Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
|
Epistulae selectae
|
____________________________________________________________________
|
|
|
Erasmus Roterodamus Piscatori Agentiin Italia Anglo S.D.
Subverebar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic videres, nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque. Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et meam de se existimationem.Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis illum absolutum disciplinarum orbem non miretur? Linacri iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius? Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic passim, quam dense veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo libentius.
Vale.Londini tumultuarie. Nonis Decembr. [1499] |