B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X I I
D e   p o e n i t e n t i a .


___________________________________________


[1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, cum convertuntur,

[2] Et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem impertiri debeat.

[3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.

[4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione,

[5] Et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat.

[6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.

[7] Damnant anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere spiritum sanctum;

[8] Item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint.

[9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam.

[10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras.