|
|
-
- C o n f e s s i o A u g u s t a n a
A r t i c u l u m X V
D e r i t i b u s e c c l e s i a s t i c i s .
- ___________________________________________
- [1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certae feriae, festa et similia.
[2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit.
[3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad placandum deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei;
[4] Quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles sint et contra evangelium.
|
|