Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
|
Epistulae selectae
|
____________________________________________________________________
|
|
|
Erasmus Christiano S.D.[Christianus Northoff de Lübeck]
Salve, mel Atticum. Heri nihil scripsi, et consulto quidem; nam eram stomachosior. Ne roga in quem, in te inquam. «Quid commerueram?» Verebar mihi insidias strui per te hominem argutissimum. Suspectam habebam illam tuam pyxidem, ne quid simile nobis afferret, quale ferunt Pandorae pyxidem Epimetheo; quam ubi recluseram, mihi ipsi succensebam qui fuissem suspiciosulus. «Cur igitur ne hodie quidem scripsisti?» inquies. Eramus occupatissimi. «Quid tandem negotii?» In spectaculo sedimus, sane iucundo. «Comoedia» inquis «fuit, an Tragoedia?» Utrumvis, verum nemo personatus agebat, unicus duntaxat actus, chorus sine tibiis, fabula nec togata nec palliata, sed planipedia, humi acta, sine saltatu, e cenaculo spectata, epitasis turbulentissima, exitus perturbatissimus. «Quam, malum,» inquies «mihi fabulam fingis?» Immo rem, Christiane, refero.Spectavimus hodie matremfamilias cum famula domestica fortiter depugnantem. Sonuerat diu tuba ante congressum, convicia fortiter utrinque regeruntur. Hic aequo Marte discessum est, triumphavit nemo. Haec in hortis, nos e cenaculo taciti spectabamus, non sine risu. Sed audi catastrophen. A pugna conscendit cubiculum meum puella, concinnatura lectos. Inter confabulandum laudo fortitudinem illius, quod voce conviciisque nihil cesserit dominae; ceterum optasse me ut quantum lingua valebat, tantundem valuisset et manibus. Nam hera, virago robusta ut vel athleta videri posset, subinde caput humilioris puellae pugnis contundebat. «Usque adeone» inquam «nullos habes ungues, ut ista impune feras?» Respondit illa subridens sibi quidem non tam animum deesse quam vires. «An tu putas» inquam «bellorum exitus a viribus tantum pendere? Consilium ubique valet plurimum.» Roganti quid haberem consilii, «Ubi te rursus adorietur,» inquam «protinus caliendrum detrahe» (nam mulierculae Parisiorum mire sibi placent nigris quibusdam caliendris); «eo detracto mox in capillos invola.»Haec ut a me ioco dicebantur, itidem accipi putabam. Atqui sub cenae tempus accurrit anhelus hospes; is erat Caroli regis caduceator, vulgato cognomine dictus Gentil Gerson. «Adeste,» inquit «domini mei, videbitis cruentum spectaculum.» Accurrimus, offendimus matremfamilias ac puellam humi colluctantes. Vix a nobis diremptae sunt. Quam cruenta fuisset pugna res ipsa declarabat. Iacebant per humum sparsa, hic caliendrum, illic flammeum. Glomeribus pilorum plenum erat solum; tam crudelis fuerat laniena. Ubi accubuimus in cena, narrat nobis magno stomacho materfamilias quam fortiter se gessisset puella. «Ubi pararem» inquit «illam castigare, hoc est pugnis contundere, illa mihi protinus caliendrum detraxit e capite.» Agnovi me non surdae cecinisse fabulam. «Id detractum» inquit «mihi venefica vibrabat in oculos.» Id non admonueram. «Tum» inquit «tantum capillorum evulsit quantum hic videtis.» Coelum ac terram testata est se nunquam expertam esse puellam tam pusillam ac perinde malam. Nos excusare casus humanos et ancipitem bellorum exitum, tractare de componenda in posterum concordia. Ego interim mihi gratulabar dominae non subolere rem meo consilio gestam; alioque sensissem et ipse illi non deesse linguam.Habes nostra ludicra; nunc ad seria. Duplicem mecum contentionem acceperas, scribendi et munera mittendi. Altera te plane victum declaras, ut qui alienis manibus mecum dimicare coeperis; an infitiaberis impudens? Non arbitror, si quid frontis est. Alteram ipse ne suscepi quidem, sed ultro manus dedi. Literis longe vinceris, immo ne pugnas quidem, nisi ut Patroclus Achillis armis. Muneribus nolo tecum inire certamen. An poeta cum negotiatore? Quid simile? Verum heus tu, ad aequiorem concertationem provoco. Experire utrum tu me prius mittendo an ego te scribendo defatigem. Hoc demum sit bellum dignum poeta, dignum institore. Tu si quid audes, accingere; ac bene vale.
Parisiis. Anno M.CCCC.XCVII. |