BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola IV

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

4.

Magister Ioannes Cantrifusoris

Magistro Ortvino Gratio

 

Salutem cordialem. Venerabilis domine magister, quoniamquidem sępe tractavimus tales levitates ad invicem, et quia non est cura vobis si aliquis dixerit vobis unam fantasiam sicut ego nunc intendo, propterea non timui quod tollatis in malam partem quod scribam vobis nunc unam cavillationem, quia vos etiam facitis taliter. Et vos ridebitis, ego scio, quia est mirabile factum. Fuit hic nuper quidam de ordine prędicatorum, et fuit satis profundus in Theologia, et fuit speculativus, et habuit etiam multos fautores. Ipse vocatur dominus Georgius; et primum fuit Hallis, deinde venit huc, et prędicavit bene per dimidium annum, in sermone suo reprehendens omnes homines, etiam principem et suos vasallos. Sed [1515: 3r] in collatione fuit socialis et lętę mentis, et bibit cum sociis ad dimidios et ad totos; sed semper quando de sero bibit nobiscum, tunc de mane prędicavit de nobis, dicens: ‘Ita sedent magistri in hac universitate cum suis sociis per totam noctem bibentes, ludentes, et tractantes levitatem; et ipsi deberent eos de talibus emendare, tunc ipsi incipiunt’. et sępe fecit mihi verecundiam. Et fui iratus super eum, et cogitavi quomodo possem me vindicare; et non potui imaginare quomodo facerem. Et semel dixit mihi unus, quomodo de nocte iret ille prędicator ad unam mulierem, et supponeret eam, et dormiret cum ea. Et ego audiens talia, semel accepi aliquos socios qui stant in Collegio, et circa horam decimam ivimus ad illam domum, et per vim intravimus; tunc ille monachus volens fugere, non habuit tempus ut tolleret vestimenta sua, et saltavit nudus ex fenestra, et ego risi ita quod statim perminxissem me, et clamavi: ‘Domine prędicator, tollatis pontificalia vestra’, et socii exterius proiecerunt eum in merdam et in aquam; sed ego compescui eos, et dixi quod haberent discretionem; verumtamen adiuvi eos quod omnes supposuimus illam mulierem: et ita vindicavi me de illo monacho, et postea id non amplius prędicavit de me. Sed non debetis [1864: 9] aliis dicere, propterea quod fratres prędicatores nunc sunt pro vobis contra doctorem Reuchlin, et defendunt ecclesiam et fidem catholicam contra illos poetas sęculares: ego vellem quod iste monachus fuisset de alio ordine, quia ille ordo est valde mirificus inter omnes. Vos etiam debetis mihi aliquid risibile significare, et non irascimini mihi. Valete. Ex Wittenberg.