Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
|
Epistulae selectae
|
____________________________________________________________________
|
|
|
Erasmus Gulielmo Montioio ComitiGeneroso S.D.
Si tu tuaque generosissima coniunx, socer humanissimus reliquaque familia valetis, est cur maximopere gaudeamus. Nos hic quidem valemus perbelle, et indies bellius. Dici non potest quam mihi dulcescat Anglia tua, idque partim consuetudine, quae omnia dura lenire solet, partim Coleti Charnocique Prioris humanitate, quorum moribus nihil fingi potest suavius, mellitius, amabilius; cum his duobus amicis ego vel in extrema Scythia vivere non recusem. Idem quod scripsit Horatius, et vulgus interdum videre verum, res ipsa me docuit; cuius hoc tritum nosti, quarum rerum durissimi soleant esse aditus, eas felicius evenire. Quid nostro illo ingressu fuit, ut ita dicam, inauspicatius? At nunc secundiora indies omnia. Evomui taedium omne quo me quondam nauseantem videbas. Quod reliquum est, to oro, meum decus, ut quando tum cum meus me animus deficiebat, tuo sustinuisti, nunc cum meus mihi non deest, tuus ne destituat.Quod ad diem praefinitum non veneris, expostulare tecum nec libet, nec iure me posse puto. Quid te retardarit equidem nescio. Hoc unum scio, quicquid fuit, legitimum quiddam et iustum fuisse, quare venire non potueris; nam voluisse nihil dubito. Neque enim ullam video causam cur istud fingere volueris. Et ea est generosissimae mentis tuae ingenua simplicitas, ut maxima etiam de causa mentiri nec scias si velis, nec velis si scias. Non est meum te vel hortari vel dehortari, immo dehortari potius. Quod tuae te res hortantur, id sequere. Nos ita te desideramus ut interim te tuis commodis inservire velimus. Si brevi venturus es gaudemus; sin qua res te retinet, modo incommodi nihil sit, ut hactenus fecimus, aequo te animo exspectabimus.Pecunias meas anulo tuo diligenter obsignatas mitte. Priori iam sum multis nominibus obaeratus; ministrat ille quidem tum benigne tum prompte. Verum quando ille humanissimi hominis officio functus est, par est nos invicem gratorum hominum munere fungi, et quam ille libenter dedit, tam nos libenter reddere. Ut rara supellectile, ita bonis amicis parcius utendum esse censeo. Si quid istic novatum est, facito me per literas certiorem.
Bene vale.Oxoniae. [1499] |