|
|
-
- S t a t u t a A c a d e m i a e
V u i t t e m b e r g e n s i s
1 5 2 3
Textus:
in: Vox Latina III
ed. O. Stange/P. Dittrich,
Leipzig 1924
- ___________________________________________
Philippus Melanchthon rector studiosis.
Quisquis es huius litterarii ordinis nostraeque scholae alumnus, hoc te edicto iubemus in concionem venire, ut scholasticas leges audias, quae hora prima recitabuntur. ex quibus et mores compares et rationem instituendorum studiorum petas. ...
De studiis leges.
I.
Quisquis studiorum causa se hic confert, primum omnium apud rectorem nomen suum profiteatur. neque enim potest consulere publicis studiis rector, nisi ei se commendarit iuvenis.
II.
Et quia iuvenilis aetas nec de studiis nec de moribus recte iudicare potest, rector profitentem nomen suum, si ita poscat res, statim alicui ex paedagogis commendet, qui illi studiorum certam rationem praescribat. neque enim nocentior pestis ulla est quam discendi nullam certam rationem sequi et tanquam sine scopo iaculari. iudicet autem paedagogus, et quas praelectiones audire referat ac quomodo stilum ac linguam exerceat. nam sicut pingere nemo didicit, nisi penicillo experiatur manus suas, ita nemo litteras perdiscet, nisi.se scribendo ac discendo exercuerit.
III.
Postquam frigere coeperunt philosophicae disputationes, quae antea exercendorum adulescentium occasio erat non contemnenda, statuimus, ut singulis mensibus bis declametur, alias a professoribus rhetorices et grammatices, alias ab adulescentibus iuxta rhetoris arbitrium. declamationes adulescentium a rhetorices professore recognoscantur ac emendentur. qua in re qui suam operam in litteris negaverit, is auctoritate illustrissimi principis academiae fundatoris ab universitate mulctabitur. et quia naturae mathematumque cognitio perquam necessaria est rebus humanis, volumus, ut itidem singulis mensibus disputent vel physici ac mathematum professores vel alii, quos ei rei idoneos esse professores iudicaverint.
IV.
Nihil minus committet rector, quam ut quisquam iuvenum imperitorum et qui ipsi sibi consulere nequeunt erret sine certo praeceptore. ... proinde si quis nollet ex rectoris arbitrio praeceptori sese alicui commendare, si id aetas et iustitia poscat, urbe eiiciatur. ...
De moribus adulescentium leges.
I.
Quos et pietas et amor recte a vitiis deterret, iis nihil opus est nostris legibus, sed pietatem alet sacrorum codicum cognitio, et humanitatem civilitatemque veterum oratorum ac poetarum monumenta docebunt. paedagogia nobis in eos est commissa, qui fustuario malunt quam aut ratione aut pietate coerceri.
II.
Verecundiam et modestiam exigimus ab adulescentibus, quam et incessu et vestitu honesto praestabunt. ... omnino autem barbara sunt fores effringere, hortos depopulari, scortari, commessari, aliorum famam libellis famosis laedere, tumultuosis clamoribus, latrocinando tranquillitatem urbis et bonorum perturbare. quae cum omnia sint imperatorum legibus capitalia, nullo modo dissimulari possunt in ea civitate, quae quia bonis litteris destinata est, ipso titulo profitetur humanitatem et mansuetudinem. punientur autem huiusmodi rectoris arbitrio. ...
|
|