B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Martinus Luther
1483 - 1546
 
 
 
   


D i s p u t a t i o   p r o   d e c l a r a t i o n e
v i r t u t i s   i n d u l g e n t i a r u m


1 5 1 7

Textus:
Hieronymus Höltzel,
Nürnberg 1517, 2°


___________________________________________


Amore et studio elucidande veritatis: hec subscripta
disputabuntur Wittenberge. Presidente R. P. Martino Lutther:
Artium et S(ancte) Theologie Magistro: eiusdemque
ibidem lectore Ordinario. Quare petit: vt qui non possunt
verbis presentes nobiscum disceptare: agant id literis absentes.
Jn nomine domini nostri hiesu christi. Amen.

      I
1
  Dominus et magister noster Jesus christus dicendo. Penitentiam agite. etc. omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.

      II
2
  Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi.

      III
3
  Non tamen solam intendit interiorem: immo interior: nulla est. nisi foris operetur varias carnis mortificationes.

      IV
4
  Manet itaque pena: donec manet odium sui (id est penitentia vera intus): scilicet vsque ad introitum regni celorum.

      V
5
  Papa non vult nec potest vllas penas remittere. preter eas: quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit.

      VI
6
  Papa non potest remittere vllam culpam nisi declarando: et approbando remissam a deo. Aut certe remittendo casus reseruatos sibi: quibus contemptis culpa prorsus remaneret.

      VII
7
  Nulli prorsus remittit deus culpam: quin simul eum subijciat: humiliatum in omnibus: sacerdoti suo vicario.

      VIII
8
  Canones penitentiales solum viuentibus sunt impositi. nihilque morituris secundum eosdem debet imponi.

      IX
9
  Jnde bene nobis facit spiritus sanctus in papa. excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.

      X
10
  Jndocte et male faciunt sacerdotes ii: qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reseruant.

      XI
11
  Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorij videntur certe dormientibus episcopis seminata.

      XII
12
  Olim pene canonice non post: sed ante absolutionem imponebantur: tanquam tentamenta vere contritionis.

      XIII
13
  Morituri: per mortem omnia soluunt. et legibus canonum mortui iam sunt: habentes iure earum relaxationem.

      XIV
14
  Jmperfecta sanitas seu charitas morituri: necessario secum fert magnum timorem: tantoque maiorem: quanto minor fuerit ipsa.

      XV
15
  Hic timor et horror satis est. se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorij: cum sit proximus desperationis horrori.

      XVI
16
  Videntur infernus: purgatorium: celum differre: sicut desperatio: prope desperatio. securitas differunt.

      XVII
17
  Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minui horrorem. ita augeri charitatem.

      XVIII
18
  Nec probatum videtur vllis: aut rationibus aut scripturis. quod sint extra statum meriti seu augende charitatis.

      XIX
19
  Nec hoc probatum esse videtur: quod sint de sua beatitudine certe et secure saltem omnes. licet nos certissimi simus.

      XX
20
  Jgitur papa per remissionem plenariam omnium penarum. non simpliciter omnium. intelligit: sed a seipso tantummodo impositarum.

      XXI
21
  Errant itaque indulgentiarum predicatores. ii: qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena solui et saluari.

      XXII
22
  Quin nullam remittit animabus in purgatorio: quam in hac vita debuissent secundum Canones soluere.

      XXIII
23
  Si remissio vlla omnium omnino penarum: potest alicui dari. certum est eam non nisi perfectissimis: i(d est) paucissimis: dari.

      XIV
24
  Falli ob id necesse est: maiorem partem populi: per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.

      XXV
25
  Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter: talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diecesi et parochia specialiter.

      XXVI
1
  Optime facit papa: quod non potestate clauis (quam nullam habet) sed per modum suffragij dat animabus remissionem.

      XXVII
2
  Hominem predicant. qui statim vt iactus nummus in cistam tinnierit: euolare dicunt animam.

      XXVIII
3
  Certum est. nummo in cistam tinniente: augeri questum et auaritiam posse. suffragium autem ecclesie: in arbitrio dei solius est.

      XXIX
4
  Quis scit. si omnes anime in purgatorio velint redimi. sicut de s(ancto) Seuerino et paschali factum narratur.

      XXX
5
  Nullus securus est de veritate sue contritionis. multominus de consecutione plenarie remissionis.

      XXXI
6
  Quam rarus est vere penitens: tam rarus est vere indulgentias redimens: i(d est) rarissimus.

      XXXII
7
  Damnabuntur in eternum cum suis magistris: qui per litteras veniarum securos sese credunt de sua salute.

      XXXIII
8
  Cauendi sunt nimis: qui dicunt venias illas Pape: donum esse illud dei inestimabile: quo reconciliatur homo deo.

      XXXIV
9
  Gratie enim ille veniales: tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.

      XXXV
10
  Non Christiana predicant: qui docent. quod redempturis animas vel confessionalia: non sit necessaria contritio.

      XXXVI
11
  Quilibet Christianus vere compunctus: habet remissionem plenariam: a pena et culpa. etiam sine litteris veniarum sibi debitam.

      XXXVII
12
  Quilibet verus Christianus: siue viuus siue mortuus: habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie. etiam sine litteris veniarum a deo sibi datam.

      XXXVIII
13
  Remissio tamen et participatio Pape: nullo modo est contemnenda. quia (ut dixi) est declaratio remissionis diuine.

      XXXIX
14
  Difficillimum est: etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem: et contritionis veritatem coram populo.

      XL
15
  Contritionis veritas penas querit et amat. Veniarum autem largitas relaxat: et odisse facit saltem occasione.

      XLI
16
  Caute sunt venie apostolice predicande. ne populus false intelligat. eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.

      XLII
17
  Docendi sunt Christiani. quod Pape mens non est: redemptionem veniarum vlla ex parte comparandam esse operibus misericordie.

      XLIII
18
  Docendi sunt Christiani. quod dans pauperi: aut mutuans egenti: melius facit: quam si venias redimeret.

      XLIV
19
  Quia per opus charitatis crescit charitas: et fit homo melior. sed per venias non fit melior: sed tantummodo a pena liberior.

      XLV
20
  Docendi sunt Christiani. quod: qui videt egenum: et neglecto eo. dat pro venijs non indulgentias Pape: sed indignationem dei sibi vendicat.

      XLVI
21
  Docendi sunt Christiani: quod nisi superfluis abundent: necessaria tenentur domui sue retinere: et nequaquam propter venias effundere.

      XLVII
22
  Docendi sunt Christiani. quod redemptio veniarum est libera: non precepta.

      XLVIII
23
  Docendi sunt Christiani. quod Papa sicut magis eget: ita magis optat in venijs dandis pro se deuotam orationem: quam promptam pecuniam.

      XLIX
24
  Docendi sunt Christiani. quod venie Pape sunt vtiles: si non in eas confidant. Sed nocentissime: si timorem dei per eas amittant.

      L
25
  Docendi sunt Christiani. quod si Papa nosset exactiones venialium predicatorum mallet Basilicam s(ancti) Petri in cineres ire: quam edificari. cute carne et ossibus ouium suarum.

      LI
1
  Docendi sunt Christiani. quod Papa sicut debet ita vellet. etiam vendita (si opus sit) Basilicam s(ancti) Petri: de suis pecunijs dare illis: a quorum plurimis quidam contionatores veniarum pecuniam eliciunt.

      LII
2
  Vana est fiducia salutis per litteras veniarum:.etiam si Commissarius: immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret.

      LIII
3
  Hostes Christi et Pape sunt ii: qui propter venias predicandas verbum dei in alijs ecclesijs penitus silere iubent.

      LIV
4
  Jniuria fit verbo dei: dum in eodem sermone: equale vel longius tempus impenditur venijs quam illi.

      LV
5
  Mens Pape necessario est. quod si venie (quod minimum est) vna campana: vnis pompis: et ceremonijs celebrantur. Euangelium (quod maximum est) centum campanis: centum pompis: centum ceremonijs predicetur.

      LVI
6
  Thesauri ecclesie: vnde Pape dat indulgentias: neque satis nominati sunt: neque cogniti apud populum christi.

      LVII
7
  Temporales certe non esse patet. quod non tam facile eos profundunt: sed tantummodo colligunt multi contionatorum.

      LVIII
8
  Nec sunt merita Christi et sanctorum: quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris: et crucem: mortem: infernumque exterioris.

      LIX
9
  Thesauros ecclesie s(anctus) Laurentius dixit esse: pauperes ecclesie. sed locutus est vsu vocabuli suo tempore.

      LX
10
  Sine temeritate dicimus claues ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum.

      LXI
11
  Clarum est enim: quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape.

      LXII
12
  Verus thesaurus ecclesie. est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.

      LXIII
13
  Hic autem est merito odiosissimus. quia ex primis facit nouissimos.

      LXIV
14
  Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus. quia ex nouissimis facit primos.

      LXV
15
  Jgitur thesauri Euangelici rhetia sunt: quibus olim piscabantur viros diuitiarum.

      LXVI
16
  Thesauri indulgentiarum rhetia sunt: quibus nunc piscantur diuitias virorum.

      LXVII
17
  Jndulgentie: quas contionatores vociferantur maximas gratias. intelliguntur vere tales quoad questum promouendum.

      LXVIII
18
  Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.

      LXIX
19
  Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reuerentia admittere.

      LXX
20
  Sed magis tenentur omnibus oculis intendere: omnibus auribus aduertere: ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent.

      LXXI
21
  Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur. sit ille anathema et maledictus.

      LXXII
22
  Qui vero: contra libidinem ac licentiam verborum Contionatoris veniarum curam agit: sit ille benedictus.

      LXXIII
23
  Sicut Papa iuste fulminat eos: qui in fraudem negotij veniarum quacunque arte machinantur:

      LXXIV
24
  Multomagnis fulminare intendit eos: qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur:

      LXXV
25
  Opinari venias papales tantas esse: vt soluere possint hominem. etiam si quis per impossibile dei genetricem violasset. Est insanire.

      LXXVI
1
  Dicimus contra. quod venie papales: nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.

      LXXVII
2
  Quod dicitur. nec si s(anctus) Petrus modo Papa esset: maiores gratias donare posset est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.

      LXXVIII
3
  Dicimus contra. quod etiam iste et quilibet papa maiores habet. scilicet Euangelium: virtutes: gratias curationum etc. vt 1. Co. xij.

      LXXIX
4
  Dicere. Crucem armis papalibus insigniter erectam: cruci Christi equiualere: blasphemia est.

      LXXX
5
  Rationem reddent Episcopi: Curati: et Theologi. Qui tales sermones in populum licere sinunt.

      LXXXI
6
  Facit hec licentiosa veniarum predicatio. vt nec reuerentiam Pape facile sit: etiam doctis viris redimere a calumnijs aut certe argutis questionibus laicorum.

      LXXXII
7
  Scilicet. Cur Papa non euacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem: vt causam omnium iustissimam. Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice: vt causam leuissimam.

      LXXXIII
8
  Jtem. Cur permanent exequie et anniuersaria defunctorum: et non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta. cum iam sit iniuria pro redemptis orare.

      LXXXIV
9
  Jtem. Que illa noua pietas Dei et Pape. quod impio et inimico propter pecuniam concedunt: animam piam et amicam dei redimere. Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate.

      LXXXV
10
  Jtem. Cur Canones penitentiales re ipsa et non vsu: iam diu in semet abrogati et mortui: adhuc tamen pecunijs redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam viuacissimi.

      LXXXVI
11
  Jtem. Cur Papa cuius opes hodie sunt opulentissimis crassis crassiores: non de suis pecunijs magis quam pauperum fidelium struit vnam tantummodo Basilicam sancti Petri.

      LXXXVII
12
  Jtem. Quid remittit aut participat Papa iis: qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et participationis.

      LXXXVIII
13
  Jtem. Quid adderetur ecclesie boni maioris. Si Papa: sicut semel facit: ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret.

      LXXXIX
14
  Ex quo Papa salutem querit animarum: per venias magis quam pecunias. Cur suspendit litteras et venias iam olim concessas: cum sint eque efficaces.

      XC
15
  Hec scrupulosissima laicorum argumenta: sola potestate compescere: nec reddita ratione diluere. Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.

      XCI
16
  Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur. facile illa omnia soluerentur: immo non essent.

      XCII
17
  Valeant itaque omnes illi prophete: qui dicunt populo Christi. Pax pax. et non est pax.

      XCIII
18
  Bene agant omnes illi prophete: qui dicunt populo Christi. Crux crux. et non est crux.

      XCIV
19
  Exhortandi sunt Christiani: vt caput suum Christum per penas: mortes: infernosque sequi studeant.

      XCV
20
  Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum: quam per securitatem pacis confidant.

      M.D.Xvij.