, quia est miserrima ob hominum, qui eam incolunt, neglegentiam supinam et inertiam. Barcas pauculas invenias (canoas vocant naviculas) ex uno ligno dedolato factas (ciołna18 nobis dicuntur). Ad tantum portum, qui ditare posset homines industrios. Dentes elephantorum maximi centum scutis veneunt, plus minusve pro ratione ponderis venduntur. Afferuntur a Cafribus Mozambicum Sena.
Sena est regio in Africa prope Mozambicum fertilissima. Fluvios navigabiles habet multos, abundat tritico, bobus, auro. Manent inibi Lusitani aliqui, verum rex terrae, licet sit eorum amicus, sub poena colli inhibuit suos discooperire fodenas grandes. Si vero aliquis casu eas reperiret, praecepit magis operiri. Parvulas auri particulas inventas concessit cum telis commutari et cum pannis de lino. Aurum hoc permixtum, habet aes et aurichalcum exiguum. Non liquefaciunt illud, sed solum lavant in aquis. Micae et pulvis, qui fundum petit, aureus, est bene excoctus a sole. Aurum sigillatum seu moneta aurea Mozambici et in tota India nulla est certa, sed, si quis eam apportat, ponderatur et aestimatur valore scutorum. Frusta proinde auri ponderantur ut petrae aut lapilli aurei. Vitiat hoc liga, quae Mozambici datur, de aere aut aurichalco.
Formicae in Africa ex adverso Mozambici dicuntur facere montes, ceterum brevissimo spatio pannos, vestimenta, calceos et quidquid inveniunt ita devastant, ut nihil omnino remaneat. Sal tamen circumpositum rebus easdem conservat et prohibet formicarum accessum. Foliis longis loco funium utuntur, quae adeo sunt fortia, ut dolia illis constricta sine periculo portari queant. Pennis gallinarum pro acubus19 utuntur. Gallinae perpaucae et hae parvae, ova vix excedunt ova columbae. Tigrides in silvis infinitae. Tempore vespertino, quando pulsatur ad Ave Maria, ad ipsa cadavera in coemeterio sepulta adveniunt, eruunt et comedunt noctu. Si homines interdum videant, confugiant; quod si solus sit aliquis, insiliunt in collum aversum et strangulant.
Quando Cafres salutant aliquem vel reverentur, supinos se prosternunt et femur palma bis percutiunt. Tum ille, qui salutatur, in signum grati animi repercutit volas manus suae. Cum loquuntur, mutuo alter post quodlibet verbum "U" vocalem pronuntiant, est signum annuentis. Si hoc non fiat, ingratam putant suam narrationem. Sunt Cafres fidelissimi suis dominis. Quod si contingat eos fugere et dominus mittat alium Cafrem cum suo pilleo et verbis sequentibus: "Dominus noster manet discoopertus, vult ut pilleo hoc illum cooperias", redit illico, veniam petit et obtinet. Si sciat Cafer obloqui aliquem domino suo, esto dominus non imperet, homini insidiatur et confodit aliquando. Cafres sunt fures maximi, non tamen in sua terra, quod ibi crimen vitae privatione puniatur. Milio solo victitant quod illis a dominis quod libet certa mensura datur. Cetera omnia contemnunt. Quaesiti, quid melius, panisne, oryza an milium, respondent "panis implet ventrem et transit, similiter oryza; solum milium implet et manet" (carnem tamen libenter comedunt, quaecumque illa sit, licet sit serpentium, boum corium assant et vorant, vinum etiam furtim ebibunt), inde solum milium seminant. Senae aliquis homo (dicitur fuisse Venetus), cum advertisset non noscere triticum, impossibile visum est illi, quod cum omnia alia crescerent, illud solum non crescere; itaque accepit duodecim partes terrae et singulis mensibus duodecim triticum seminavit et invenit in Martio seminatum esse optimum et exinde Senae frumentum, quod ipsi Cafres iam seminant. Istis vero in partibus circa Mozambicum sunt Lusitani pigerrimi.
Poma aurea, si pluvia adsit, bis hic nascuntur. Palmetum est locus, ubi sunt palmae seminatae. Cocum in terra defodiunt, qui crescit per annos in arborem et non nisi septimo anno dat fructum. Palmetum, inquam, quodlibet ferme mense producit aliquas lagnas. Lilium Africanum est pulcherrimum rubicundi et albi coloris. Ananas est fructus terrae continentis optimus odoris et saporis eximii. Meo iudicio febres minuere potest ob suam frigiditatem. Nascitur in terra ad trunci sui folia, quae cum trunco suo iterum defossa sequentis anni Decembri fructificant. Oculis utriusque imaginem subicio. Cazio fructus insipidus ad partem grossiorem ad instar corculi magnitudine nucis semen sui ipsius praefert; sale si condiatur, acrem saporem tolerabilem reddit; videatur pomum Europaeum primo aspectu. Poma hic nulla, similiter neque pira neque cerasa, uvae tamen vini fructificarent, si afferrentur et excolerentur palmites. Oleum et vinum in totam Indiam venit ab Europa. Porci paucissimi et carissimi, omnia haec ob gentis neglegentiam. Ita fame, siti in terra mali aeris, humidi et calidi, moriuntur quodlibet die duo vel tres, cum incolae sunt paucissimi.
Christianitas istis in partibus exigua. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Christiani sunt aut Lusitani aut Cafres. Ii nullum deum colunt, religione nulla sequuntur, ventrem suum curant et abdomini serviunt, hoc implere milio tota felicitas, caritatem tamen et inter barbaros mirare. Frustum habeat nescio quam parvum Cafer cibi, dividit singulis Cafribus sibi astantibus, mica si sola illi restaret. Lusitani illi ditiores reputantur, qui Cafres plures alunt. Iam vero mancipia illa barcam ad Cabaceram pro aqua et lignis devehunt et dolia aquis replent. Dolium aquae scuto uno venit Mozambici. De cetero tota die sunt otiosi nisi dominus noctu aliquo abeat, tunc enim cum arcu, sagittis et azagaglia illum sequuntur. Signum Sanctae Crucis cum aliquo labore percipiunt et alia mysteria discerent si docerentur, sed domini neglegentes multos non instruunt nec instrui curant. Aliqui per incuriam sine baptismo decedunt. Ipsi Lusitani raro sacramentum frequentant, sed ferme quotidie sacrum audiunt. Illorum uxores semel diebus festis noctu sub auroram in lectis stipatae nigris ad missam audiendam deferuntur, verum missa finita abeunt et numquam postea in templo apparent, proinde neque ad contiones neque ad cathechismo veniunt et forte non nisi Paschate confitentur. De nigris ut vadant ad doctrinam Christianam nihil omnino curant, immo quando multi sunt Cafres, illos domini sui non agnoscunt et si moritur sine sacramentis Cafer, dominus hoc ad se pertinere non cogitat. Onera omnia gravissima Cafres portant, iumenta enim nulla hic sunt. Umbellas supra capita dominorum propter solis nimios calores deferunt, eosdem in stratis pelle tigridis lectis baiulant. Curatus [clavem]20 clavem cum torque aureo collo appensum gestat, quae clavis est ad ciborium, coronam quoque medaliis duobus aut tribus ornatam: quilibet Cafer Christianus quotcumque habere potest, appendit medalia et gaudent summe, quando eis dantur. Oculis applicant et deosculantur ambobus manibus sicut et cetera omnia recipiendo. Lusitanis consuetudo est (ut fuit olim Graecae ecclesiae) ponendi supra sepulcra in nigro extenso panno vinum et panem et aliqua dulcia, candelas aliquot accensas. Die commemorationis fidelium sacerdos pacta missa ad singula vadit ecclesiae sepulcra et orationem dicit pro illo defuncto aspergens aqua benedicta. Campanam non pulsant ad elevationem die defunctorum. Cafres et Cafrae aquam benedictam pugnis acceptam sepulcris infundunt, Lusitanae immergunt strophiola et exprimunt super sepulcra. Quo vero aliquis magis amat defunctum eo plus aquae benedictae superinfundit mortui tumulo. Sepeliunt se in effossa templi fovea cadaveri tela involuto terram aut caementum iniciendo.
Sanctum Antonium de Padva formidant plurimum Cafres ex hoc capite: perdiderat quidam Lusitanus mancipium et propterea, cum esset afflictus, sancto Antonio fugam illius commendavit. Post aliquot dies in ecclesia proxima clausa inventus est profugus Cafer alligatus ad altare. Interrogatus, quomodo intrasset et quis ligasset, respondit se prorsus nescire et ideo Cafres inter se dictitant ista21 "mancibo Portughese he hum grande embrolhador pera os Cafres", hoc est "iste iuvenis (pingunt sanctum Lusitani rasa barba et mustaciis) est hostis Cafribus".
Sacramenta, si in Paschate frequentant, multum est. Consuetudo est, quod mihi contigit aliquoties finito sacro, Cafras mulieres venire cum infantibus ad altare - solent parvulos portare quasi onera ad humeros, inde pueri frequenti ictu nasum simum acquirunt et raro videas Cafrem, qui aliqua nasi parte simus non est. Consuetudo, inquam, est venire et petere evangelium de Beata Virgine legi supra suos infantes. Inveniuntur hic aliqui Mauri, qui in Senam propagandae suae sectae causa in vestitu nautarum +Cacizes+22 traiciunt. Multi ex illis devotissimi sunt Virgini, cuius imago miraculosa est Bazaini. Quaesivi ex uno, utrum vidisset Virginem Bazaini, subito fecit capite reverentiam "Padre", inquiens, "a quella Virgem he huma grande senora". Miraculum huiusmodi fecit primum illa imago: misit Lusitanus Cafram ad certum hominem emere vinum. Haec empto rediens domum cecidit in terram et lagoenam vini fregit. Resoluta in lacrimas et femineo<s>24 ululatus ob timorem verberum, contulit se ad ecclesiam vicinam. Vidit imaginem Virginis et coram illa illacrimata uberrime, tandem spei plena egressa invenit lagoenam in eodem loco plateae integerrimam vinoque plenam. Gustat dominus vinum, quaerit ubi emerit adeo generosum, neque enim credibile est in terra reperiri eiuscemodi. Illa affirmare cauponem illum hominem sibi vendidisse, contra dominus negat et in veritatem huius pecuniam dat Cafrae, ut denuo emeret vinum ab eodem. Tum illa confessa miraculum, quod in re accidit, ipsa et alii nonnulli, quibus hoc innotui, conversi ad fidem. Narratur aliud miraculum de claudo et paralytico simul paupere. Hic notus ibidem Bazaini ob pauperiem et morbum, fame quodam die necatus25 ad vesperam perrexit usque ad ecclesiae valvas. Ecce vero media nocte portae aperiuntur, intrat illacrimans et a Virgine, de qua tanta audierat miracula, postulat cibum se nil comedisse usque modo et mori fame, si non succurrat. Tum Virgo allocuta filium pro mendico obsecrat, succurrere velit famescenti. Puer Iesus extensa benedicta sua manu porrigit cibum voce propria compellando "accede huc et accipe". "Domine", inquit pauper, "ad accipiendum ire non possum, cum pedibus sum claudus". "Erige te, ut potes", subinfert Christus; ille reptando manum sinistram exporrigit. "Non istam", Christus replicat, "sed dexteram exporrige". "Non possum, Domine" - "Conare", respondit Dei filius. Fecit et una cibum ac sanitatem integram accipit et cum maximo gaudio evidenti miraculo commotus recepit fidem. Hic etiam Mozambici tres idololatrae, cum nescio quis ipso die conceptionis immaculatae26 franciscanorum ecclesiam ludum fortunae instituisset ad convocandam plebem (cartae in urnam ponuntur aliquae scriptae inter infinitas non scriptas. Sorte eximunt eas illi, qui emunt vices eximendi). Tres, inquam, illi emerunt tres vices eximendarum cartarum promittendo Beatae Virgini Bazaini certam eleemosynam, si forte fortuna aliquid boni obtingeret. Ecce vero uni in carta patina argentea, aliis anuli aurei obtigere, quae omnia data.
Mulieres Lusitanae ad festivitates sacras non eunt nisi noctu comitante magna nigrarum caterva, ignem secum deferunt et dum intrant ecclesias aut exeunt incensum ad reverentiam ecclesiae accendunt. Aegri Christiani mittunt aquam ad abluendum calicem in quo consecratus fuerat sanguis Christi missa finita, et aliqui, postquam illam ebiberint, febribus liberantur. Festum durat a primis vesperis usque ad meridiem, neque cantantur [Vesperae]27 Vesperae, neque ecclesiae adeuntur ab hominibus. In nulla missa cantata cantatur Praefatio, quando autem Pax Domini sacerdos dicit in missa diaconus amplectitur ambobus manibus sacerdotem et deinde subdiaconum. Sunt Mozambici patres societatis tres, qui et hospitalis curam gerunt. Exstant parietes antiqui hospitalis in quo olim sanctus Franciscus Xaverius28 inserviebat aegris. Nostri confessiones excipiunt et catechismo erudiunt homines, scholam unam habent in qua docent pueros Lusitanorum. Quartus pater Cabessera ad alteram partem maris regit duas ecclesias, Cafres baptizat, confessiones excipit et alia sacramenta administrat. Subinde festis diebus bis celebrat, sed populus ibi est exiguus propter metum ferarum.
Intellexi Cafres maleficos, an sint veri divinatores sic probare. Accipiunt aliquot telas versi coloris et unam atque aliam abscondunt in silvis ad certas arbores, reliquos secum deferunt. Invento malefico solitam salutationem exhibent et nihil amplius loquuntur, tum maleficus, si talis est instructus a diabolo dicit eum venisse ad faciendum sui periculum, tulisse pannos tantos et tantos abscondisse in silvis sub hac et illa arbore, tantos sibi velle dare. Fatetur Cafer veritatem, manibus applaudit et exponit causam sui adventus postulatque ut de [eodem]29 negotio divinat. Eidem Cafres a propriis dominis mittuntur cum certo auri pondere, quod pastam vocant, quae aliquando continet 30000 crusatorum. Accipit aliquando decem huiusmodi pastas et petit a domino telas depictas, pro iis enim victualia commutat. Has si negat dominus, recusat iter. Sunt vero adeo fideles, ut nihil de commissis furentur, verum redditis litteris si de auro dominus, ad quem directum, non percontatur, aut si non de tanto percontatur, quantum missum, referunt illud domino suo integerrime. Feminae piscantur linteis loco retium.
A - litterae patris Boym manu scriptae
K - translatio Polonica patris Krzyszkowski
1 Post vocem Cafrariae lacuna invenitur, quae duas vel tres litteras contineri potest.
2 Si Cafres telis se velant, minime nudi sunt, quod autem verba "sine pilleis" sequuntur, vox nudorum ad nuda capita pertinere videtur. Inde vocabulum "capitibus" conieci, quod A om.
3 "quamquam multi Deus novit, quomodo comparantur" - hic pater Boym Polonus exhibitus est sententia directe ex lingua Polonica exempta. Id est: "quamquam, quod ad multos pertinet, unus Deus novit, quomodo comparentur".
4 "capitibus", "capiti" A, quod abbreviaturam false scriptam intelligo.
5 "tostum" A, "totum" K.
6 "Maravius" dub.
7 "alligant" dub.
8 "nomen radicis mitambo" A in marg.
9 "sed" abbr., ita passim
10 "proposside" sign. dub.
11 "leucae" A
12 "sura" dub.
13 "patres", abbr. "pres" in A, quod K "tres" legit.
14 "quattuor quattuor" A
15 "esse" A, "nt" margine abscisum
16 "his" A, "ce" margine abscisum
17 "ar" A, "at" margine abscisum
18 "ciołna", vocabulum Polonum.
19 "acubus" A, "arcubus" K
20 "clavem clavem" A, vox prior abbr.
21 "ista" dub., fort. vox Lusitanica
22 "Cacizes" A, non intelligo
24 "femineo" A, "s" margine abscisum
25 "vecatus" A, "necatus" conieci.
26 "immaculatae", abbr. "ae" in A
27 "Vesperae Vesperae" A, vox prior abbr.
28 "Xaverius" dub. abbr. in A.
29 "eodem" in ras.