Antonius Praetorius
1560 - 1613
|
Nemo
1613
|
_______________________________________________________________________
|
|
|
NEMOAD DESIDERATISSIMAS R. ET D. I. V. D.NICOLAI EMMELII, ILVESHEIMENSISE. F. P.ETLECTISSIMAE VIRGINIS MARGARETAE,R. ET C. V. D. IOHANNIS MYLAEI, WEINHEIMENSIS P. ET I. V.FILIAE, SPONSORUM,Nuptias, 15. Iunij. Anno S. C. D. N. 1613. Lautenbaco venit pedesEques legatus.ANTONII PRAETORII. L.
|
1. | Ante NIHIL docui doctum : monui NIHIL antePrudentem : diti ter NIHIL ante dedi. |
2. | Nunc expectatur NEMO : nunc mittitur ergoNEMO : cum quodam NEMINE NEMO venit. |
3. | Est NIHIL, est NEMO nobis rurique domique,Hinc NIHIL et NEMO, NEMO NIHILque datur. |
4. | Cedite, NEMO venit : NEMO pulsavit; abite;Mox aperite fores : Cedite, NEMO venit. |
5. | NEMO venit, quem NEMO videt : Si NEMO recedat,Si sit NEMO comes; NEMO maneto domi. |
6. | Adsum NEMO, videte, viri : me NEMO vocavit;NEMO vocatus erat; NEMO vocatus adest. |
7. | NEMO mihi attendat; NEMO de NEMINE dicam :Ex dictis NEMO doctior esse queat. |
8. | Laudavi NIHIL, (ut fas est :) Laudabile NIL est :Dignior est NEMO laudibus assiduis. |
9. | Ergo NEMINEM ubique canam : mihi NEMO canendus :NEMINEM ad astra veham : NEMO Acheronta petat. |
10. | Incipit ore sonos mutus bene condere NEMO :Surdus NEMO audit : NEMO loquendo silet. |
11. | Ergo, quid hic narret NEMO de NEMINE, NEMOAudiat elusor; NEMO male accipiat. |
12. | Natura NEMO reliquis mihi maior habetur;Nobilior NEMO; NEMO aliisque minor. |
13. | Mundus in hunc mundum NEMO de semine mundoNascitur : et NEMO mundificat sobolem. |
14. | Ante Deum NEMO terram, vel sidera, vidit :NEMO fuit quondam; NEMO perennis erit. |
15. | NEMO Deo similis, NEMOque potentior illo :Ergo Deus solus NEMINEM in orbe timet. |
16. | NEMO Deum vidit : potuit cognoscere NEMO :NEMO Deo auxilio consilioque fuit. |
17. | Nemini, ut emerito, reddit Deus illa, vel illa :NEMO quid ante dedit : NEMINIS indiguit. |
18. | Viribus altitonum superabit NEMO Jehovam :Impia, iure Dei, scandala NEMO patrat. |
19. | NEMO Deum temere iustas irritet ad iras :Res gravis ira Dei; NEMO resistit ei. |
20. | Irae NEMO Dei poterit restinguere flammas :Ultricemque potest frangere NEMO manum. |
21. | Perfecte NEMO Superos colit : Infima NEMODespicit : et legis NEMO statuta tenet. |
22. | Non est NEMO miser : NEMO omni parte beatus :NEMO labore suo, NEMO dolore vacat. |
23. | NEMO non errat : NEMO sine crimine vivit :Sum sine peccato, dicere NEMO potest. |
24. | Inter oves Christi NEMO, NEMO interit unquam :Aeterna requie NEMO carere cupit. |
25. | NEMO potest meritis propriis conscendere coelum :In coelum fratres tollere NEMO potest. |
26. | Si, nisi qui meritis poterit conscendere coelum,NEMO beatus erit, NEMO beatus erit. |
27. | NEMO solet dominis pariter servire duobus :Divisis pariter NEMO placere solet. |
28. | Si bene quid faciat, NEMO mercede carebit :Atque impune patrat, quod scio, NEMO malum. |
29. | NEMO suis sociis semper bonus esse putatur.NEMO potest sociis semper abesse malis. |
30. | Omnibus in rebus NEMO sapit omnibus horis :Omnia NEMO potest : omnia NEMO facit. |
31. | Que sibi vult fieri, NEMO facit ipsa sodali.Verba satis NEMO pensat ubique sua. |
32. | NEMO festucam tangit, nisi hypocrita, nostram :Vult oculi propriam cernere NEMO trabem. |
33. | NEMO non mollis, Regum qui vivit in aulis :Qui calcat Papae limina, NEMO pius. |
34. | Inspido Papae NEMO, nisi stultus, obedit :Blasphemum pingui RE sine, NEMO fovet. |
35. | Bonbificis bullas NEMO non ridet inanes :Hunc Patrem sanctus NEMO vocare solet. |
36. | NEMO bonus Rex innocuo sua sceptra cruoreIllinet : at nocuum perdere NEMO timet. |
37. | NEMO sorte sua contentus cernitur usquam :NEMO solet varias sortis amare vices. |
38. | NEMO suae sortis faber est, NEMO moderator :Fortunae cursum flectere NEMO sciet. |
39. | Eventum rerum NEMO praenoverit ante :Perfecte ante obitum NEMO beatus erit. |
40. | NEMO fugat morbos, mortis fugat ultima NEMOSpicula : defunctos NEMO sibi revocat. |
41. | NEMO sibi vitam statuit; mortem sibi NEMO :NEMO diu vivit; NEMO cito moritur. |
42. | NEMO suas merces spernit mercator aniles :Nec lac commendat rustica NEMO suum. |
43. | NEMO inter fures tutus, NEMO inter avaros :Ut noceat NEMO, sit tibi NEMO comes. |
44. | NEMO simul toto, quae fiunt, lustrat in orbe :Quae loca cunque patent, omnia NEMO replet. |
45. | Omnia si iam NEMO videt; si NEMO et ubique est :Ergo solet NEMO, qualibet esse domo. |
46. | NEMO facit, quae clam fiunt; quia nemo fatetur,Se fecisse malum : Quae mala, NEMO facit. |
47. | NEMO culinam, NEMO fenestram, NEMO cubile,Sicubi sunt maculae, commaculasse patet. |
48. | NEMO suam culpam, NEMO sua crimina censet :ius iustum hinc iudex dicere NEMO potest. |
49. | Omnis homo mendax; Si verum : NEMOne verax?NEMOne perfidus? NEMOne iustus erit? |
50. | NEMO satis fidus, NEMO tibi certus amicus :Mors citat, et NEMO vult tuus esse comes. |
51. | Donec habes, quae des, NEMO cito praeterit aedes :Post sed ad amissas NEMO redibit opes. |
52. | NEMO placet vacuus, NEMO placet omnia nudus :NEMO fit aere levis, NEMO fit aere gravis. |
53. | Vilescit non NEMO suis, qui dignus honore :Laudatur patriae NEMO Propheta suae. |
54. | Munera NEMO fugit : gratis dare NEMO paratus :Munera sed gratis sumere NEMO piger. |
55. | NEMO favet Musis, NEMO dat dona poetis :Musica mendicat : carmina NEMO probat. |
56. | NEMO canit gratis, (casu quod dico dativo,)Hinc tandem gratis NEMO Poeta canet.
――――――
|
57. | Exhilaturus convivas arte facetusNEMO venit : NEMO, sis mihi gratus, ait : |
58. | Ergo sedet tristis NEMO; deflet sua NEMO :Interea parcit NEMO mero ac patinis. |
59. | Pocula NEMO ferat; NEMO ter praebibat indeNEMINI : et ad fundum pocula NEMO bibat. |
60. | Sic hilaris, sic potus erit, cum NEMINE NEMO,Ebrius ut NEMO NEMINE ductus eat. |
61. | Iejunus NEMO saltat; NEMO ebrius orat :NEMO vocat somnos, somnia NEMO fugat. |
62. | NEMO videt somnum; NEMO dormitat eundo :Dum stat, NEMO cadit : NEMO cadendo volat. |
63. | NEMO sedet primus; postremus NEMO resurgit :NEMO libenter abit; NEMO libenter obit. |
64. | Haec NEMO dixit; NEMO percepit : Abite,In mensa nostra, dicite : NEMO fuit.
* ** * |
65. | Heus nunc, Margarites; juvenum tibi NEMO placebat?Emmel, virgineo num tibi NEMO choro? |
66. | Emmelium praeter, NEMO tibi, Nympha, placebat :Margaritem praeter, NEMO tibi, Emmle, placet. |
67. | Arrham, sponse, capis; NEMO tibi sponsa dat arrham :Das tu, sponsa, fidem; dat tibi NEMO fidem. |
68. | Sed, si NEMO placet, cur non vos NEMO jugaret?Ut Deus, est NEMO, qui bene cuncta facit. |
69. | Ergo, age, NEMO tibi placeat, nisi sponsa, marite :Sponsa, ut sponsus, item NEMO tibi placeat. |
70. | NEMO tori socius praeter vos sederit ambos :Non mensae socius NEMO frequenter erit. |
71. | NEMO domum vestram male sanus lite replebit :Et vestrae vitae noxia NEMO ferat. |
72. | NEMO secet vestrum, NEMO perturbet, amorem :Ut male fit vobis, NEMO precetur : AMEN.
HEIDELBERGAE TYPIS Johannis Lancelloti, Academia Typogr. ―――――― MDCXIII |