BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Mathias de Miechow

1457 - 1523

 

Tractatus de duabus Sarmatiis,

Asiana et Europiana,

et de contentis in eis.

 

Liber secundus

 

___________________________________________________

 

 

[p. 172]

Tractatus primus.

De descriptione Sarmatiae Europianae superioris.

 

Capitulum primum.

De Russia, de districtibus eius, de

abundantia et contentis in ea.

 

Postquam diximus de Sarmatia Asiae, quae Scythia vocitatur, restat dicere de Sarmatia Europiana, et in ea primum occurrit Russia, olim Roxolania dicta. Latus eius orientalis adiacet flumini Tanai et Paludibus Meotidis, secernentibus Asiam ab Europa. Priscis autem seculis Alani habitarunt ad flumen Tanais, deinde iuxta illos ad meridiem Roxolani. Hae autem gentes in toto deletae perierunt, campique latissime patentes spectantur deserti, solis feris et Kosacis seu praedonibus pervii, prout supra dictum est. Post hoc supersunt reliquiae Circassorum versus meridiem et sunt gentes ferocissime et belicosissime, genere et lingua Ruteni. Deinde est castrum, Oczarkow nuncupatum, quod imperator Thartarorum Przekopensium extruxit, in dominio Lithuanorum et post quasi duobus miliariis ab Oczarkow in meridiem sequitur Dzassow: et fuit castrum, quod ante tempora nostra demolitum est. A Dzassow in Bialygrod, quod Thurci occuparunt, sunt sex miliaria. Sequitur Podolia ad occasum, Moldauiae et Valachiae contermina ad meridiem, ad orientem vero campis Thartarorum et Tauricae insulae. Haec est terrarum fertilissima cererisque et mellis feracissima. Nam agro rude culto et parum inverse atque exarato frumentoque superseminato tribus annis sponte frumentum germinat, ita tamen quod colligendo tempore messis segetem aliquicpiam granorum permittatur in terram decidere ad surgendum ex eis frumentum in anno sequenti sine cultura et sine agri aratura. Gramen quoque et pascua tam cito ac uberrime fundit et [p. 173] prodit, ut particam in tribus diebus supercrescendo contegat et aratrum in locis graminosis derelictum in paulo pluribus diebus graminibus sepiat et cooperiat. Examina vero apum non solum in mellificiis et arboribus cavatis mellificant, verum in ripis et terra sponte mella reponunt. Contigitque saepenumero, ut examina apum supervenientia et priores apes exterminantia ruricolae advolantia agmina apum trucident aut in aquis mergant, ut quae praefuerunt, hereditarie mellificarent et manerent. Postea ad montes Sarmaticos habitat genus Rutenorum, quibus praesident nobiles Polonorum in Kolomya, in Zydaczuow, in Sniatin, in Roatin, in Busko etc. Sub eisdem montibus sunt districtus Haliciensis, olim Gallicia dictus, et Premysliensis, et inter montes Sarmaticos districtus Sanocensis. In medium Russiae tenendo est Leopoliensis terra et urbs in ea bene munita, eodem nomine nuncupata, habens duo castra, superum et inferum, et est metropolis Russiae. In septemtrionem sunt districtus Chelmensis et Luceoriensis et Belzensis terraque in medio iacens.

Clauditur autem Russia a meridie Sarmaticis montibus et flumine Tiras, quem incolae Niestr appellant. Ab Oriente finitur Tanai et Meotidibus Tauricaque insula, a septemtrione Lithuania, ab occasu vero Polonia. Ex Moskouia autem advenit Boristenes, ab incolis Dinepr nuncupatus, famosus fluvius, per Lithuaniam et Russiam currens et sub Smolensko et sub Kiow labens. In hunc ab occasu circa Chmielnik oppidum consurgens Boh, non exiguus fluvius, illabitur et, cum mensus esset Boristenes quasi tricenta miliaria Germanica, in mare Ponti cadit.

Amplius terra Russiae cum sit fertilis, abundat melle et medone, potu ex melle facto, adducitur et vinum ex Pannonia et vinum ex Moldauia atque Valachia, quibus adiacet, sed et vinum ex Graecia et est forte; etiam cerevisiam ad nutum habet. Abundat equis, bobus et ovium gregibus, abundat cera in maxima copia, abundat pellibus mardurum, scismorum, vulpium et boum. Abundat fluminibus, quibus irrigatur, et aquis pisculentis ita, ut ubi aqua invenitur, et pisces in ipsa reperiantur: non impiscantur stagna et piscinae Russorum, sed ubicumque aquae reperiuntur, illic et pisces de rore caeli, ut aiunt, demittuntur absque hominum cura et impiscatione. Suntque in districtu Leopoliensi lucei magni et laudabiles et in petias, tanquam in [p. 174] lamina, divisibiles. Abundat Russia calamo aromatico in terris versus Tanaim et Paludes Meotidas. Item reupontico in eisdem terris et in Lithuania, sic et pluribus herbis ac radicibus alibi non visis. Abundat tota terra Russiae granis tinctorum, quae copiosissime excrescunt, et cum priscis temporibus ad Ienuam et Florentiam urbes Italicas importarentur, nunc vix aliquid de eisdem colligitur fereque in toto frustrata et non collecta pereunt. In districtu Chelmensi rami pini arboris desecti et in terra iacentes in anno aut in duobus in saxa et silices vertuntur. Estque ibi creta seu terra alba in copia, quae ad nos ducitur; est et sal, quod in Iacu Kaczybeio temporibus siccis colligitur, et quia prope est Oczarkow, castrum Thartarorum, intercipiuntur et captivantur interdum per Thartaros ductores salis una cum plaustris ducentis quandoque et tricentis. In terra quoque Przemysliensi et in Drohobycz sal coctum et in bolos 1 ac portiones collectum reponitur.

Praeterea in Russia sunt plures sectae: est enim religio christiana, Romano pontifici subiecta, et illa regit et praevalet, quamquam sit exigua numero. Est altera secta Rutenorum amplior, quae ritum Graecorum insectatur, totam Russiam adimplens. Est tercia secta Iudeorum, non usurariorum, velut in terris christianorum, sed laboratorum, agricolarum et mercatorum magnorum, praesidentque ut saepe theloneis et exactionibus publicis. Est quarta secta Armenorum, praecipue in civitate Camenecensi 2 et Leopoliensi. Hi sunt mercatores peritissimi, ad Caffam, Constantinopolim, ad Alexandriam Aegypti, ad Alkairam et partes Indiae penetrantes et merces afferentes. Ruteni habitu et ecclesiasticis officiis Graecos insequuntur habentque proprias litteras et abecedarium instar et proximum Graecis. Hebrei similiter Hebreorum litteris utuntur et disciplinis, verum etiam artes liberales, astronomiam et medicinam perscrutantur. Armeni suo ritu gaudent et litteris. Inter sanctos colunt plus Thadeum apostolum, asserentes, quod eos converterit et fidem Christi docuerit. Deinde et Bartholomeum, sanctum dei apostolum, venerantur, per quem multos articulos, ut asserunt, de fide acceperunt. Habent magnifica et plurimum decora ecclesiastica apparamenta, planetas et ornatus non [p. 175] scissos, sed omniquaque rotundos, libros, calices et caetera christianorum veteranorum splendidam supellectilem. Quod autem ad spirituales praesides et pastores christianorum, archipraesul est Leopoliensis metropolitanus Russorum et Lithuanorum, habens sub sua ditione Kiouiensem, Kamenecensem, Przemysliensem, Chelmensem, Luceoriensem et Mednicensem episcopos. Rutenorum vero metropolitanus est Kiouiensis (quae olim metropolis Russiae fuit); habet subiectos wladicas et episcopos de ritu Graeco in Moldauia et Valachia usque ad flumen Histri seu Danubii, unum in Russia Chelmensem, alterum in dominio Lithuanorum Vuladimiriensem, sive Brestensem, tercium Pinski seu Mrowski 3, quartum Polocensem 4, quintum Lucensem, sextum Smolnensem 5, et passim omnes alios wladicas ac episcopos in terris Moskorum et in septemtrionem de iurisdictione Moskorum protensorum. Isidorus, metropolitanus olim Kiouiensis, lingua et doctrina Graecus peritissimus, tempore Eugenii papae quarti ad concilium Florentinum in centum equis iverat et unione ecclesiae Romanae percepta in Russiam redierat; hunc Moskouitae obedientiam Romanam eis praedicantem spoliaverunt et in necem extremam impulerunt. Sequuntur Ruteni doctores et theologos Graecorum, praecipue Basilium Magnum, Gregorium Nazansenum et Ioannem Chrisostomum. Gregorium Nazansenum eorum sermone bogoslow nuncupant, quod in latino sonat laudans deum. Acceptant et nostrum sanctum Gregorium, papam Romanum, praecipue in libris Moralium, quem translatum legunt et lingua eorum biesiednik, quod valet concionantem, persuadentem vel praedicantem, vocant.

In ecclesiis Rutenorum lingua Seruiorum, quae est Slauonica, divina celebrant, legunt et cantant, in ecclesiis Armenorum sermone Armeno, in sinagogis Iudeorum lingua Hebrea orant. Christiani autem ritu Romano latino sermone cantant, orant et legunt.

Et scias, quod in fluminibus Russiae et Lithuaniae, praecipue in Boristene et Boh,  6qui dicitur Hypanis6, tempore aestatis multiplicantur ephimerae, et sunt vermes et volatilia alata quaternis, interdum senis alis; oriuntur et generantur [p. 176] mane, currunt super aquas et volant super ripas circa meridiem, in occasu autem solis extinguuntur. De his loquitur Aristoteles primo De historiis animalium et in Problematibus, et medici de febre ephimera.

 

 

Capitulum secundum.

De Lithuania et Samagitthia.

 

Magnus ducatus Lithuaniae est regio latissima. In ea sunt plures duces Lithuaniae et Russiae, unus autem praeses et monarcha, cui caeteri omnes subsunt, magnus dux Lithuaniae vulgo nuncupatus. Aiunt autem vetustiores et antiquitatum relatores, quod quidam Italici, propter Romanorum dissensiones deserentes Italiam, ingressi sunt terras Lithuaniae et nomen patriae Italia, genti vero Itali, indiderunt; quae per posteros 7 terra Litalia et gens Litali l littera praeposita coepit nuncupari. Ruteni autem et Poloni, eorum vicini, maiorem immutationem facientes usque in hodiernam diem terram Lithuaniam, gentes vero Lithuanos appellant.

Hi primum condiderunt oppidum Vilno elevationis poli 57 graduum, et ex nomine ducis Vilii, quocum illas regiones ingressi sunt, Vilno vocaverunt, fluminibus quoque circa ipsum fluentibus Vilia et Vilna ex eiusdem ducis nomine indiderunt nomina.

Samagitthiam autem de suo sermone sic nominarunt, quod lingua eorum terra inferior sonat.

Aliqui autem, ignari historiae, a lituo, quod est cornu et tuba venatorum, eo quod regio illa plures venationes exerceat, Lithuaniam appellare voluerunt, quod ad effectum, non ad historiae originem spectat.

Haec gens Lithuanorum annis superioribus adeo obscura, contempta et vilis apud Rutenos fuit, ut principes Kiouienses ab ea sola perizomata et subera ob egestatem et soli nativi sterilitatem, in signum tantummodo subiectionis exigerent. Donec Vithenen, dux Lithuanorum, rebellionem primum contra Ruthenos inducens et se ipsum ducem inter populares constituens astu principes Russiae aggressus conflixit sensimque adeo crevit viribus, ut iugo principibus Russiae iniecto etiam in tributa eos redigeret sibi pendenda, quae per plures aetates Ru[p. 177]thenis ipse penderat. Posterique duci Vithenen succedentes furtivis lupinis et subitis incursionibus finitimas gentes Russiae, Prussiae, Mazouiae et Poloniae invadebant et diripiebant, donec fratres cruciferi Theutonici ordinis beatae Mariae, per Conradum, ducem Mazouiae, advocati et in auxilium assumpti, Prussia vi et continuis armis conquisita Samagitthas et Lithuanos aggressi debellare, captivare et opprimere pluribus oppugnationibus coeperunt, tamdiu donec ad Olgerdum et Keystutum, duces Lithuaniae, successive pervenerunt. Fuit autem Olgerdus magnus dux Lithuaniae, cuius filius erat Iagello, postea baptisatus et Vuladislaus nominatus, in regem Poloniae coronatus. Frater autem ipsius Olgerdi fuit Keystuth, maximus expugnator et persecutor christianorum. Qui inter pugnandum cum cruciferis Theutonicis in Prussia ter captus terque astu et mira evasione contra voluntatem cruciferorum liberatus e vinculis fugerat. Huius Keystuth filius fuerat Vitawdus seu Vitoldus, mactae virtutis princeps. Iagello autem, qui postea et Vladislaus, sub treugis pacis captivando Keystuth et filium eius Vitawdum Keystuth in carcere occidit, Vitawdum vero in vincula coniecit. Tandem a cruciferis et christianorum exercitibus saepenumero Iagello pressus, deo miserante, ad Polonos declinavit fideque christiana cum fratribus suis, quos octo in numero habuit, unda baptismatis ablutus et in regem Poloniae coronatus, Heduigim, filiam Ludouici Hungariae et Poloniae regis illustrissimam ac speciosissimam, in consortem accepit, anno Christi 1386 die iouis quarta decima mensis februarii, quae fuit sancti Valentini.

Coepitque praefatus rex Vuladislaus, secundum promissa, vigilare et instare, ut gentem Lithuanicam a tenebris erroris ac idolatria expurgaret. Assumptis quoque secum Bodzanta, archiepiscopo Gneznensi, et pluribus viris ecclesiasticis atque religiosis, item regina Heduigi, Semouito et Ioanne Mazouiae, Conrado Olesnicensi ducibus et complurimis baronibus anno domini 1387 in Lithuaniam intravit et baptisma percipere Lithuanos procuravit. Colebant autem ab origine Lithuani numina: ignem, silvas, aspides et serpentes; ignem, qui per sacerdotem, lingua eorum zincz nuncupatum, subiectis lignis adolebatur. Silvas autem et lucos sacrosanctos et habitacula deorum putabant. Aspides vero atque serpentes in singulis domibus, velut deos penates, nutriebant er venerabantur. Rex itaque Vuladis[p. 178]laus ignem, sacrum putatum, in civitate Vilnensi barbaris inspectantibus extingui, templum et aram, in quibus fiebat hostiarum immolatio, dirumpi, silvas vero succidi et confringi, serpentes quoque necari praecepit barbaris flentibus deorum suorum falsorum exterminium, contra regem autem nec mussitare audentibus, mirantibus quoque, quod Poloni, sacrorum violatores, ignis, silvarum et serpentium, intacti illesique a diis eorum, secus quam ipsimet quotiens violabant, fuerunt. Exterminates itaque idolis gens Lithuanorum per aliquot dies de articulis fidei et oratione dominica per sacerdotes Polonos, magis tamen per regem Vuladislaum, qui linguam gentis noverat, edocebatur et sacra baptismatis unda renascebatur. Largiente pio rege Vuladislao singulis ex popularium numero post susceptum baptisma ex panno, de Polonia adducto, novas vestes, qua provida liberalitate effecit, ut natio illa rudis et pannosa, lineis in eam diem contenta, fama huiusmodi liberalitatis vulgata pro consequendis laneis catervatim ad suscipiendum baptisma ex omni regione accurrebat. Et quoniam labor erat immensus unumquemque credentium baptisare singillatim, mandante rege multitudo sequestrabatur in turmas et cuneos et universis de qualibet turmarum benedicta aqua sufficienter conspersis cuilibet turmae et universis, qui in ea constiterant, nomen usitatum Petrus, secundae Paulus, terciae Ioannes etc, feminis per turmas divisis Katherina, Margaretha etc, iuxta numerum turmarum, imponebatur. Militaribus tamen specialis 8 impendebatur baptismus. Fundavit insuper rex Vuladislaus in Vilna ecclesiam cathedralem sub titulo sancti Stanislai, patroni Polonorum, principalemque aram in loco, ubi ignis, qui falso perpetuus credebatur, constituit, ut error gentilis fieret cunctis patentior. Constituit etiam in eadem ecclesia Vilnensi episcopum virum spectatae virtutis Andream Vazilo, natione Polonum, genere nobilem de domo Accipitrum, professione fratrem ordinis minorum, olim Elizabeth, reginae Hungariae, confessorem et praedicatorem insignem, episcopum Ceretensem. Eodem quoque Vuladislao rege instante Samagitthia fidem Christi et baptisma suscepit.

Ad cognoscendum autem naturam provinciae et gentis illius animadverte, quod regio Samagitthia est septemtrionalis et ge[p. 179]lida, Lithuaniae, Liuoniae et Prussiae contermina, silvis, collibus et fluminibus circumsepta, in hos districtus distincta, scilicet: Iragola, Miedniki, Chrosse, Rosena, Viduki, Vielunia, Kelthini, Czethra. Gentes regionis procerae et altae staturae, agrestes et incultae pauco et castigato victu viventes, sitim aqua sedare solitae, raro cerevisia aut medone. Auri, argenti, aeris, ferri, vini in illa tempestate expertes et ignarae; apud quos licitum erat uni viro plures habere uxores et patre mortuo novercam fratreque glotem in uxorem accipere. Nullus illic stubarum, nullus edificiorum nobilium, sed tantummodo tugurii unius usus: ventrem distensum et porrectum, extrema vero habens coartata ex ligno et culmo structura largius ab imo sensim operis incremento edificium in arcius cogitur in carinae seu galeae maxime similitudinem elaborata; in cacumine fenestra una superne lumen reddens, subter quam focus et cibos parabiles coquens et frigus, quo regio pro maiori anni parte constricta est, repellens. In ea domo se, uxores, pignora, servos, ancillas, pecus, armentum, frumentum et omnem supellectilem condunt.

Gens ad divinationes et auguria proclivis. Praecipuum numen Samagitthicum erat ignis, quem sacrosanctum et perpetuum putabant, qui in montis altissimi iugo super fluvium Newiasza sito assidua lignorum appositione a sacrorum sacerdote alebatur.

Accedens itaque Vladislaus rex turrim, in qua consistebat, incendit et ignem disiecit et extinxit. Succidit deinde per milites suos Polonicos silvas, quas non secus, quam sanctas et deorum habitacula Samagitthae iuxta illud poeticum «Habitarunt dii quoque silvas» venerabantur in eam caliginem mentis prolapsi, quod et silvae praefatae et aves feraeque, in illis consistentes, sanctae forent et quicquid in illas ingrederetur, ut sanctum deberet censeri, violanti quoque nemus, feras vel alites manus aut pedes demonum arte curvabantur. Maxima itaque barbaros tenebat admiratio, quod Poloni nemus, ritu eorum sanctum, excidentes nulla lesio, qualem ipsi in se frequentius experti erant, sequeretur. Habebant praeterea in silvis praefatis focos, in familias et domos distinctos, in quibus omnibus charorum et familiarium cadavera cum equis, sellis et vestimentis potioribus incendebant. Locabant etiam ad focos huiusmodi ex subere facta sedilia, in quibus escas, ex pasta [p. 180] in casei modum praeparatas, deponebant medonemque focis infundebant ea credulitate illusi, quod mortuorum suorum animae, quorum illic combusta fuerant corpora, nocte venirent escaque se exsaciarent. Insuper prima octobris die maxima per Samagitthas in silvis praefatis celebritas agebatur et ex omni regione universus utriusque sexus conveniens illuc populus cibos et potus quilibet iuxta suae conditionis qualificationem deferebat; quibus aliquot diebus epulati diis suis falsis, praecipue deo, lingua eorum appellato Perkuno, id est tonitru, ad focos quisque suos offerebat libamina. Rex itaque Vuladislaus primum eos Pater noster, deinde Symbolum docuit, quoniam nullus sacerdotum linguam Samagitthicam noverat, et undis baptismatis ablui iussit. Unus autem ex maioribus Samagittharum pro omnibus respondit. «Ex quo, inquit, serenissime rex, dii nostri, veluti inertes et languidi a deo Polonorum deleti sunt, deos nostros et sacra eorum deserimus et deo tuo atque Polonorum fortiori adheremus». Sicque baptisati sunt.

Rex autem in Miedniki cathedralem ecclesiam sub honore et titulo sanctorum martyrum Alexandri, Theodori et Euantii, in aliis autem locis ecclesias parrochiales fundavit et illis dotem sufficientem consignavit et inscripsit. Mednicensis ecclesiae primus episcopus Mathias, origine Almanus, in Vilna tamen natus, eo quod linguam Lithuanicam et Samagitthicam norat, praefectus est et consecratus.

Contigit autem in prima plantatione, dum Samagitthae per magistrum Nicolaum Vęzyk 9, fratrem ordinis praedicatorum, regium praedicatorem, per interpretem instruerentur de fide, creatione mundi et lapsu primi hominis Adae, unus Samagittharum sufferre sermonem praedicantis non valens in haec verba prorumpit: «Mentitur, inquit, illustrissime rex, iste sacerdos: asserit mundum creatum fore, cum sit homo non longevae aetatis. Sunt etenim inter nos plures annorum numero seniores eo, centenarium numerum supergressi, qui creationem nullam recordantur, sed solem et lunam caeteraque sidera semper eisdem motibus luxisse refferunt». Rex autem Vuladislaus iubens eum silere declaravit magistrum Vęzyk creationem mundi non asseruisse in diebus suis incepisse, sed longe ante, puta ante sex milia annorum et paulo plus, ordinatione divina provenisse.

[p. 181] Contulit autem rex Vuladislaus Magnum ducatum Lithuaniae et Samagitthiae Alexandro Vitoldo, fratri suo patrueli. Is quia acer et animosus erat pugnando, adiecit Lithuaniae ducatum Pskow, quem Pleskouiam appellant, deinde alterum ducatum Nouogrodiensem, qui Nugardia agnominatur. Tercium ducatum Smolnensem suo dominio apposuit. Factaque in circuitu pace in orientem penetravit et incidens in hordam Thartarorum multitudinem eorum in Lithuaniam appulit ac in certo territorio Lithuaniae locavit, usque in hanc diem permanentem. Congestoque fortiori exercitu iterum in Thartariam perrexit et superatis fluminibus in planiciem diffuse porrectam circa flumen Vorzskla 14 die augusti pervenit. Ibi occurrente ei imperatore Zauolhensi Temir Kutlu, quem scriptores Temerlanem nuncupant, cum infinita ac innumerabili Thartarorum multitudine de treugis et pace utrinque tractabant, concordia tamen nequaquam a Thartaris acceptabatur. Vitoldus igitur a suis persuasus cum custodibus corporis sui retrorsum abiit et in Lithuaniam fugitive rediit, exercitus vero ipsius ab infinita multitudine Thartarorum obrutus in toto deletus est.

Praeterea Sigismundus, rex Romanorum, iaciendo inter Vitoldum et Vladislaum, fratrem eius regem Poloniae, fomitem discordiarum, coronam Vitoldo promisit et in regem Lithuanorum sublimari persuasit. Verum cum afferretur corona per loca tutiora Marchiae et Prussiae, nobiles Maioris Poloniae sese opposuerunt et cum exploratoribus in custodia permanendo in loco, qui Turzagora vocatur, legatos imperatoris Romanorum operiebantur et expectarunt. Illi vero rem infectam cognoscentes terrore perculsi retrocesserunt. Vitoldus autem de hoc certior factus prae tristicia ab antrace inter scapulas orto vitam cum principatu finivit anno domini 1430. Post mortem Vitoldi Vuladislaus Iagello, rex Poloniae, Switrigellum, fratrem suum, in ducem Lithuaniae anulo suo investivit et substituit. Qui, immemor beneficii, contra Vladislaum Iagellonem tumultuavit et bella gessit, propter quod rex Vladislaus principi Sigismundo de Starodup suggessit et commisit, ut ducatum Lithuaniae sub Switrigello surriperet. Apparente igitur comete exili supra illum ducatum dux Sigismundus de Starodup Switrigal expulit et ducatum Magnum Lithuaniae possedit. Hunc Sigismundum Iwan, dux Czartoriensis, genere et secta Rutenus, post aliquos dies occidit. Ingrediebatur siquidem ex consuetudine ursa ad [p. 182] tabernaculum ducis Sigismundi. Ruteni itaque more ursae hostium tabernaculi fricabant et movebant. Quo audito dux Sigismundus ursam advenisse putando hostia aperuit et a Rutenis vulneribus concisus occubuit. Aeneas de Picolominibus scripsit non hunc Sigismundum, sed Vitoldum, sicut praemissum est, per suos in forma ursae delusum interfectum, sed insciis relatoribus credidit et erronee scripsit. Quemadmodum simili errore ductus plurima de Lithuanis, plurima de Polonis conficta litteris tradidit, posterique historiographi errantem erronee sequentes ipsius Aeueae absurditates et loca atque mores illarum nationum nunquam visa aliter, quam fuit et quam est, tanquam vera, litteris demandare non erubuerunt, cum experientia praeteritorum atque praesentium ipsum et ipsos inexpertes et aliter, quam res habeat, scribentes redarguat.

Successit duci Sigismundo de Starodup Kazimirus, Vladuslai Iagellonis tercius natus, in Magno ducatu Lihuaniae, quem fere quinquaginta annis gubernavit. Sub cuius extremis et ultimis annis Iwan 10, dux Moskorum, avulsit et sibi appropriavit ducatum Nouogrodiensem, alias Nugardiam seu Nouogardiam nuncupatum. Post Kazimirum in Lithuania dominatus est Alexander, filius eius quartogenitus, cuius temporibus praefatus Iwan, dux Moskorum, principatum Mozaisensem, longitudinis septuaginta, latitudinis totidem miliarium, et castra quadraginta subripuit. Alexandro vita functo Sigismundus modernus in Magno ducatu Lithuaniae suffectus est, sub cuius dominio Vasylo, Moskouiae dux, et principatum Pskow, quem Pleskouiam appellant, et ducatum Smolnensem expugnavit et possedit.

 

 

Capitulum tercium.

De amplitudine et contentis Magni

ducatus Lithuaniae.

 

Amplitudo Magni ducatus Lithuaniae est talis: a mari Balteo seu Prutenico ad Vilnam, capitalem civitatem Lithuaniae, 60 miliaria, a Riga vero ad Vilnam recto itinere 70 miliaria, eundo vero super Poloczko, ut communiter vadunt, erunt a Riga in Vilnam centum miliaria. Deinde a Vilna in Kiow sunt centum miliaria, a Kiow usque ad confluentia, ubi iunguntur fluvii Dinepr et Boh, quos Graeci Boristenem Maiorem et Minorem appellant, [p. 183] sunt decem diete, quae faciunt 70 miliaria. Ibi steterat castrum Dzassow, quod destructum est, et ibi est finis dominii Lithuanorum, cum prius protendebatur ad Bialgrod, quod Latini Album Castrum nuncupant, et ipsum Thurci expugnarunt et possident, circum circa vero Thartari in campis degunt. Ista est computatio versus meridiem, quinimo verius dicam inter oriens et meridiem. Iterum ex transverso computando: a Parczow et metis Lithuaniae in Vilnam sunt 80 miliaria, sed a Cracouia per eandem viam usque in Vilnam sunt centum et viginti miliaria. A Vilna in Smolensko centum miliaria, a Smolensko in Moskouiam 11, civitatem Moskorum, centum miliaria, et sunt miliaria Germanica magna.

Prima autem et capitalis civitas in Lithuania est Vilna et est tanta, quanta Cracouia cum Kazimiria, Clepardia et omnibus suburbiis, verum domus non sunt coherentes, sicut in nostris civitatibus, sed ut saepe mediant orti et pomaria 12. Habet Vilna duo castra murata, superum in monte, inferum in basso.

Nowygrod vero, quam Latini Nugardiam vel Nouogardiam vocant, fuit de possessione Magni ducatus Lithuaniae, per ducem Vitoldum armis conquisita. Et est Nouogrod in amplitudine paulo maior, quam Roma, in ambitu continet triginta duo miliaria Italica, quae faciunt sex miliaria Germanica, et duo miliaria Italica supersunt. Nowygrod autem continet integra septem miliaria, alias 35 miliaria Italica. Item Nouogrod lignea habet edificia, Roma vero murata. Distat Nowygrod a mari Balteo duobus vel quasi tribus miliariis. Et fuerunt adhucque sunt in ea ditissimi mercatores, intantum quod apud quemlibet mercatorem iuxta refectorium est krancz 13, id est reservaculum loco testudinis, in quod argentum, aurum et res praeciosae conquisitae proiiciebantur absque numero. Unde Iwan, quod sonat Ioannes, princeps Moskorum, anno domini 1479 surripiendo Nowygrod de manibus Kazimiri, Magni ducis Lithaniae, huiusce modi thesauros Nouogrodiensium exhausit et tricentos currus ad summum implendo dumtaxat de auro, argento et unionibus praeciosis in Moskouiam abduxit.

Et quia in eadem Nowygrod perniciosa consuetudo inole[p. 184]verat siccariorum et raptorum saepeque aliquo reo invento vel designato pulsabatur campana praetorii, ubi centum senatores tanquam iudices sedebant, omnes more illius patriae barbam protensam nutrientes; vulgus autem audito sono campanae concurrebat de tota civitate, ita quod quilibet hospes duos accepit lapides sub brachio et filii hospitum similiter. Cumque reus per senatores condempnaretur, lapidibus astantes obruebant et interficiebant eum tumultuoseque ad domum condempnati currentes diripiebant omnia bona occisi et area domus postea vendebatur et pecunia exinde pro republica confiscabatur. Iccirco Iwan, dux Moskorum praefatus, apprehensa et possessa Nowygrod in quinque famosioribus plateis quinque capitaneos cum armigeris constituit ad sedandum et prohibendum solitos tumultus, invasiones et spolia.

Est in Nouogrod castrum, Deczen nuncupatum, in eo principalis ecclesia est sancti Sophiae, id est Saluatoris, et est tecta aureis laminis splendescentibus. Suntque in eadem Nouogrod septem monasteria czyrnkorum, id est nigrorum monachorum de regula sancti Basilii et distant a se invicem fere vel prope per medium miliare. In primo monasterio beatae Mariae virginis sunt mille monachi, in altero sancti Georgii septingenti, in tercio sexingenti, in quarto quadringenti, sic consequenter in aliis monasteriis. Sunt et ecclesiae sanctorum plurimae et solius sancti Nicolai, quem Ruteni inter alios sanctos plus colunt, ecclesiae sunt tot, quot sunt dies in anno.

Habet elevationem poli Nowygrod sexaginta sex graduum et in aestate circa solsticium aestivale post occasum solis apparet lux coeli usque in ortum solis, ut artifices, sartores, sutores et caeteri mechanici suere et laborare possint. Post Nugardiam ad septemtrionem est Suecia et Filandia usque in oceanum septemtrionis.

Pskow, urbs notabilis murata et magna, minor tamen, quam Nowygrod, adiacet Moskouiae et Lithuaniae; hanc Latini Pleskouiam appellant. Inhabitatores ipsius omnes sunt lingua et ritu Ruteni, barbam non radunt et crines capitis non tondunt, habitum vero in toto deferunt Almanicum. Habet terra Pleskouiae triginta castra murata et sunt versus Liuoniam et non sunt tam bona castra in Moskouia neque in Lithuania. Tota autem terra Pleskouiae sexaginta miliaria in longitudinem et quadraginta in latitudinem continet. Vassilo, modernus prin[p. 185]ceps Moskouiae, per compositionem et tradimentum seniorum adeptus est et possidet Pskow deposuitque campanam, ad cuius pulsum tota civitas confluebat et iniuriantes opprimebat. Contra pactum quoque et promissa sua abegit wladicam, id est episcopum loci, et plures nobiles ac cives Pleskouiae et locavit in civitate Moskwa et in aliis locis Moskouiae.

Deinceps versus orientem est Poloczko 14 castrum et civitas magna et pertinet ad ducatum Smolnensem 15, possidet eam Magnus dux Lithuaniae. Post hanc ad orientem est Smolensko castrum et civitas ex roboribus structa et fossis profundis munita. Ipsa autem terra seu ducatus Smolensko continet in longum sexaginta aut septuaginta miliaria Germanica.

Praeterea linguagium Lithuanicum est quadripartitum. Primum linguagium est Iaczwingorum 16, ut horum, qui circa castrum Drohyczyn 17 inhabitarunt et pauci supersunt. Alterum est Lithuanorum et Samagittharum, tercium Prutenicum, quartum in Lothwa seu Lothihola, id est Liuonia circa fluvium Dzwina et Rigam civitatem. Et horum quamquam eadem sit lingua, unus tamen non plene alterum intelligit, nisi cursivus et qui vagatus est per illas terras. Habuit hoc linguagium quadripartitum tempore idolatriae pontificem maximum unum, quem Criue appellabant, morantem in civitate Romouae a Roma dicta, quoniam hoc linguagium de Italia iactat sese advenisse, et habent nonnulla vocabula Italica in suo sermone. De isto Criue et civitate Romouae in legenda sancti Adalberti, pontificis et martyris legitur. Et scias, quod in Prussia iam pauci proferunt Prutenicum, subintravit siquidem lingua Polonorum et Almanorum, sic et in Lothwa pauci villani profitentur hanc linguam, quia subintravit Almanicum. In Samagitthia autem, quae est longitudinis 50 miliariorum, et in Lithuania, quae in longum triginta miliaria continet, in villis Lithuanicum loquuntur et in magna parte Polonicum profitentur, nam et sermone Polonico sacerdotes eis praedicant in ecclesiis. Insuper scito, quod hoc linguagium quadripartitum totum est de obedientia et fide Romanae ecclesiae, in aliis autem provinciis circumiacentibus, ut in Nowygrod, in Pleskouia, in Smolensko et in meridiem [p. 186] usque post Kiow Ruteni sunt omnes et Ruthenicum seu Slauonicum loquuntur ritumque Graecorum observant et obedientiam Constantinopolitano patriarchae praestant. Amplius sunt in ducatu Lithuaniae Thartari circum Vilnam et habent proprias villas, colunt agros more nostro, laborant et vehunt merces ad mandatumque Magni ducis Lithuaniae omnes ad bellum assurgunt; loquuntur Thartaricum et colunt Machometem, quia Saracenorum sectam profitentur. Insuper sunt Hebrei in Lithuania, praesertim in civitate Troki. Hi laborant et mercantur, thelonea et officia publica tenent de usurisque non vivunt.

Post hoc de fluminibus dicamus. A parte orientali dominium Lithuanorum terminant fluvii Oskol, Iugra, Doniecz, id est parvus Don, et est parvus Tanais; hi et plurimi alii in Tanaim decurrunt. Item ex dominio Lithuanorum post castrum Vesnija 18 , quod dux Moskouiae modernus Vassilo occupavit, ortus est Dinepr seu Boristenes ex terra plana, lutosa ex stagnis in densis silvis et fluit sub Smolensko et sub Kiow tandem emensis quasi tricentis miliariis Germanicis in mare Ponti incidit. Item Vilia alius fluvius triginta miliariis ad orientem Vilnae civitatis ortum coepit et sub castro Vilnensi cum alio fluvio minori, Vilna dicto, (et initium eius duobus miliariis a praefata civitate Vilna computatur) commiscetur unaque ad magnum fluvium Niemen influit. Niemen autem fluvius valde flexuose decurrit, naves defert et merces et post castrum Kowno in mare Prutenicum cadit. Item Dzwina 19 magnus fluvius fontes habet in Moskouia et in dominio Lithuanorum fluit sub castro Vitepsk, deinde sub Poloczko 20, hostia eius circa Rigam, civitatem Liuoniae, ubi in mare cadit. Et scias, quod quemadmodum in superioribus praemisi, tria magna flumina prope se invicem oriuntur, scilicet Dinepr, Dzwina et Volha; oriuntur, inquam, in locis planis, nemorosis, palustribus, non ex montibus Hyperboreis, non Ripheis, nec aliquibus montibus, qui in natura minime sunt, dumtaxat figmento olim Graecorum, tanquam in rei veritate existerent, gloriose et ampulose praedicati sunt, et quod praefata flumina ex ipsis erumperent ac orirentur per sequaces historicos, cosmographos et poetas inexperte descripti decantatique sunt, cum nusquam compareant, plana [p. 187] siquidem est terra per totum, unde illa ortum ducunt. Et Dinepr, qui est Boristenes, ad meridiem fluit usque in mare Ponti incidens. Dzwina grande flumen ex Moskouia erumpens ad occasum solis per dominia Lithuanorum et per Liuoniam labens iuxta civitatem Rigam in mare Balteum descendit. Volha, maximus fluminum, etiam ex Moskouia oriens, in septemtrionem tendit reversusque in orientem longinque circuit Tanaim, tandem conversus in meridiem per Scythiam seu Sarmatiam Asianam et campos planissimos Thartarorum pervagatus in viginti quinque flumina magna partitus mare Euxinum ingreditur. Distat Tanais a Volha in Thartaria itinere sex hebdomadarum, adminus tribus aut quatuor velocissime currentibus. Sunt et alia in Lithuania et Moskouia multa flumina et stagna magna, parva vero flumina et rivi sine numero in maiora defluunt. Omnia piscosa abundanter, ita quod in illis terris, ubi aqua, ibi et pisces. Et sunt pisces sapidiores et delectabilioris gustus, quam in regionibus nostris; piscinae et fodinae pro aquis et impiscationibus, tanquam inutiles, illic non fiunt.

Amplius in ducatu Lithuaniae panis rusticorum nigerrimus est, non cribratus, ex siligine aut ordeo una cum furfuribus, dominorum vero et potentum panis delectabilis de pura similagine tritici albissimus pinsitur et habetur. Vino carent, nisi quod aliunde ducitur, praecipue vinum Rinense et ex occidentalibus regionibus per mare Germanicum et Balteum adductum alicubi reperitur. Medone et spisso et tenui et vario modo cocto abundant et illo refeciuntur et inebriantur. Cerevisias coquunt diversimode et ex variis granis, puta frumento, siligine, ordeo, avena, milio etc, et non sunt sapidae; vulgus autem ut semper aquam bibit.

Olivae et fructus dulces ac delicati illic non crescunt, algida etenim et frigida est provincia. Armenia habent omnis generis et feras silvarum plus quam in orbe christianorum reperiantur. Saltus, deserta et silvae sunt magnae, decem, aliquando quindecim miliariorum, nonnunquam et viginti quinque miliariorum. Ad latera desertorum et silvarum villae et habitatores inveniuntur. Et iccirco quia magna nemora sunt, magnae ferae et multae abundantissime visuntur et capiuntur: uri et boves silvestres, quos lingua ipsorum thuri et zumbrones vocant, onagri et equi silvestres, cervi, damae, dorcae, capreae, apri, ursi, [p. 188] mardures, scismi et caetera genera ferarum. Insuper aves abundant et ficedulae, quamvis illic vineae non sunt, advolant et impinguantur atque cum suavitate eduntur. Estque in Lithuania et Moskouia animal voracissimum et inutile, quod alibi non comparet, rossomaka nominatum, quantitatis canis, faciei catti, corporis et caudae, ut vulpis, colore nigrum, cadaveribus vescitur. Inventoque cadavere intantum vorat, ut extendatur et infletur, tanquam timpanum, repertaque angustia stricta inter arbores intrat et intrudit se cum violentia premendo, ut violenter comesta violentius egerat. Sicque extenuatum denuo cadaveri accurrit et ad summum impletur cum vicissitudine expressionis et ad morticinium reversionis, donec totum absumat et devoret. Et forsan natura tam insaciabile animal in illis regionibus producit, ut homines simili voracitate laborantes redarguat. Quoniam potentes, cum convivare coeperint, sedent a meridie in medium noctis continuo cibo et potu sese opplendo et a mensa quotiens natura propellit assurgendo et egerendo, iterum et iterum vorant usque ad vomitum et amissionem discretionis et sensus, tuncque inguinis et capitis quae sunt discrimina nesciunt. Estque illa consuetudo perniciosa in Lithuania et Moskouia, magis vero et absque rubore in Thartaria.

Est etiam in illis terris Lithuaniae, Moskouiae et Thartariae ab origine consuetudo venditionis hominum: servi namque 21 venduntur a dominis suis, tanquam pecora, puerique eorum et uxores, quinimo pauperes homines, libero ventre nati, victu carentes vendunt filios et filias suas, interdum et semet ipsos, ut apud patronos siliquis et grossis cibis saturarentur.

 

 

____________

 

1

ed. 1517 et 1518: bolas. 

2

ed. 1517 et 1518: Kamyenyecensi. 

3

sic in omnibus ed. 

4

ed. 1521: Plocensem. 

5

ed. 1517 et 1518: Smolensem. 

6 . . . 6

deest in ed. 1517 et 1518. 

7

ed. 1517 et 1518: pastores. 

8

ed. 1517 et 1518: spiritualis. 

9

ed. 1517 et 1518: Vazik. 

10

ed. 1517 et 1518: Iuan. 

11

ed. 1517 et 1518: in Moskwam. 

12

ed. 1517 et 1518: pomoria. 

13

ed. 1517 et 1518: crancz. 

14

ed. 1517: Polocko. 

15

ed. 1517 et 1518: Smolensem. 

16

ed. 1517 et 1518: Iaczuingorum. 

17

ed. 1517: Drohicin; ed. 1518: Drohiczin. 

18

ed. 1517 et 1518: Vesnya 

19

ed. 1517: Dzuina. 

20

ed. 1517: Po1ocko. 

21

ed. 1517 et 1518: servi natura.