B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X V I I
D e   C h r i s t i   r e d i t u
a d   i u d i c i u m .


___________________________________________


[1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum,

[2] Et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia,

[3] Impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur.

[4] Damnant anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse.

[5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis.