BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXVIII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

28.

Frater Conradus Dollenkopffius

Magistro Ortvino Gratio.

 

Sicut semper cupivistis a me habere novitates, iam est tempus quod debeo et possum vobis nova scribere, quamvis doleo, quia non sunt bona. Sciatis quod fratres de ordine prędicatorum habuerunt hic indulgentias quas impetraverunt in curia romana magnis expensis, et collegerunt etiam satis magnam pecuniam. tunc de nocte venit quidam fur in ecclesiam et accepit plus quam trecentos florenos, et furatus est eos. et isti fratres viri zelosi et in fide christiana valde bene affectionati tristes fuerunt, et conqueruntur de illo fure. Sed cives miserunt undique et non possunt reperire eum, quia aufugit, et habet secum pecuniam. Et est magna nequitia, quod hoc debet fieri in indulgentiis papalibus, et in loco sacro: ipse est excommunicatus, sit ubi sit. Homines qui sunt absoluti et dederunt pecuniam suam ad illam cistam, nunc putant quod non sunt absoluti: sed nihil est: ipsi sunt ita bene absoluti ut sic fratres prędicatores haberent adhuc pecuniam suam. Etiam sciatis quod isti qui sunt ex parte Doctoris Reuchlin, vadunt hic et faciunt multos rumores, quia dicunt quod fratres prędicatores propterea impetrant illas indulgentias in curia romana, quod cum illa pecunia volunt vexare ipsum doctorem et tribulare eum in causa fidei; et quod [1864: 41] homines non debent eis dare aliquid, in quocunque statu fuerint, sive alto sive basso, sive ecclesiastico sive mundano. Nuper fui Moguntię in actu illo quem celebraverunt magistri nostri contra Reuchlin: tunc est ibi quidam prędicator in summo qui est magister noster promotus in Heydelberga et vocatur Bartholomęus Zehender, latine Decimarius: ille publicavit in ambone quod homines deberent convenire ad sequentem diem et videre quomodo Speculum oculare combureretur: quia ipse putabat quod non esset possibile, quod doctor Reuchlin posset invenire unam fallaciam quod illud non fieret: tunc unus socius qui est ibi, et dicunt quod est poeta, circumivit et seminavit pessimos sermones contra prędictum magistrum nostrum, et quando obviavit ei, tunc aspexit eum cum aspeetu draconico et venenoso. Et dicit publice: ‘Iste prędicator non est dignus quod debet sedere in mensa ubi sedent probi viri, quia possum probare quod est nequam et pultronus, quia in ambone in ecclesia vestra coram omni populo mentitus est contra famam unius excellentis viri, et dixit illa quę non sunt facta’. Et prętenditur dici: ‘ex invidia tribulant istum bonum doctorem’; et appellavit eum bestiam et canem; et dixit quod nullus pharisęus unquam fuisset ita nequitiosus et invidus. et venit talis sermo ad prędictum magistrum, et ipse excusavit se sufficienter, ut mihi videtur, quia dixit quod quamvis non combustus est ille liber, tamen fortassis comburetur in posterum. Et allegavit scripturam sacram in multis passibus, quod non est mendacium quando aliquis dicit aliquid pro fide catholica. Et dixit quod balivi et officiales Episcopi Moguntinensis impediverunt illum factum contra omnem ęquitatem. Sed homines deberent videre quid post hac contingeret. quia ipse vellet propheta quod ille liber combureretur, etiam si imperator et rex Francię, et omnes principes et duces starent pro doctore Reuchlin. Talia volui vobis significare, ut essetis cavisatus. Et rogo vos quod velitis esse diligens in negociis vestris, ne incurratis scandalum. et sic valete. Datum in Miltenpergk.