B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X X I V
D e   m i s s a .


___________________________________________


[1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant. retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur.

[2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum.

[3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos.

[4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano iure.

[5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei; id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum.

[6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati.

[7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant deo credere et omnia bona a deo exspectare et petere.

[8] Hic cultus delectat deum, talis usus sacramenti alit peitatem erga deum.

[9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione fieri quam apud nos.

[10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter profanarentur, collatae ad quaestum.

[11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent.

[12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant eucharistiam, cum ait 1 Cor. 11, 27: qui ederit panem hunc, aut biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini.

[13] Itaque cum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatae missae, cum fere nullae privatae missae nisi quaestus causa fierent.

[14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum.

[15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam serpere.

[16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, cum hic tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent.

[17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt.

[18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum, quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant.

[19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: qui dei nomine abutitur, non erit impunitus.

[20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum collata fuisse ut missa.

[21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, moratalibus et venialibus.

[22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato.

[23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. haec disputatio peperit istam infinitam multitudinem missarum.

[24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a scripturis sanctis et laedant gloriam passionis Christi.

[25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis,

[26] Ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: sanctificati sumus per oblationem Iesu Christi semel.

[27] Item 10, 14,: una oblatione comsummavit in perpetuum sanctificatos.

[28] Item scriptura docet nos coram deo iustificari per fidem in Christum, cum credimus, nobis remitti peccata propter Christum.

[29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide, quod scriptura non patitur.

[30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. quare missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento, recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam.

[31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire, quod vere exhibeantur nobis.

[32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et impii recordari possunt.

[33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam.

[34] Cum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum his, qui petunt.

[35] Neque hic mos in ecclesia novus est. nam veteres ante Gregorium non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum loquuntur.

[36] Chrysostomus ait: sacerdotum quotidie stare ad altare et alios ad communionem accersere, alios arcere.

[37] Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus domini.

[38] Sic enim sonant verba canonis Nicaeni: accipiant diaconi secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem.

[39] Et Paulus 1 Cor. 11, 33, de communione iubet, ut alii alios exspectent, ut fiat communis participatio.

[40] Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiae, ex scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime cum publicae ceremoniae magna ex parte similies usitatis serventur. tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset.

[41] Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie missa, ut testatur historia Triparita, lib. 9, c. 38: rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria scripturae leguntur easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem.