B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Morus
ca. 1478 - 1535
     
   


D e   o p t i m o   s t a t u   r e i p u b l i c a e
d e q u e   n o v a   i n s u l a   U t o p i a


L i b e r   s e c u n d u s
R a p h a e l i s   s e r m o   p o m e r i d i a n u s

C a p i t u l u m   V I I I


____________________________________________________


[De educatione et artibus.]

     Has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti Republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina & literis.
     Nam & si haud multi cuiusque urbis sunt, qui caeteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. hij uidelicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri literis imbuuntur, & populi bona pars, uiri, foeminaeque, per totam uitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in literis collocant.
     Disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque uerborum inops, nec insuauis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere (nisi quod ubique corruptior, alibi aliter) magnam eius orbis plagam peruagatur.
     Ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum aduentum ne fama quidem cuiusquam eo peruenerat, & tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi & metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi ueteres inuenere.
     Caeterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inuentis dialecticorum longe sunt impares.
     Nam ne ullam quidem regulam inuenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in paruis logicalibus passim hic ediscunt pueri.
     Porro secundas intentiones tam longe abest ut inuestigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem uocant, quamquam (ut scitis) plane colosseum & quouis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum uidere potuerit.
     At sunt in astrorum cursu, & caelestium orbium motu, peritissimi.
     Quin instrumenta quoque diuersis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, & caeterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte uisuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent.
     Caeterum amicitias, atque errantium dissidia syderum, ac totam denique illam ex astris diuinandi imposturam, ne somniant quidem.
     Imbres, uentos, ac caeteras tempestatum uicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt.
     Sed de causis earum rerum omnium, & de fluxu maris eiusque salsitate, & in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae ueteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum nouas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conueniunt.
     In ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi quaerunt & corporis, & externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conueniat.
     De uirtute disserunt, ac uoluptate, sed omnium prima est ac princeps controuersia, quanam in re, una pluribusue sitam hominis felicitatem putent.
     At hac in re propensiores aequo uidentur in factionem uoluptatis assertricem, ut qua uel totam, uel potissimam felicitatis humanae partem definiant.
     Et quo magis mireris ab religione quoque (quae grauis & seuera est fereque tristis & rigida) petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium.
     Neque enim de felicitate disceptant unquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad uerae felicitatis inuestigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant.
     Ea principia sunt huiusmodi.
     Animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, uirtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc uitam, flagitijs destinata supplicia.
     Haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, & concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas uoluptatem. hoc tantum caueret ne minor uoluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam inuicem retaliet dolor.
     Nam uirtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suauitatem uitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum (quis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris quum hanc uitam totam insuauiter hoc est misere traduxeris) id uero dementissimum ferunt.
     Nunc uero non in omni uoluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim uelut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa uirtute pertrahi, cui sola aduersa factio felicitatem tribuit.
     Nempe uirtutem definiunt, secundum naturam uiuere ad id siquidem a deo institutos esse nos.
     Eum uero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi.
     Rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac uenerationem diuinae maiestatis incendere, cui debemus, & quod sumus, & quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut uitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, caeterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus.
     Neque enim quisquam unquam fuit tam tristis ac rigidus assecla uirtutis, & osor uoluptatis, qui ita labores, uigilias & squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda leuare, te pro tua uirili iubeat, & id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime (qua uirtute nulla est homini magis propria) aliorum mitigare molestiam, & sublata tristitia uitae iucunditati, hoc est uoluptati reddere.
     Quid ni natura quenque instiget ut sibimet idem praestet! Nam aut mala est uita iucunda, id est, uoluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare alijs eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam alijs decet. neque enim quum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saeuum atque inclementem esse.
     Uitam ergo iucundam inquiunt, id est uoluptatem tanquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto uiuere, uirtutem definiunt.
     At quum natura mortales inuitet ad hilarioris uitae mutuum subsidium (quod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit, quae uniuersos ex aequo fouet, quos eiusdem formae communione complectitur) eadem te nimirum iubet etiam atque etiam obseruare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda.
     Seruanda igitur censent non inita solum inter priuatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgauit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis uitae commodis, hoc est materia uoluptatis, communi consensu sanxit.
     Hijs inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; Sed alienam uoluptatem praereptum ire, dum consequare tuam; ea uero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas alijs, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum nunquam tantum aufert commodi, quantum refert.
     Nam & beneficiorum uicissitudine pensatur, & ipsa benefacti conscientia, ac recordatio charitatis eorum & beneuolentiae quibus benefeceris, plus uoluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti.
     Postremo (quod facile persuadet animo libenter assentienti religio) breuis & exiguae uoluptatis uicem, ingenti ac nunquam interituro gaudio rependit deus.
     Itaque hoc pacto censent, & excussa sedulo & perpensa re omnes actiones nostras, atque in his uirtutes etiam ipsas, uoluptatem tandem uelut finem, felicitatemque respicere.
     Uoluptatem appellant omnem corporis animiue motum statumque, in quo uersari natura duce delectet.
     Appetitionem naturae, non temere addunt.
     Nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales uanissima conspiratione confingunt (tanquam in ipsis esset perinde res ac uocabula commutare) ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, uel eo quod quibus semel insederunt, ne ueris ac genuinis oblectamentis usquam uacet locus, totum prorsus animum falsa uoluptatis opinione praeoccupant.
     Sunt enim perquam multa, quae quum suapte natura nihil contineant suauitatis, imo bona pars amaritudinis etiam plurimum, peruersa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum uoluptatibus habeantur; uerum etiam inter praecipuas uitae causas numerentur.
     In hoc adulterinae uoluptatis genere, eos collocant, quos ante memoraui, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi uidentur. qua una in re, bis errant.
     Neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se.
     Cur enim si uestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tanquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, & sibimet quoque precij credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem uilius uestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, uelut suo iure exigunt, & praetermissi negligentius indignantur.
     At hoc ipsum quoque, uanis & nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! Nam quid naturalis & uerae uoluptatis affert nudatus alterius uertex, aut curuati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim leuabit! In hac fucatae uoluptatis imagine, mirum quam suauiter insaniunt ij qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series diues (neque enim nunc aliud est nobilitas) habita sit, praesertim in praedijs, nec pilo quidem minus sibi nobiles uidentur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint.
     His adnumerant eos qui gemmis ac lapillis (ut dixi) capiuntur, ac dij quodammodo sibi uidentur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in precio; Sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant.
     Imo ne sic quidem, nisi adiurato uenditore, & praestanti cautionem, ueram gemmam ac lapidem uerum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, ueri loco adulterinus imponat.
     At spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a uero! Uterque ex aequo ualere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.
     Quid hij qui superfluas opes adseruant, ut nullo acerui usu, sed sola contemplatione delectentur, num ueram percipiunt; an falsa potius uoluptate luduntur! aut hi qui diuerso uitio, aurum quo nunquam sint usuri, fortasse nec uisuri amplius, abscondunt, & solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis & omnium fortasse mortalium, telluri reddere! & tu tamen abstruso thesauro, uelut animi iam securus laetitia gestis.
     Quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an saluum fuisse! utroque certe modo tantundem usus ad te peruenit, Ad has tam ineptas laetitias, aleatores (quorum insaniam auditu, non usu cognouere) uenatores praeterea, atque aucupes, adiungunt.
     Nam quid habet, inquiunt, uoluptatis, talos in alueum proijcere, quod toties fecisti, ut si quid uoluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suauitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior uoluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam quum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet.
     At si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius mouere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a ualidiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum.
     Itaque Utopienses totum hoc uenandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios (quam artem per seruos obire eos supra diximus) reiecerunt. infimam enim eius partem esse uenationem statuunt, reliquas eius partes & utiliores & honestiores ut quae & multo magis conferant, & animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, quum uenator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi uoluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestijs, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae uoluptatis usu defluere.
     Haec igitur & quicquid est eiusmodi (sunt enim innumera) quamquam pro uoluptatibus mortalium uulgus habeat, illi tamen quum natura nihil insit suaue, plane statuunt, cum uera uoluptate nihil habere commercij.
     Nam quod uulgo sensum iucunditate perfundunt (quod uoluptatis opus uidetur) nihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum peruersa consuetudo in causa est. cuius uitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur.
     Non aliter ac mulieres grauidae picem & seuum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur.
     Nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine deprauatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec uoluptatis potest.
     Uoluptatum quas ueras fatentur, species diuersas faciunt.
     Siquidem alias animo, corpori alias tribuunt.
     Animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam ueri contemplatio pepererit.
     Ad haec suauis additur bene actae uitae memoria, & spes non dubia futuri boni.
     Corporis uoluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suauitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit.
     Nam hae cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuue lenitur.
     Interdum uero uoluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desyderent, nec ademptura quo laborent; caeterum quae sensus nostros tamen ui quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, & in se conuertat, qualis ex musica nascitur.
     Alteram corporeae uoluptatis formam, eam uolunt esse, quae in quieto, atque aequabili corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo sanitas.
     Haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita uoluptate moueatur.
     Quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt uoluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam & uelut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae uel sola placidam & optabilem uitae conditionem reddat, & qua sublata, nullus usquam reliquus sit cuiquam uoluptati locus.
     Nam dolore prorsus uacare, nisi adsit sanitas, stuporem certe non uoluptatem uocant.
     Iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem & tranquillam sanitatem (nam haec quoque quaestio gnauiter apud eos agitata est) ideo non habendam pro uoluptate censebant, quod praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri.
     Uerum contra nunc in hoc prope uniuersi conspirant, sanitatem uel in primis uoluptati esse.
     Etenim quum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui uoluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni uicissim insit sanitatis tranquillitati uoluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur.
     Tantundem enim utroque modo effici.
     Quippe si sanitas, aut uoluptas ipsa sit, aut necessario uoluptatem pariat, uelut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his uoluptas abesse non possit.
     Praeterea dum uescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, aduersus esuriem (cibo commilitone) depugnat, in qua dum paulatim inualescit, ille ipse profectus ad solitum uigorem suggerit illam, qua sic reficimur, uoluptatem.
     Sanitas ergo quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta uictoriam! Sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiuerat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! Nam quod non sentiri sanitas dicta est, id uero perquam procul a uero putant.
     Quis enim uigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine uoluptas est! Amplectuntur ergo in primis animi uoluptates, (eas enim primas omnium principesque ducunt) quarum potissimam partem censent ab exercitio uirtutum bonaeque uitae conscientia proficisci.
     Earum uoluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt.
     Nam edendi, bibendique suauitatem, & quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt.
     Neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus aduersae ualitudini clanculum surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, & dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque uoluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo uoluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea uita contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda solum, sed misera etiam sit, quis non uidet! Infimae profecto omnium hae uoluptates sunt, ut minime syncerae, neque enim unquam subeunt, nisi contrarijs coniunctae doloribus, Nempe cum edendi uoluptate copulatur esuries, idque non satis aequa lege.
     Nam ut uehementior, ita longior quoque dolor est. quippe & ante uoluptatem nascitur, & nisi uoluptate una commoriente, non extinguitur.
     Huiusmodi ergo uoluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant.
     Gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suauitate pelliceat.
     Quanto enim in tedio uiuendum erat, si ut caeterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita hij quoque cotidiani famis ac sitis morbi, uenenis ac pharmacis amaris essent abigendi! At formam, uires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter fouent.
     Quin eas quoque uoluptates, quae per aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini uoluit (neque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commouetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscit) & has inquam ut iucunda quaedam uitae condimenta persequuntur.
     In omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando uoluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit.
     At certe formae decus contemnere; uires deterere, agilitatem in pigritiam uertere, corpus exhaurire ieiunijs, sanitati iniuriam facere; & caetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda negligat, dum aliorum publicamue ardentius procurat, cuius laboris uice maiorem a deo uoluptatem expectet; alioquin ob inanem uirtutis umbram nullius bono, semet affligere; uel quo aduersa ferre minus moleste possit; nunquam fortasse uentura. hoc uero putant esse dementissimum, animique & in se crudelis; & erga naturam ingratissimi; cui tanquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficijs renunciat.
     Haec est eorum de uirtute ac uoluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; caelitus immissa religio; nullam inuestigari credunt humana ratione ueriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam tuenda suscepimus.
     Caeterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec decreta; nusquam neque praestantiorem populum, neque feliciorem esse rempublicam.
     Corpore sunt agili uegetoque; uirium amplius quam statura promittat nec ea tamen improcera; & quum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri caelo; aduersus aerem ita sese temperantia uictus muniunt; terrae sic medentur industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque prouentus uberior; aut hominum uiuaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia.
     Itaque non ea modo quae uulgo faciunt agricolae; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuuent; sed populi manibus alibi radicitus euulsam syluam, alibi consitam uideas; qua in re habita est non ubertatis; sed uecturae ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluuijs, aut urbibus ipsis uiciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur.
     Gens facilis ac faceta, sollers, ocio gaudens, corporis laborum (quum est usus) satis patiens, Caeterum alias haudquaquam sane appetens; animi studijs infatigata.
     Qui quum a nobis accepissent de literis & disciplina Graecorum ($nam in latinis praeter historias ac poetas nihil erat quod uidebantur magnopere probaturi) mirum quanto studio contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere.
     Coepimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem uideremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus.
     At ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam animo statim praeciperemus.
     Siquidem literarum formas, tam facile imitari, uerba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriae, & tanta cum fide reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua solum sponte accensi, uerum senatus quoque decreto iussi, ista sibi discenda sumpserunt; E numero scholasticorum, selectissimis ingenijs, & matura aetate fuerunt.
     Itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod requirerent bonos autores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.
     Eas literas ut equidem conijcio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil illis essent cognatae.
     Suspicor enim eam gentem a graecis originem duxisse; propterea quod sermo illorum caetera fere Persicus, non nulla graeci sermonis uestigia seruet in urbium ac magistratuum uocabulis.
     Habent ex me, ($nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto nauigaturus in nauem conieci quod mecum plane decreueram nunquam potius redire quam cito) Platonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum.
     In librum enim dum nauigabamus negligentius habitum, cercopithecus inciderat; qui lasciuiens ac ludibundus, paginas aliquot hinc atque inde euulsas lacerauit.
     Ex hijs qui scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim non aduexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent charissimos, & Luciani quoque facetijs ac lepore capiuntur.
     Ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis.
     Ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon Quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus aduexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, quos libros magno in precio habent; siquidem & si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, uel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur, uidentur sibi non solum admirabilem inde uoluptatem percipere; sed apud autorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem caeterorum more artificum arbitrantur; mundi huius uisendam machinam homini (quem solum tantae rei capacem fecit) exposuisse spectandam; eoque chariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui uelut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit.
     Utopiensium itaque exercitata literis ingenia mire ualent ad inuentiones artium, quae faciant aliquid ad commodae uitae compendia.
     Sed duas tamen debent nobis Chalcographorum & faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem.
     Nam quum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo literas, & de chartae faciendae materia, ac literas imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremus (neque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleret) ipsi statim acutissime coniecerunt rem; & quum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, & literas imprimere tentarunt; quae quum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo, breui sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent.
     At nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id uero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum millia propagauere.
     Quisquis eo spectandi gratia uenerit, quem insignis aliqua dos ingenij aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet (quo nomine gratus fuit noster appulsus) pronis animis excipitur.
     Quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur.
     Caeterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur.
     Quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumue! Tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab alijs illinc peti, quo & exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.