BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Desiderius Erasmus Roterodamus

ca. 1469 - 1536

 

De recta Latini Graecique

sermonis pronuntiatione

 

Dedicatio

 

____________________________________________________________________

 

 

 

Generosissimo adolescenti Maximiliano

a Bvrgvndia Des. Erasmvs Rot. s. d.

 

Quod tanto affectu nostras litteras desideraris, Maximiliane charissime, vehementer quidem grata mihi fuit amoris erga me tui testificatio, nec hac in re grauate morem gessi tuae voluntati. Nam licet obrutus verius quam occupatus negociis, tamen epistolam αὐτόγραφος ad te miseram, quod facile coniectarem eam ita tibi fore chariorem. Caeterum quod interceptam aegrius tuleris quam si quid earum rerum perisset quae tibi maxime sunt in deliciis, magnam, vt ingenue dicam, ex tuo dolore voluptatem cepi; non dubiis argumentis perspiciens te quum in Annae clarissimae foeminae, auiae tuae, tum in ornatissimi patris Adolphi principis Veriani non vulgarem affectum, quem a teneris vnguiculis in me conceptum constanter perpetuoque retinuit, velut haereditario iure succedere. Verum vt dolorem istum quem tibi nescio quorum inflixit perfidia, mea ciuilitate leniam, pro epistola mitto libellum De recta pronunciatione, quam hodie maxima ex parte corruptam habemus in Graecis iuxta et Latinis.

Hoc argumentum tibi dicare visum est, non tantum eo quod aetati studiisque tuis videretur accommodum, verum etiam quod magnam exemplorum partem ex Batauorum, Brabantorum et Gallorum populari sermone produximus, quas linguas omnes tibi non incognitas esse sciebam. Vt autem materiam, quoniam de rebus minutis subtiliter disserit, per se minus amoenam aliqua voluptatis illecebra lenocinioque commendaremus, dialogo rem tractauimus, subinde nonnihil aspergentes quod lectionis satietatem vel recreet vel excludat. Porro, quanquam audio te Louanio in aulicam vitam auocari, nihil eo rumore deterritus sum a dedicationis instituto, sciens et in aula, praesertim Cardinalicia, dari locum studiis. Nam pietatis affectum, quem vna cum litteris ex Ioanne Borsalo, Decano Veriensi, viro quum egregie docto, tum singulari morum integritate sanctitateque praedito, iam pridem hausisti, non oportet nec in aulis nec in castris deponere. Ita fiet, mi Maximiliane, vt et laudatissimum Caesarem, quem nomine refers, ornamentis exprimas, et clarissimis maiorum tuorum imaginibus plurimum decoris ac lucis apponas; postremo aulae Caesareae totique patriae non vulgarem adferas vtilitatem.

Si libellus hic placebit, pro tuo candore communicabis adolescenti diuina indole praedito Maximiliano ab Iselstein reliquisque sodalibus tuis, quibuscum tibi non tam generis, opum aut dignitatis, quam eruditionis ac probitatis longe pulcherrimum certamen susceptum est. Bene vale.

Datum Basileae, anno a Christo nato, M.D.XXVIII.