|
- Carminum liber tertius
L U S U S P A S T O R A L E S
continens
- I
Pan pater, et Silvane senex, Faunique bicornes,
Tuque pharetratae candida turba deae,
Si mea vos dulci delectat fistula cantu,
Si semper vobis annua dona fero,
- 5
- Parcite purpureos, quaeso, violare racemos,
Neu tangant avidae lutea pruna manus.
Hunc agrum dat habere mihi Farnesius heros:
Gratus ego haec illi munera prima dico.
II
Cum facies iter hac, Farnesi candide, Iolam
Ne pudeat, quaeso, semper adire tuum.
Te vocat arguto viridissima silva susurro,
Te liquidi fontis garrula lympha vocat.
- 5
- Villula pulchra, tui memorabile munus amoris,
Iamdudum gestit ora videre tua.
Magne puer, ne parva, precor, fuge limina: saepe
Pastorum subiit Iuppiter ipse casas.
III
Heu quid ago? moritur mi animus, mellita Nigella,
Ni tibi quamprimum basiolum rapio.
At si basiolum rapio, vereor, tibi mecum
Ne sint aeternae post inimicitiae,
- 5
- Quae me non morti modo dent, sed post quoque mortem
Perpetuo poenis tristibus excrucient.
Sed rapiam; immo non. Utrum, o anime, efficiam vis?
Nescio, sed tantum sentio, quod pereo.
IV
Intonsi colles, et densae in collibus umbrae,
Et qui vos placida fons rigat ortus aqua,
Si teneros unquam Fauni celastis amores,
Si vos Numpharum dulcia furta iuvant,
- 5
- Este boni, tutasque mihi praebete latebras,
Dum sedet in gremio cara Nigella meo.
V
Fugit hiems, nitidis vestitur frondibus arbor,
Iamque novos ducit candida Flora choros.
Et cedit Boreas Zephyri genitalibus auris,
Et victum pecori sufficit almus ager.
- 5
- Nunc, Amarylli, gregem secreta pascere silva,
Nunc dabitur Veneris dulcia furta sequi.
Tu venerare deam, sertisque recentibus orna,
Illius et sanctos imbuat agna focos,
Iucundam ut nobis inter nos ducere vitam
- 10
- Annuat, et tuto semper amore frui.
VI
Iam fugat humentes formosus Lucifer umbras,
Et dulci Auroram voce salutat avis;
Surge, Amarylli, greges niveos in pascua pelle,
Frigida dum cano gramina rore madent.
- 5
- Ipse meas hodie nemorosa in valle capellas
Pasco, namque hodie maximus aestus erit.
Scisne Menandrei fontem, et vineta Galesi?
Et quae formosus rura Lycambus habet?
Hos inter colles recubat viridissima silva,
- 10
- Quam pulcher liquido Mesulus amne secat:
Nec gelidi fontes absunt, nec pabula laeta,
Et varios flores aura benigna parit.
Illic te maneo solus, carissima Nympha:
Si tibi sum carus, tu quoque sola veni.
VII
Dum sonat argutis late vicinia gryllis,
Tu, Pholoe, dulci pressa sopore iaces.
Ipse vagor media solus de nocte, tuosque
Ad caros postes florida serta fero;
- 5
- Quaeque teris nuda calcando limina planta
Osculor, et lacrimis tristibus illa rigo.
Tu, precor, aut nostri miserere, aut si tibi tantum
Displiceo, hic animam ponere dura iube.
VIII
Et tonat, et vento ingenti nemus omne remugit,
Et cadit effusa plurimus imber aqua:
Noxque soporiferis alis circumdata caecam
Horrenti latebra nubis opacat humum.
- 5
- Ipse tamen Veneris crudeli compede vinctus
Ad dominae cogor pervigilare fores.
Saevit hiems, Auster densissimus aere saevit,
Sed gravius nostro pectore saevit Amor.
IX
Sic tibi perpetuam donet Venus alma iuventam,
Nec faciem nitidam ruga senilis aret,
Post coenam cum matre tua, dulcique Lycinna
Ad matrem, Pholoe cara, venito meam.
- 5
- Hic simul ad magnum laeti vigilabimus ignem:
Candidior pulchra nox erit ista die.
Fabellas vetulae referent: nos laeta canemus
Carmina: castaneas parva Lycinna coquet.
Sic noctem tenerisque iocis, risuque trahemus,
- 10
- Dum gravet incumbens lumina nostra sopor.
X
Iam rapidus torret mediis Sol aestibus agros;
Ad vallem niveum duc, Ligurina, gregem.
Hic avium cantus, hic fons nitidissimus antro
Prosilit, hic densis quercubus umbra cadit:
- 5
- Et circum flores examina laeta susurrant,
Et Zephyri blando murmurat aura sono.
Hic laudes, formosa, tuas mea fistula dicet:
Tu Dryadum calamo dulcia furta canes.
XI
Nascitur, et nostro Vesper crudelis amori
Iam caulis saturas ducere mandat oves.
Deliciae Ligurina meae, te linquere cogor,
Sed tecum remanet mens, animusque meus.
- 5
- Quod superest, ubi iam tenebris Aurora fugatis
In silvam croceo mane reducet oves,
Hic illas, mea vita, iterum cogamus in unum,
Hic iterum dulcis me tibi iungat amor.
XII
Esto magna Ceres, et Pan mihi testis; amantum
Et quae firma facit foedera, sancta Venus;
Nulla dies, Ligurina, tuo me solvet amore,
Non si me Dryadum sanguinis una petat.
- 5
- Ut rupem hanc validis impellunt flatibus Euri,
Sed nullo rupes verbere pulsa labat,
Sic semper mea magna fides immota manebit,
Et mea mens uni serviet usque tibi.
Di faciant, in amore pares vivamus, et uno
- 10
- Ambos una tegat funeris hora loco.
XIII
Quo te venturam dixti, cum mater ad urbem
Iverit, huc furtim, lux mea, primus eo.
Dumque venis, longo brevis hora videbitur anno
Longior. Ulla igitur si tibi cura mei,
- 5
- Tolle moras omnes, timor omnis et absit; amanti
Et comes, atque viae dux erit ipsa Venus.
XIV
Si Ligurina meos hodie non ludit amores
Amplexus hodie si petit illa meos,
Hoc tibi muscoso laetus, Cytherea, sub antro
Aram de viridi caespite constituam:
- 5
- Laetus ego spumante novo tria cymbia lacte,
Et totidem fundam cymbia plena mero:
Tum late variis halantem floribus aram
Imbuet effuso lecta cruore bidens.
Saltabit Ligurina: tuas mea tibia laudes
- 10
- Cantabit, dulces fundere docta modos.
Haec tibi, sancta Venus, solemnia sacra quotannis
Et faciam, et magno semper honore colam.
Tu fac, diva, tuum supplex dum numen adoro,
Currat in amplexus cara puella meos.
XV
Hos tibi purpureos in serta nitentia flores,
Dum Sol exoritur, Thestyli cara, lego,
Dumque lego, crebra ingeminans suspiria dico,
O utinam fieri vos, mea dona, queam!
XVI
Thestyli cara, favis Hyblaeis dulcior, ecquid
Munera pulchra vides, quae tibi ab urbe fero?
Aspice flaventem pallam, roseosque cothurnos,
Et mitram, et bullis cingula clara suis.
- 5
- Haec ego dum porto, vidit pulcherrima Phyllis,
Atque ait: "Haec dederis si mihi dona, puer,
Et Venerem, et Cereris sanctissima numina testor,
Te praeter nullus Phyllida habebit amans".
Ast ego per Phoebum, et Musas, mea Thestyli, iuro,
- 10
- (Si fallo, semper sis inimica mihi)
Nulla puella meos te praeter habebit amores:
Dum vivam, semper tu meus ardor eris.
XVII
Thestyli, si qua tui superat tibi cura Myconis,
Crastina cum caelo fulserit orta dies,
Ad Cereris vallem niveas compelle capellas,
Nec longam pigeat te, precor, ire viam.
- 5
- Inde graves aestus ubi Sol accenderit, antro
Succede, arbuteis quod tegit umbra comis.
Hoc ego furtivo ingrediar pede munera portans,
Quae iampridem orat Phyllis habere sibi,
Munera vel Nymphis dignissima. Si sapis ergo,
- 10
- Ad dulces latebras incomitata veni.
XVIII
Dic age, quid tecum faciebat, perfida, Thyrsis,
Sub corylo matrem dum sopor altus habet?
Ah ego te pueri circumdare bracchia collo,
Ah ego te vidi: sed pudet illa loqui.
- 5
- Thestyli, tene meo quemquam praeponere amori?
Amplexus alii tene dedisse meos?
At neque me Phyllis, nec formosissima Gorgo,
Nec movit roseis candida Nisa genis.
Ipsa mihi furtiva tulit munuscula saepe,
- 10
- Sed lacrimans semper rettulit illa domum.
At tibi cur placuit tantum puer iste? quid, oro,
Quid tantum egregii possidet iste puer?
Hic domini custodit oves. Ego mille capellas
Pasco, quas moriens tradidit ipse pater.
- 15
- Hic Dorylae indocto cessit cantando: peritus
Et voce, et calamis cessit Agyrta mihi.
Nec pede, nec iaculo valet hic, nec viribus: ipse
Audeo vel magnas sollicitare feras.
Sunt mihi flaventes tenera lanugine malae,
- 20
- Sunt nitidi crines, sunt rosea ora mihi.
Ipsa meos oculos tua sidera saepe vocasti,
Ipse tibi quondam pulcher Adonis eram.
Nunc ego despectus; nec te, male sana puella,
Nescio quem prae me Thyrsin amare pudet?
- 25
- Iam fugiat leporem canis, accipiterque columbam,
Incultique ferant dulcia poma rubi.
Iam sperent, metuantque simul miseri omnia amantes.
Credite, nulla fidem servat amica viro.
XIX
Huc ades, o mea Lygda, parum decede calori,
Dum medio caeli Sol gravis orbe furit.
Nonne vides, ut tota fluas sudoribus? utque
Iam lassae nequeant stringere farra manus?
- 5
- Hic patulae ramis sociant umbracula fagi,
Quas circum irriguis Mesulus errat aquis.
Nec salsae desunt oleae, nec olentia caepe,
Nec liba, aut veteri cymbia plena mero.
Huc ades: ardenti maneat sub Sole Nigella.
- 10
- Te molles umbrae, candida Nympha, decent.
XX
Irrigui fontes, et fontibus addita vallis,
Cinctaque piniferis silva cacuminibus,
Phyllis ubi formosa dedit mihi basia prima,
Primaque cantando parta corona mihi,
- 5
- Vivite felices, nec vobis aut gravis aestas,
Aut noceat saevo frigore tristis hiems.
Nec lympham quadrupes, nec silvam dura bipennis,
Nec violet teneras hic lupus acer oves:
Et nymphae laetis celebrent loca sancta choreis,
- 10
- Et Pan Arcadiae praeferat illa suae.
XXI
Rivule, frigidulis Nympharum e fontibus orte,
Qui properas liquido per nemora alta pede,
Si, formose, venis formosum ad Phyllidis hortum,
Arentique levas aurea mala siti,
- 5
- Illa tibi centum dabit oscula, queis tua fiet
Dulcior Hyblaeis unda beata favis.
XXII
Cum ver purpureum tepidi fert aura Favoni,
Ornatur variis floribus almus ager,
Formosae rident silvae, sunt omnia laeta,
Et cantu volucrum dulcia rura sonant.
- 5
- At mihi tristis hiems formosior, et mihi Vere
Laetior adveniet, si, mea Lygda, redis.
XXIII
Cum Boreas laeto silvam spoliavit honore,
Squalet ager, mixto nix iacet alta gelu:
Non liquidi currunt amnes, stat nubibus aer
obscurus, volucrum garrula turba silet.
- 5
- Tale facis ver, cara, tuo, Ligurina, recessu.
Te sine formosum, te sine dulce nihil.
XXIV
Ut quondam nivei correpta cupidine tauri
Mugitu resonat bucula maesta nemus,
Illius caros si forte abducit amores
Pastor: non miseram gramina laeta iuvant,
- 5
- Non liquidi fontes; talis mea vita, paterno
Postquam rure procul me sine, Lygda, fugis.
XXV
Ut formosa suo felix est bucula tauro,
Nec latos querulis vocibus implet agros,
Si dulci reditu caram solatur amantem
Carus amans; talis candida vita mea,
- 5
- Meque prius miserum fecit Venus alma beatum,
Ex quo restituit te, Ligurina, mihi.
XXVI
Aspicis ut laeti surgunt per gramina flores?
Explicat ut virides arbor ubique comas?
Ut melius fulgent soles, ut nubila caelo
Diffugiunt? terris diffugiuntque nives?
- 5
- Haec facies, haec est Lygdae ridentis imago;
Tristitiam vultu sic fugat illa suo.
XXVII
Vidisti nitidas per candida lilia guttas
Ludere, cum tenui decidit imber aqua?
Et rorem de puniceis stillare rosetis,
Cum spirat nascens frigora blanda dies?
- 5
- Haec facies, haec est Ligurinae flentis imago;
Illius lacrimis me ferus urit Amor.
XXVIII
Haec, Cytherea, suo dulci cum compare turtur
Caeditur ante tuos victima grata focos.
Unus amor caros felici copula amantes
Iunxerat: unanimes abstulit una dies.
- 5
- Talis amor pulchram tenero cum Daphnide Nisam
Vinciat aeterno foedere, sancta, precor;
Et dum longa dies senio consumpserit ambos,
Alter in alterius corpore vivat amans.
XXIX
Luna decus caeli, astrorum regina bicornis,
Quae medio raptim laberis alta polo,
Ad dominam propero, qua nec formosior umquam
Pavit, nec pascet ulla puella gregem.
- 5
- Tu, mea ne quisquam valeat deprendere furta,
Conde precor lucem, candida diva, tuam.
Sic tibi sic proprio splendescere lumine: sic par,
Et magni radiis aemula Solis eas.
|