BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Desiderius Erasmus Roterodamus

ca. 1469 - 1536

 

Epistulae selectae

 

____________________________________________________________________

 

 

 

Erasmus Reuchlino Suo S.D.

 

Nullo sermone consequi queam quo studio, qua veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis antistes, Episcopus Roffensis; adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam gaudeam proque mea virili currentem, quod aiunt, exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum venantur, traicere, hac praecipue causa impulsus quo tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si rem distulit, animi propositum non mutavit. In extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si mitteret anulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum. Respondit se nihil laborare quanti constaret, modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum; suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum calamorum Niloticorum, cuiusmodi mihi tres donasti; proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius mittere possis. Non gravaberis eum crebris appellare literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes et animum in te propensum, digni essent amore mutuo. Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad privatissimum colloquium quoties vult admittitur.

Leo summus pontifex ad meam epistolam quam excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter quam diligenter adiecit alterum Breve, quo me sua sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua sponte facere nec a me nec a quoquam ut id faceret rogatum. Responderat uterque Cardinalis; verum hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum Paceum, hominem egregie doctum, qui nunc apud Helvetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii; quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam reverso illustrissimus princeps meus Carolus praebendam donavit satis et honorificam et copiosam.

Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus cum semper amaret unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum et calicem cum operculo elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si legerint, non intellecturi.

Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Antuuerpiam miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale, Germaniae decus.

Si Philippum iuvenem ad Roffensem miseris tuis commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam fortunam provehetur; nec usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia praestantius. Rursum vale.

 

Calecii VI Kalendas Septembres.

[1516]