B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Morus
ca. 1478 - 1535
     
   


D e   o p t i m o   s t a t u   r e i p u b l i c a e
d e q u e   n o v a   i n s u l a   U t o p i a


L i b e r   s e c u n d u s
R a p h a e l i s   s e r m o   p o m e r i d i a n u s

C a p i t u l u m   V


____________________________________________________


De commerciis mutuis.

     Sed iam quo pacto sese mutuo ciues utantur; quae populi inter se commercia; quaeque sit distribuendarum rerum forma uidetur explicandum.
     Quum igitur ex familijs constet ciuitas; familias ut plurimum, cognationes efficiunt.
     Nam foeminae (ubi maturuerint) collocatae maritis; in ipsorum domicilia concedunt. at masculi filij, ac deinceps nepotes; in familia permanent, & parentum antiquissimo parent. nisi prae senecta mente parum ualuerit. tunc enim aetate proximus ei sufficitur.
     Uerum ne ciuitas aut fieri infrequentior; aut ultra modum possit increscere, cauetur, ne ulla familia, quarum millia sex, quaeque ciuitas, excepto conuentu, complectitur; pauciores quam decem; pluresue quam sexdecim puberes habeat.
     Impuberum enim nullus praefiniri numerus potest.
     Hic modus facile seruatur, transcriptis hijs in rariores familias, qui in plenioribus excrescunt.
     At si quando in totum plus iusto abundauerit; aliarum urbium suarum infrequentiam sarciunt.
     Quod si forte per totam insulam plus aequo moles intumuerit, tum ex qualibet urbe descriptis ciuibus in continente proximo ubicumque indigenis agri multum superest, & cultu uacat; coloniam suis ipsorum legibus propagant, ascitis una terrae indigenis si conuiuere secum uelint.
     Cum uolentibus coniuncti in idem uitae institutum; eosdemque mores, facile coalescunt, idque utriusque populi bono. efficiunt enim suis institutis, ut ea terra, utrisque abunda sit; quae alteris ante parca ac maligna uidebatur.
     Renuentes ipsorum legibus uiuere, propellunt his finibus quos sibi ipsi describunt.
     Aduersus repugnantes, bello confligunt. nam eam iustissimam belli causam ducunt, quum populus quispiam eius soli quo ipse non utitur, sed uelut inane ac uacuum possidet, alijs tamen qui ex naturae praescripto inde nutriri debeant, usum ac possessionem interdicat.
     Si quando ullas ex suis urbibus aliquis casus, eousque imminuerit, ut ex alijs insulae partibus seruato suo cuiusque urbis modo, resarciri non possint (quod bis dumtaxat ab omni aeuo pestis grassante saeuitia fertur contigisse) remigrantibus e colonia ciuibus replentur.
     Perire enim colonias potius patiuntur, quam ullam ex insulanis urbibus imminui.
     Sed ad conuictum ciuium reuertor.
     Antiquissimus (ut dixi) praeest familae.
     Ministri sunt uxores maritis, & liberi parentibus, atque in summa minores natu maioribus.
     Ciuitas omnis in quatuor aequales partes diuiditur.
     In medio cuiusque partis forum est omnium rerum.
     Eo in certas domos opera cuiusque familiae conuehuntur, atque in horrea singulae seorsum species distributae sunt.
     Ab hijs quilibet paterfamilias quibus ipse suique opus habent, petit, ac sine pecunia, sine omni prorsus hostimento quicquid petierit, aufert.
     Quare enim negetur quicquam! quum & omnium rerum abunde satis sit nec timor ullus subsit, ne quisquam plusquam sit opus, flagitare uelit! Nam cur superuacua petiturus putetur is, qui certum habeat, nihil sibi unquam defuturum! Nempe auidum ac rapacem, aut timor carendi facit, in omni animantum genere, aut in homine sola reddit superbia, quae gloriae sibi ducit, superflua rerum ostentatione caeteros antecellere, quod uitij genus in Utopiensium institutis nullum omnino locum habet.
     Adiuncta sunt foris (quae commemoraui) fora cibaria, in quae non olera modo, arborumque fructus & panes comportantur, sed pisces praeterea quadrupedumque & auium quicquid esculentum est, extra urbem locis appositis ubi fluento tabum ac sordes eluantur.
     Hinc deportant pecudes occisas depuratasque manibus famulorum (nam neque suos ciues patiuntur assuescere laniatu animalium, cuius usu, clementiam humanissimum naturae nostrae affectum paulatim deperire putant, neque sordidum quicquam atque immundum, cuius putredine corruptus aer morbum posset inuehere) perferri in urbem sinunt.
     Habet praeterea quilibet uicus, aulas quasdam capaces, aequali ab sese inuicem interuallo distantes, nomine quanque suo cognitas.
     Has colunt Syphogranti, quarum unicuique triginta familiae uidelicet ab utroque latere quindecim sunt adscriptae, cibum ibi sumpturae.
     Obsonatores cuiusque aulae, certa hora conueniunt in forum, ac relato suorum numero, cibum petunt.
     Sed prima ratio aegrotorum habetur, qui in publicis hospitijs curantur.
     Nam quatuor habent in ambitu ciuitatis hospitia, paulo extra muros tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut neque aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur, & per hoc incommode, tum quo hij qui tali morbo tenerentur, cuius contagio solet ab alio ad alium serpere, longius ab aliorum coetu semoueri possint.
     Haec hospitia ita sunt instructa, atque omnibus rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam tenera ac sedula cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia, ut quum illuc nemo mittatur inuitus, nemo tamen fere in tota urbe sit, qui aduersa ualetudine laborans, non ibi decumbere quam domi suae praeferat.
     Quum aegrotorum obsonator cibos ex medicorum praescripto receperit, deinceps optima quaeque inter aulas aequabiliter pro suo cuiusque numero distribuuntur, nisi quod principis, pontificis, & Tranibororum respectus habetur, ac legatorum etiam, & exterorum omnium (si qui sunt, qui pauci ac raro sunt) sed hijs quoque cum adsunt, domicilia certa atque instructa parantur, Ad has aulas prandij, coenaeque statis horis tota syphograntia conuenit, aeneae tubae clangore commonefacta, nisi qui aut in hospitijs, aut domi decumbunt. quanquam nemo prohibetur, postquam aulis est satis factum e foro domum cibum petere. sciunt enim neminem id temere facere, nam & si domi prandere nulli uetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, cum neque honestum habeatur, & stultum sit deterioris parandi prandij sumere laborem, cum lautum atque opiparum praesto apud aulam, tam propinquam sit.
     In hac aula ministeria omnia in quibus paulo plus sordis, aut laboris est, obeunt serui.
     Caeterum coquendi, parandique cibi officium, & totius denique instruendi conuiuij solae mulieres exercent, cuiusque uidelicet familiae per uices.
     Tribus, pluribusue mensis pro numero conuiuarum discumbitur.
     Uiri ad parietem, foeminae exterius collocantur, ut si quid his subiti oboriatur mali, quod uterum gerentibus interdum solet accidere, imperturbatis ordinibus exurgant, atque inde ad nutrices abeant.
     Sedent illae quidem seorsum cum lactentibus in coenaculo quodam ad id destinato, nunquam sine foco atque aqua munda, nec absque cunis interim, ut & reclinare liceat infantulos, & ad ignem cum uelint exemptos fascijs libertate ac ludo reficere. suae quaeque soboli nutrix est, nisi aut mors, aut morbus impediat. id cum accidit, uxores Syphograntorum propere nutricem quaerunt, nec id difficile est.
     Nam quae id praestare possunt, nulli officio sese offerunt libentius, quoniam & omnes eam misericordiam laude prosequuntur, & qui educatur, nutricem parentis agnoscit loco.
     In antro nutricum, considunt pueri omnes, qui primum lustrum non expleuere. caeteri impuberes, quo in numero ducunt quicumque sexus alterius utrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus, aut qui per aetatem nondum ualent, adstant tamen, atque id summo cum silentio. utrique quod a sedentibus porrigitur, eo uescuntur, nec aliud discretum prandendi tempus habent.
     In medio primae mensae, qui summus locus est, & cui ($nam ea mensa suprema in parte coenaculi transuersa est) totus conuentus conspicitur, Syphograntus cum uxore considet.
     His adiunguntur duo ex natu maximis.
     Sedent enim per omnes mensas quaterni.
     At si templum in ea Syphograntia situm est, sacerdos, eiusque uxor ita cum Syphogranto sedent ut praesideant.
     Ab utraque parte collocantur iuniores, post senes rursus, atque hoc pacto per totam domum, & aequales inter se iunguntur, & dissimilibus tamen immiscentur, quod ideo ferunt institutum, ut senum grauitas ac reuerentia (quum nihil ita in mensa fieri, diciue potest, ut eos ab omni parte uicinos effugiat) iuniores ab improba uerborum, gestuumque licentia cohibeat.
     Ciborum fercula non a primo loco deinceps apponuntur, sed senioribus primum omnibus (quorum insignes loci sunt) optimus quisque cibus infertur. deinde reliquis aequaliter ministratur.
     At senes lautitias suas (quarum non tanta erat copia, ut posset totam per domum affatim distribui) pro suo arbitratu circunsedentibus impartiuntur.
     Sic & maioribus natu suus seruatur honos, & commodi tantundem tamen, ad omneis peruenit.
     Omne prandium, coenamque ab aliqua lectione auspicantur, quae ad mores faciat, sed breui tamen ne fastidio sit.
     Ab hac seniores, honestos sermones, sed neque tristes, nec infacetos ingerunt.
     At nec longis logis totum occupant prandium, quin audiunt libenter iuuenes quoque atque adeo de industria prouocant, quo & indolis cuiusque & ingenij per conuiuij libertatem prodentis sese, capiant experimentum.
     Prandia breuiuscula sunt, coenae largiores, quod labor illa, has somnus & nocturna quies excipit, quam illi ad salubrem concoctionem magis efficacem putant.
     Nulla coena sine musica transigitur. nec ullis caret secunda mensa bellarijs. odores incendunt, & unguenta spargunt. nihilque non faciunt, quod exhilarare conuiuas possit. sunt enim hanc in partem aliquanto procliuiores, ut nullum uoluptatis genus (ex quo nihil sequatur incommodi) censeant interdictum.
     Hoc pacto igitur in urbe conuiuunt, at ruri, qui longius ab sese dissiti sunt, omnes domi quisque suae comedunt. nulli enim familiae quicquam ad uictum deest, quippe a quibus id totum uenit, quo uescantur urbici.