BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthias Ringmann

1482 - 1511

 

De Vogeso monte

 

1505

 

Fons:

De Vogeso monte

in: Michael Köchlin,

De imperii a Graecis ad Germanos translatione.

Straßburg: Grüninger 1506

Facsimile: Staatsbibliothek München

 

_____________________________________________________________

 

 

 

De Vogeso monte.

Mons Vogesus sumit Rhaetis ex Alpibus ortum

Et viridi costa te quoque Trevir, adit,

Gallica theutonicis qui separat arva colonis

Ex cuius venis multa fluenta scatent.

Occiduum pars aspectans Titana perhenne

Frondet pinetis conspicienda suis,

Et Mosam et Mortam, Mortanam, te quoque, Sella,

Immittit Gallis divite fonte plagis.

Confluit unda omnis haec antea (vidimus ipsi)

Quam Mediomatricum videt urbis agros,

Hinc Mosella, unum gemino de nomine nomen,

Ingreditur Rhenum, pluribus auctus aquis.

Sed quae pars solem versus se exponit Eoum,

Ostendit nostris et iuga celsa locis

(Quamvis ometur nemorosis vallibus atque

Arboribus variis floreat omnis apex)

Munera cum liquido praebet cerealia Baccho

Ipsaque frondescit frugibus omnigenis.

Mitis in apricis ibi crescit collibus uva,

Alsaticam dicunt, nomen ei Alsa facit.

Hinc Bavari, Suevi praedulcia dona Liei

Potum Theutoniae maxima parsque capit.

Hinc Bruscha, hinc Matra et decurrit origine Sara,

Alsa hinc cum vico tu quoque Schara fluis.

Torrentem pratis villanum immittit amoenis

Qui radit patrias valle virente domos.

Et iuvat a longe spectare cacuminis arces

Quas servant clari nobilitate viri.

Odilia in summo requiescit vertice montis,

Odilia alsatici gloria summa soli.

Foelix ante alios Vogesus (mihi patria) montes

Bacchica qui liquidis pocula iungit aquis.

 

____________________________________