En mi
More, quam longo te sermone oneraui, quod tam diu facere plane puduisset me, nisi tu & cupide flagitasses, & sic uidereris audire, tanquam nolles quicquam eius confabulationis omitti, quae quanquam aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium, qui quae me dicente spreuerant, eadem rursus euestigio non improbante
Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius inuentis, quae dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur & serio propemodum admitterent.
Ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia aulici forent aestimaturi.
Profecto mi
Raphael inquam magna me affecisti uoluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul & lepide omnia, praeterea uisus mihi interim sum, non solum in patria uersari, uerum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione
Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius uiri memoriae quod tu tam impense faues, non credas mi
Raphael quanto mihi sis effectus hoc nomine charior, cum esses alioqui charissimus.
Caeterum non possum adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te plane putem, si animum inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis consilijs plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni uiri, officio.
Siquidem cum tuus censeat
Plato. respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri consilium! Non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, imo multi libris aeditis iam fecerunt, si hij qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parere.
Sed bene haud dubie praeuidit
Plato, nisi reges philosophentur ipsi, nunquam futurum, ut peruersis opinionibus a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse quoque experiebatur apud
Dionysium. An non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, & perniciosa malorum semina, conarer illi euellere, protinus aut eijciendum aut habendum ludibrio! Age finge me apud regem esse
Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studijs, quibus artibus ac machinamentis
Mediolanum retineat, ac fugitiuam illam
Neapolim ad se retrahat; postea uero euertat
Uenetos, ac totam
Italiam subijciat sibi. deinde
Flandros Brabantos, totam postremo
Burgundiam suae faciat ditionis.
Atque alias praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo inuasit.
Hic dum alius suadet feriendum cum
Uenetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos
Germanos, alius pecunia demulcendos Alius
Eluetios. aduersus numen imperatoriae maiestatis, auro, uelut anathemate, propitiandum.
Dum alij uidetur cum
Arragonum rege componendas esse res, & alieno
Nauariae regno, uelut pacis authoramento cedendum; Alius interim censet
Castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos.
Dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de
Anglia sit.
Caeterum de pace tractandum tamen, & constringenda firmissimis uinculis, semper infirma societas, amici uocentur, suspiciantur ut inimici.
Habendos igitur paratos, uelut in statione
Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoueant
Angli protinus immittendos.
Ad haec fouendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea uelut ansa contineat, suspectum sibi principem.
Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregijs uiris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac uerti iubeam uela, omittendam
Italiam censeam & domi dicam esse manendum, unum
Galliae regnum fere maius esse, quam ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de alijs adijciendis esse cogitandum.
Tum si illis proponerem decreta
Achoriorum populi,
Utopiensium insulae ad
Euronoton oppositi, qui quum olim bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquae causa sibi contendebat haereditate deberi, consequuti tandem id, ubi uiderunt nihilo sibi minus esse molestiae in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, uerum assidua pullulare semina, uel internae rebellionis, uel externae incursionis, in deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, nunquam dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienae gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in utrumuis animum posset intendere.
Cum uiderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi utrius regni uellet. nam utriusque non fore potestatem, se plures esse, quam qui a dimidiato possint rege gubernari, quum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem.
Ita coactus est ille bonus princeps, nouo regno cuipiam ex amicis relicto (qui breui etiam post eiectus est) antiquo esse contentus.
Praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, quum thesauros eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde auitum regnum coleret, ornaret quantum posset, & faceret quam florentissimum.
Amet suos & ametur a suis, cum his una uiuat, imperetque suauiter, atque alia regna ualere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque esset. hanc orationem quibus auribus mi
More, putas excipiendam! Profecto non ualde pronis inquam.
Pergamus ergo inquit, si consiliarijs cum rege quopiam tractantibus, & comminiscentibus quibus technis ei queant coaceruare thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae, quum ipsi sit eroganda pecunia. deijciendam rursus infra iustum, quum fuerit corroganda. uti & multum aeris paruo dissoluat, & pro paruo multum recipiat; Dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum uisum erit, faciat pacem, sanctis cerimonijs, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus uidelicet humanum sanguinem princeps pius; Dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, & tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem prouentum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam ferat; Dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic & a populo gratiam iniri, & duplex adferri compendium, uel dum hij mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, uel dum alijs uendit priuilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui grauatim quicquam contra populi commodum priuato cuiquam indulgeat, & ob id non nisi magno precio.
Dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quauis in re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque inuitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum uel contradicendi studio, uel pudore dicendi eadem, uel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia.
Sic dum iudicibus diuersa sentientibus, res per se clarissima disputatur, & ueritas in quaestionem uenit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. caeteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia.
Neque enim deesse praetextus potest pronuncianti pro principe.
Nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut uerba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogatiuam.
Dum omnes in
Crassiano illo consentiunt atque conspirant, Nullam auri uim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam uelit posse.
Quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum uero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum in eo situm sit, ne populus diuitijs ac libertate lasciuiat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, quum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus.
Hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia regi & inhonesta esse, & perniciosa.
Cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, uidelicet uti eius labore ac studio ipsi commode uiuant. tutique ab iniurijs. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oues potius quam semet pascere, quatenus opilio est.
Nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet.
Nempe ubi plus rixarum comperias, quam inter mendicos! Quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens uitae status! Aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! Quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut inuisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumelijs, compilatione, & sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus quamquam imperij nomen, retineat, certe amittit maiestatem.
Neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices.
Quod ipsum sensit certe uir erecti ac sublimis animi
Fabricius, cum responderet malle se imperare diuitibus, quam diuitem esse.
Et profecto unum aliquem uoluptate ac delicijs fluere, gementibus undique ac lamentantibus alijs, hoc non est regni, sed carceris esse custodem.
Denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui uitam ciuium non nouit alia uia corrigere, quam ademptis uitae commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his fere uitijs accidit, ut populus eum uel contemnat, uel habeat odio. uiuat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, & recta institutione suorum praeueniat potius, quam sinat increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere reuocet, praesertim quae diu desitae nunquam desyderatae sunt. neque unquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale priuatum quempiam iudex, uelut iniquum ac uafrum non pateretur accipere.
Hic si proponerem illis
Macarensium legem, qui & ipsi non longe admodum absunt ab
Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificijs iurijurando astringitur, nunquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri precium aequet.
Hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae fuit patriae commodum, quam diuitiae suae, uelut obicem aceruandae pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo.
Nempe eum thesaurum uidebat suffecturum, siue regi aduersus rebelleis, siue regno aduersus hostium incursiones esset confligendum.
Caeterum minorem esse quam ut animos faciat inuadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit.
Proxima quod sic prospectum putauit, ne desit pecunia, quae in quotidiana ciuium commutatione uersetur, & quum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accreuit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae.
Talis rex & malis erit formidini, & a bonis amabitur.
Haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam partem uehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus fabulam! Surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi uidentur (ut uere dicam) huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis nunquam admissum iri.
Quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupauit animos, atque insedit penitus diuersa persuasio! Apud amiculos in familiari colloquio non insuauis est haec philosophia scholastica.
Caeterum in consilijs principum, ubi res magnae magna autoritate aguntur, non est his rebus locus.
Hoc est, inquit ille, quod dicebam non esse apud principes locum philosophiae.
Imo inquam est uerum, non huic scholasticae, quae quiduis putet ubiuis conuenire, sed est alia philosophia ciuilior, quae suam nouit scenam, eique sese accommodans, in ea fabula quae in manibus est, suas partes concinne & cum decoro tutatur.
Hac utendum est tibi.
Alioquin dum agitur quaepiam
Plauti comoedia, nugantibus inter se uernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, & recenseas ex
Octauia locum in quo
Seneca disputat cum
Nerone. nonne praestiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse tragicomoediam! Corruperis enim, peruerterisque praesentem fabulam, dum diuersa permisces, etiam si ea quae tu affers meliora fuerint.
Quaecunque fabula in manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in mentem uenit alterius, quae sit lepidior.
Sic est in
Republica sic in consultationibus principum.
Si radicitus euelli non possint opiniones prauae, nec receptis usu uitijs mederi queas, ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda
Respublica est, & in tempestate nauis destituenda est, quoniam uentos inhibere non possis. at neque insuetus & insolens sermo inculcandus, quem scias apud diuersa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua uirili omnia tractes commode. & quod in bonum nequis uertere, efficias saltem, ut sit quam minime malum.
Nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto.
Hac, inquit, arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum illis insaniam.
Nam si uera loqui uolo, talia loquar necesse est.
Caeterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum.
Quanquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non uideo cur uideri debeat usque ad ineptias insolens.
Quod si aut ea dicerem, quae fingit
Plato in sua
Republica aut ea quae faciunt
Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut certe sunt, meliora, tamen aliena uideri possint, quod hic singulorum priuatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia.
Mea uero oratio (nisi quod ad eos qui statuissent secum, ruere diuersa uia praecipites, iucundus esse non potest, qui reuocet ac praemonstret pericula) alioquin quid habuit, quod non ubiuis dici, uel conueniat, uel oporteat! Equidem si omittenda sunt omnia tanquam insolentia atque absurda, quaecunque peruersi mores hominum fecerunt, ut uideri possint aliena, dissimulemus oportet, apud
Christianos, pleraque omnia quae
Christus docuit, ac dissimulari usqueadeo uetuit, ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, palam in tectis iusserit praedicari.
Quorum maxima pars ab istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio.
Nisi quod concionatores homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad
Christi normam grauatim paterentur aptari, doctrinam eius uelut regulam plumbeam accommodauerunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. qua re nihil uideo quid profecerint, nisi ut securius liceat esse malos, atque ipse profecto tantundem proficiam in consilijs principum.
Nam aut diuersa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, & ipsorum adiutor sim, ut inquit
Mitio Terentianus, insaniae.
Nam obliquus ille ductus tuus non uideo quid sibi uelit, quo censes adnitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala.
Quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet conniuere. approbanda sunt aperte pessima consilia, & decretis pestilentissimis subscribendum est.
Speculatoris uice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta maligne laudauerit.
Porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas, qui uel optimum uirum facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum peruersa consuetudine uel deprauaberis, uel ipse integer atque innocens, alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut aliquid possit in melius obliquo illo ductu conuertere.
Quam ob rem pulcherrima similitudine declarat
Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda Quippe
Republica. quum populum uideant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluuiae, tectaque subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt mederi, si ipsi saltem sint in tuto.
Quanquam profecto mi
More (ut ea uere dicam, quae meus animus fert) mihi uidetur ubicunque priuatae sunt possessiones, ubi omnes omnia pecunijs metiuntur, ibi uix unquam posse fieri, ut cum
Republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi uel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perueniunt ad pessimos, uel ibi feliciter, ubi omnia diuiduntur in paucissimos, nec illos habitos undecunque commode, caeteris uero plane miseris.
Quam ob rem quum apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta
Utopiensium, apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut & uirtuti precium sit, & tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum moribus ex aduerso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam satis ordinatam unquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum uocat priuatum, quorum tam multae indies conditae leges non sufficiunt, uel ut consequatur quisquam, uel ut tueatur, uel ut satis internoscat ab alieno, illud quod suum inuicem quisque priuatum nominat, id quod facile indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam nunquam finienda litigia. haec inquam, dum apud me consydero, aequior
Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur commoda.
Siquidem facile praeuidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam esse uiam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae nescio an unquam possit obseruari, ubi sua sunt singulorum propria.
Nam quum certis titulis, quisque quantum potest, ad se conuertit, quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, quum illi sint rapaces, improbi atque inutiles, contra hi modesti uiri, ac simplices, & cotidiana industria, in publicum quam in semet benigniores.
Adeo mihi certe persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse.
Sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem, egestatis & erumnarum anxiam atque ineuitabilem sarcinam.
Quam ut fateor leuari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse.
Nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, & uti sit legitimus cuique census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis insolens, Tum magistratus ne ambiantur, neu dentur uenum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin & occasio datur per fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, & fit necessitas eis muneribus praeficiendi diuites, quae potius fuerant administranda prudentibus. talibus inquam legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratae ualetudinis, ita haec quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur uero atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria.
Quin dum unius partis curae studes, aliarum uulnus exasperaueris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adijci cuiquam potest, ut non idem adimatur alij.
At mihi inquam contra uidetur, ibi nunquam commode uiui posse, ubi omnia sint communia.
Nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem neque sui quaestus urget ratio, & alienae industriae fiducia reddit segnem.
At quum & stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede ac seditione laboretur! Sublata praesertim autoritate ac reuerentia magistratuum, cui quis esse locus possit, apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo.
Non miror inquit, sic uideri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa.
Uerum si in
Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta uidisses praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi uixi, neque unquam uoluissem inde discedere, nisi ut nouum illum orbem proderem, tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te uidisse quam illic.
Atqui profecto inquit
Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, melius institutum populum in nouo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, & uetustiores opinor esse, quam in illo
Respublicas & in quibus plurima ad uitam commoda longus inuenit usus, ut ne adijciam apud nos casu reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere.
Quod ad uetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam uero quicquid hactenus uel ingenium inuenit, uel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse.
Caeterum ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque industria longe a tergo relinquimur.
Nam (ut ipsorum habent annales) ante appulsum illuc nostrum de rebus nostris (quos illi uocant
Ultraequinoctialeis) nihil unquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, nauis quaedam apud insulam
Utopiam naufragio perijt, quam tempestas eo detulerat.
Eiecti sunt in littus
Romani quidam, atque
Aegyptij, qui postea nunquam inde discessere.
Hanc unam occasionem, uide quam commodam illis sua fecit industria.
Nihil artis erat intra
Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinuenerint. tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos.
At si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse.
Et ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inuentum est, fecerunt suum; Sic diu futurum puto, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum.
Quod unum maxime esse reor in causa, cur quum neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur, & felicius efflorescat.
Ergo mi
Raphael inquam, quaeso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec uelis esse breuis, sed explices ordine, agros, fluuios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac denique omnia, quae nos putes uelle cognoscere. putabis autem uelle quicquid adhuc nescimus.
Nihil inquit faciam libentius.
Nam haec in promptu habeo.
Sed res ocium poscit.
Eamus ergo inquam intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus.
Fiat inquit.
Ita ingressi prandemus. pransi, in eundem reuersi locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac
Petrus Aegidius hortamur
Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus.
Is ergo ubi nos uidit intentos, atque auidos audiendi, quum paulisper tacitus & cogitabundus assedisset, hunc in modum exorsus est.
Primi libri finis.