B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Nicolai Copernici
commentariolus
     
   



D e   h y p o t h e s i b u s   m o t u u m
c a e l e s t i u m   a   s e   c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s


Q u o d   a e q u a l i t a s   m o t u u m
n o n   a d   a e q u i n o c t i a ,
s e d   s t e l l a s   f i x a s   r e f e r a t u r


___________________________________________


Cum igitur aequinoctialia puncta ceterique mundi cardines plurimum commutentur, falli eum necesse est, quicumque ab his aequalitatem annuae revolutionis deducere conatur, quae etiam sub diversis aetatibus multis experimentis observationum diversa reperta est. hanc Hipparchus 13) 365 diebus cum quadrante unius diei, Albategni 14) vero Chaldaeus reperit talem annum ex 365, diebus, 5 horis, 46 minutis, hoc est 13 minutis et 3 quintis sive triente unius minuti Ptolemaeico breviorem. rursus autem Hispalensis 15) huic longiorem vigesima parte unius horae, siquidem ex 365 diebus, 5 horis et 49 minutis annum vertentem constituit.

Ne autem diversitatem ex observationum errore processisse videatur, si quis singula accuratius animadvertet, inveniet eam cum mutabilitate aequinoctialium punctorum semper correspondisse. dum enim ipsi mundi cardines in centenis annis uno gradu mutabantur, quemadmodum Ptolemaei aevo repertum est, erat tunc anni quantitas, quae ab ipso Ptolemaeo tradita est. quando autem subsequentibus saeculis potiori mutabilitate moverentur motibus inferioribus obviantes, tanto brevior annus factus est, quanto translatio cardinum esset maior. nam occursu velociori breviori tempore annuum excipiebant motum. rectius igitur agit, quicumque annuam aequalitatem ad stellas fixas referet. quemadmodum circa Virginis Spicam fecimus invenimusque annum 365 dierum et sex horarum et sextantis fere unius horae semper fuisse, qualis etiam in Aegyptica antiquitate reperitur. eadem ratio in aliis etiam motibus siderum habenda est, quod absides eorum et statae sub firmamento motuum leges docent, ac caelum ipsum veraci testimonio.

____________

13)
Hipparchus de Nicaia, astronomus Graecus, floruit ca. 130 a. Chr. n.
14)
Albategnius, astronomus Arabicus, floruit ca. 900
15)
Alfonsus de Corduba Hispalensis, Almanachum perpetuum, 1502