Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
|
Epistulae selectae
|
____________________________________________________________________
|
|
|
Praefatio Ieremiae editionis.Desiderius Erasmus RoterodamusPio Lectori S.D.
Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam, sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et religionem affectum, quam semper summo studio, nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile condonasset tali viro, si quando animum negotiis externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, pro morionibus proque ceteris avocamentis vulgaribus erat aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium. Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte fortunarum omnium communionem. Sed in alios quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos signatae pecuniae, gratulabundus dixit Bene habet. Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox hinc emigraturo. O mentem summo episcopo dignam!Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima cervisia quam illi vulgo biriam appellant. Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto edicto pilum in cultu suo non mutaverit. Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter apud suos hanc vocem solebat emittere: Utinam mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum a me divelli. Votum erat mutuum, sed neutri contigit quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia, ut nos invicem brevi complectamur illic ubi nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui vel illum mihi vel me illi invideat.
Bene vale, quisquis es qui haec legis.Friburgi Brisgoiae Anno M.D.XXXIII. |