Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt lDicta familiaria quae suntimposterum obseruationes.Excludit opinionem falsam naenia―――――
Agenda sunt illa quorum commemoratione nulla in aetate reminisci pigeat, et facultas prius destituat hominem quam uoluntas; in horum memoria tranquillitas sita est, melius est si nullam desideret curam 1).Optimum in contrariis haberi debet quod in longo usu minus affert detrimenti.Vt Soranus dicebat, honestum est accipere ab offerentibus, a non dantibus non exigere 2).In ancipitibus, partem elige 3) natura commodiorem, ut boli exhibitionem, nam si potionem, non licet redire et in ancipiti confunderis nec adeo grauitatem retines.Qui non uult ratione agere bestia est: aut ergo uerberibus dignus, aut ab illo te separa, solus enim homo sermone res agit ac tuetur.Morosi, intractabiles 4), duri, inertes non adeo inutiles sunt in principali causa ut in multis aliis 5) saepe, ideo fugiendi praeter caeteros.Cum potentibus praecipue, hoc sufficit (quod modestiam retinet) aut: «Me iniuria afficitis», aut: «Ego iniuria queror». Cum coniunctis ut haeredibus: «Ab obitu meo uultisne bona mea sic custodire?» implicabis enim illos.Obiicienti paucitatem discipulorum 6) respondi plures uendi Donatos quam Virgilios; et quod essem opinionibus singularis dixi: «Et ob id monoceros in pretio habetur.»Iurisconsulto obiicienti paucitatem scholarium respondi: aliqui plus decoris afferunt sua praesentia alii plus dedecoris 7), suo recessu.Glorianti se plures habere aegros respondi: «Non de hoc, sed quod plures sanentur ex illis»; aliis acrius: «Turpissimum est tot in manibus perire».Dehortaturus adolescentem a societate improborum dixi: «Pomum me ostensurum quod aceruum corruperit, ipsum non ostensurum aceruum qui corruptum pomum restituerit».Obiicientibus quod pueros multos alerem, respondi 8): «Bifariam mereor, quod bene ago, et quod male audio».Sapientia ut alia pretiosa eruenda est a terrae uisceribus.Comparanti me aliis doctis, Virgilianum illud obieci:«Quid si idem certet Phoebum superare canendo?»Iussi saepe ut meditarentur hoc solum et maxime: quid maius et quid minus?Magnum sapientiae inditium est, habere praestantem amicum.Obiicienti senium: «Senex est quem Deus destituit».Amici 9) in aduersis auxilium, adulatores consilium ferunt.Malum bono, non malo medicandum.Animos scio esse immortales, modum nescio.Plus debeo malis medicis, quod hostes meos perdant, quam bonis quamuis amicis.Cum obiicerent me errasse in praedicendo, cum essem cum aliis malis et imperitis, dixi: «Mirum fuisset si, cum essem inter illos, recte praedixissem aut aliud quippiam bene fecissem 10)».Cum facturus es aliquid cogita quo in statu eris cum egeris, seu eueniat, seu non 11).Homini praeclaro uiuendum ubi princeps degit.Amicos laeto uultu excipite 12), promerentur enim, inimicos ut sitis superiores.Qui scribunt incondita similes sunt cruda deuorantibus: ob leuem uoluptatem graues molestias subeuntes.Fidem hominum a commodo illorum metiare, si non sint omnino animo 13) maiores ipsa re.Maximum in humanis est, terminum actionum inuenire.Homines nostra tempestate humanissimi, quod praesentibus et sensilibus solum inhaereant, impietatis et ingratitudinis atque imperitiae uno uerbo damnati.Similiter 14) famulum amandaturus: «Tu mihi satisfacis, ego non tibi, propterea cogeris me relinquere».Dicenti: «Cur, cum tu adeo sis sapiens, filii tui tam stulti sunt? –Quia non ego adeo sapiens ut illi stulti».Bene fortunati similes sunt pueris exilientibus e scalae gradibus, qui quanto a numerosioribus, eo laetiores, sed maiore periculo et iactura certant.Melius est centum dicenda praetermittere 15) quam unum tacendum proferre 16).Pueri sunt eatenus cogendi ad prompte respondendum, quatenus de aliis obliuiscantur, non de interrogatis obiter respondeant.Roganti quid agatur Romae: «Quod in regia urbium et humanarum rerum».«An fuisti in carcere?» uni: «An uis et tu ibi esse?» alteri socordiori: «Quid egisti quo timeas? 17)»Non sunt inserenda libris, quae finem non sunt consecuta 18), aut digna lectu.Cum callide aliquid dicis, corticem profundiorem habere debes, cum ergo audis et illum habere existima.In negotiis non ut in artibus generis cognitio quidquam iuuat, sed quantitatem scire oportet 19): possumus enim prodesse rhabarbarum exhibendo tertiana laboranti, etiamsi nesciamus quantitatem, at melius est tacere aut non inuisere clientem, si modum in actione adhibere nesciueris.Lacrimae sunt medicina 20) doloris et ira misericordiae, et necessitas, maxime historia confirmata, utriusque. In uniuersum 21), in cunctis bonum est posse impetrare tempus.In tuis rebus 22) oppone uitium uitio, uelut socordiae litium curam et exactionis, pertinaciae iracundiam, superbiae iniuriam, famem, et qui pugnis loco uerborum agant, impatientem fac nuntium ad potentes 23).Cum lauare uis, prius para linteum ad detergendum.Anum pro ancilla sumpturus, interroga an sciant suere, lauare, panem facere, et iube ambulare ac ignem accendere. Quereris etiam uinum tibi deesse, et si habet coniunctos, quasi opus habeas 24) illis, aut amicos, et quomodo dominum priorem reliquerit, quot coniuges et filios habuerit; deinde abstine 25), aut saltem oppone opportuna praesidia.Celeritas in effutiendo pessima, in agendo quandoque necessaria, in deliberando mediocris esse debet 26).Quae sunt alieni iuris ne exige maxime a dominis, quae sunt tui, ne postula in conditionibus, sed utere arbitrio tuo, modeste tamen 27).Cum hominibus quae sentis non 28) dicas, sed multo magis quam mutuum cui des, uideto.Quod in aeternis est, Deus fingit 29) ipsius umbram tempus, sed hoc etiam est impurum ob uicissitudinem.In rebus periculosis, aut calumniae obnoxiis, propter rem, seu propter te, si non certus sis ut possis absoluere sermonem, melius est praeterire; in quo genere multi peccant, dum 30) nimis ambitiosi sunt huius nominis quod multa sciant, uel quod omnia attigerint.Caue ne deponas rem tuam in manibus gratiosi, utetur enim si relinquas; si redimas 31), periculum affert ne cum illo in inuidiam te trahat, certe suspensum tenebit 32).Fac ut liber expleat usus, et usus reddat illum rotundum. Hic et non alius perfectus est.Dicenti: «Misereor tui», respondi: «Non iure».Malum est boni defectus, bonum est per se uirtus quae est in potestate nostra aut quod est necessarium.Opes, filios, amicos 33) si non habuisti et alia habes 34) felix es, si desunt et alia breui durabis 35).Cum autem plures artes sint, una est ars artium per 36) generalia dicere quo plura paucis, obscura clare, certum per incerta dicere liceat; sed 37) tribus indiges, ut ea generalia omnia conueniant illi uni, ut complicent apte, includant atque excludant, et ut propria sint tractationi quod solum 38) praetermisit Aristoteles, propter penuriam scientiae temporibus illis. Memineris etiam licere aliquid dare lepori ut in historiis.Iniuste queruntur plurimi de uirtute, dicentes illam famulari fortunae; alii existimant eam felicitatis esse dominam; uerba uero digna superbo:«Victrix fortunae sapientia, dicimus autemHos quoque felices qui ferre incommoda uitaeNec iactare iugum didicere, etc... 39)»Bifariam enim peccat, primum docendo quod sapientia (intelligendo hanc nostram) sit potentior fortuna, cum quotidie experiamur contrarium, et ratio est quia fortuna totam se exhibet et uires omnes in quauis re explicat, at nos solum surculum et exiguum ac exilem sapientiae habemus; non ergo fortuna est potentior sapientia, sed multo minus nostra sapientia uictrix fortunae, imo fortuna cedit ultro diuinae sapientiae nec audet ponere pedem ubi illius uel praetereuntis odorem senserit. Haud etiam placet sententia Bruti moribundi:«Infelix uirtus, et solis prouida uerbis,Fortunam in rebus cur sequeris dominam?»Quamuis enim Plutarchus Antonii testimonium adducat de Bruto, quod occiderit solus Caesarem facti splendore, caeteri ob inuidiam, id tamen forsan contigit ob alias causas quam quod ita sentiret; apparet enim ex testimonio Ciceronis in epistolis ad Atticum 40): Brutum multa quae contigerant aegre tulisse et molestia affectum de his quae successerant, quod non contigisset si finis fuisset gloria. Iniuste autem queritur quod Antonius, qui uitam totam in armis consumpserat, sibi qui in umbra et eloquentiae operam nauans a fortuna praelatus sit. Fortium 41) enim uirorum uerba incondita et incompta sunt, sensus autem uegetus 42), ut illud ad Neronem de quo Tacitus. Ergo quam stulte locum uirtuti Brutus in seditione quaerebat, cum in urbe ab hostibus circundata felix homo inueniri non possit, quanto minus in seditiosa! Et licet felicitas non sit in fortuna, sed uirtute, fortuna tamen plus potest impedire quam uirtus, illa aduersante, praestare.Tria maxime mutant: mores 43), aetas, fortuna et coniugium. Ideo caue: hominum quoque conuersatio ut candens ferrum, manibus tractatum nil peius, malleis tusum lucrum fabro, aliis commodum affert.
Naenia in morte filiiQuis te subripuit nobis dulcissime fili?Quis potuit luctus tot nostrae afferre senectae?Cui tam dira fuit mens? o crudelia fata!Nascentem uoluere 44) meum quae exscindere 45) florem! | |
5 | Non te Calliope, non te seruauit Apollo.Iam Cithara et cantus sileant, elymique 46) sonori,Quae mihi pro caro renouant suspiria nato,Dum memini dulci modulantem carmina uoce.Laurea quid te iuuit medicae artis? tantaque rerum |
10 | Cognitio et linguae facundia rara Latinae,Tam subito longi si nunc periere labores?Quid seruasse duces Hispanos profuit? aut quidPraeclaros ciues, saeua si praeside ciueAtque duce Hispano, cecidisti falce cruentus? |
15 | Heu quid agam? moritur mi animus, suauissime fili,Dum tacitus mecum crudelia fata reuoluo,Nec 47) licuit lacrimas nostras mandare libello,Proh, scelus! eripitur gnatus, nec flere licebit?Quasque dabam cineri aeternas pro munere laudes |
20 | Immeritae causas mortis reticescere cogor 48).Nate, haud immiti 49) qui principe, iussa Senatus,Exemplo infando ueterum tam dira tulisti:Crimina fallacis properas dum tollere moechae.Coniugibus nostris iam tuto insultet adulter, |
25 | Plectitur egregii iuuenis si dextera uindex.Heu fili, uirtutis imago certa paternae,Viuere perpetuum dulcissime dignus in aeuum.Sed non iam licuit, rapiunt ad sidera Parcae 50)Omne bonum, tetrisque adimunt illustria terris. |
30 | Macte puer uirtute animi, tum sanguine clarusEt patrii simul et sectator honoris auiti.Dum prius ipse procul rex est, spes certa salutis,Et Phoebus terris negat et sua lumina Phoebe,Sidera nec coelo fulserunt ulla sereno, |
35 | Ne tetra aspicerent polluta palatia 51) caede.Quo sequar? aut quae nunc artus auulsaque membraEt funus lacerum tellus habet? hoc mihi de teNate refers? Qui sum terraque marique secutus.Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela |
40 | Coniicite, o saeui, me primum absumite ferro.Aut tu magne pater diuum miserere tuoqueInuisum hoc detrude caput sub Tartara telo,Quando aliter nequeo crudelem abrumpere uitam:Sed non haec fili dederas promissa parenti |
45 | Cautius ut saeuo uelles te credere amori:Perdidit ille meum natum. O sanctissima coniunx,Felix morte tua neque in hunc seruata dolorem!Ipse ego nate 52) tuum maculaui crimine nomen,Pulsus ob inuidiam patria, laribusque paternis. |
50 | Debueram patriae poenas odiisque meorum.Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem.Contra ego uiuendo uici mea fata superstes:Sed tamen aeternum uiuet per saecula nomen 53)Nate, tuum; notusque Bactris, iam notus et Indis. |
55 | Mortuus es nobis toto 54) ut sis uiuus in orbe.
Morimur aeque omnes, ut Horatius ait, solum superest gloria, quae constat dignitate uirtutis praecone et eo uate atque sacro, id est famoso: ob id adeo optabat Alexander Homerum; nam historia decidit factis illustribus succedentium; poetae fabulantur et ideo per se contemnuntur; magnum miraculum in Horatio qui absque historia ausus est sustinere perpetuitatem nominis, quia absque historia delectare non possunt, ideo ipsemet id testatur,«Lectorem delectando pariterque monendo».Sed quod aliis obfuisset, celer scilicet casus puritatis linguae Latinae 55), illum reddidit ob raritatem singularem, desiderabilem. Oportet igitur ut subsistat factum rei egregiae et celebris, historia collecta et poeticis figuris amplificata a uate quia in prolatione non sustineret rotunditatem, unde illud:«(...) Graiis dedit ore rotundoMusa loqui.»Sitque sacer ad ornandum fabulas illas, ut tot praecepta seruentur quae uix Aristoteles luculento libro complecti potuit. Cum ergo haec quatuor simul affuerint erit nomen aeternum illius, aliter non 56).– At quorsum haec?H. Vt sciamus quae ad uitam felicem sunt necessaria 57), et quod felicitas nulla est in hac uita, ne eam frustra quaerendo impingamus, et fiamus grauiter infelices.S. Verum haec non sufficiunt. Necessarium est 58) enim ut uelut artifices alii omnes, sciamus etiam finem rerum quas quaerimus, uelut faber scit, et docet facere clauos et seras, incudes et malleos, clauos ad iungendas tabulas, seras ad claudendum ostia, incudem ad sustinendum ictus. At tu, inquiunt 59), nihil horum edoces, et neque constat quid felicitas sit, neque tu eam esse 60) affirmas, nec quis usus; plane illud est difficillimum, quod non scimus cum hac tua inanitate et uacuitate an per hanc doctrinam aliquid plus tu inueneris, et an uere in hoc inani aliquid sit. Propterea 61) audire uellent 62) utilitatem, si aliqua est, seu finem; si enim nulla est utilitas, quorsum scribere, docere et discere?H. Est, et non est. Primum est illud quod, ut dixi, scimus esse infelicitatem maiorem felicitate, hanc autem pene nullam. Et in hoc inani esse quandoque aliquid exiguum, et etiam breue, omnia tamen in nihilum redegi 63) ut nouimus illud exiguum colligere ad tempus et uitare infelicitatem. Et quod est infelicitatis (modo non sit extrema hominis comparatione 64), nam potest talis esse, sed per se, neque magna, neque mediocris, nedum extrema aut maxima) depellere et in nihilum redigere, ubi haec ignorando fieres infelix.S. Ergo, ut uideo, uilitas est quintuplex: prima ut alleues infelicitatem, si non sit extrema. Secunda, ut augeas illud parum felicitatis quod est humanae naturae. Tertia, ut aliquid perexigui colligas, et ad breue tempus pleni 65) in uacuo illo. Quarta, ut sciamus esse aliquam felicitatem perexiguam et breuem et quod consistit solum in uirtute non impedita a magnis incommodis. Quinta, quod talis felicitas potest produci aliquanto plus, quia subiecta eius, et usus eorum potest in quibusdam produci sensibiliter, comparatione uitae humanae ob illius breuitatem. Sed si uita humana esset quingentorum aut sexcentorum annorum, omnes desparatione uitam finirent. Et similiter de felicitate recenti.H. Optime, et tibi gratias reddo, qui longe melius rem declarasti, quam ego sciuerim 66) proponere. Verum illud plane addo, quod felicitas ista quantumuis, ut dixi, tota minima et exilis, imo quasi (ut clare loquar) nulla, habet quatuor etiam gradus. Primus 67) dum est in actu, sed 68) ille est momentaneus, uidetur aliquid esse cum non sit. Inditio est quod consensu philosophorum nihil aliud est quam indolentia. Secundus cum nuper transiit, et manent subiecta et effectus illius, ut quasi praesens uideatur. Tertius cum tempus transiit, memoria tamen adhuc manet, et haec est umbratilis prorsus, nihil habens substantiae. Quartus ut rerum quarum uestigium nullum manet, et sunt uelut casus quotidiani, quorum memoria etiam exoleuit; etsi adhuc recordaremur, memoria illa esset sine affectu ullo. Ex quo patet quod sufficit in hac uita traduxisse eam sine calamitate magna ualde 69)
―――――――― 1) curam NSD : curam. Cum homines, ut pares, et consilia fortuita habentur, ut studio comparata solum sic agas, ut illis non sis inutilior M. 2) exigere NSD : exigere. Hoc intelligendum est de primo negotio, non eo absoluto abstinere debemus M. 3) elige MNS : eligo D. 4) morosi, intractabiles NM : Morosi intractabiles SD. 5) aliis : omisit D. 6) discipulorum MD : scholarium NS. 7) dedecoris MNS : dedcoris D. 8) alerem, respondi : alerem respondi NSD : alerem? respondi M. 9) Amici NSD : Amicis M. 10) benef ecissem NSD : benefecissem M. 11) seu non NSD : seu non frustreris M. 12) excipite MNS : excipe D. 13) animo MNS : omisit D. 14) Similiter NSD : Et similiter M. 15) praetermittere MNS : praetermiterre D. 16) proferre NSD : proferre. Non timeas quod sapientiae iniuria fat: totus enim circulus ea scatet. Centrum hoc solum ea perfusum est: contingit quandoque exiccari(sic) at homines sunt similes uermiculis auellanaceis quibus auellana orbis est et illis Deus M. 17) timeas? NSD : timeas? Intellige morbum et causas et si uidebitur, quaere et praepara auxilia iuxta rem, conditionem et aetatem et accingere M. 18) consecuta NSD : omisit M. 19) oportet MNS : opportet D. 20) medicina MNS : medicinae D. 21) utriusque. In uniuersum NSD : utriusque uelut et dolor, et sicut sectio uenae alleniat infammationem, ita sumtus tristitias quae sunt e genere luctus. Addere mala, ut recuperando fat minor tristitia. Quod etiam uidemus in alea si quis enim amittat centum, trecentis amissis minus tristatur quam si solum septuaginta uel etiam quandoque triginta, causa est non solum comparatio, sed etiam spes iniecta propter motum. Iuuat etiam meditari noua quae peragas ex alia mutatione, motus enim amplifcat quae peragis et magis etiam eorum speciem. Interim mitigatur affectus et aliis auxiliis; aut res bene cedit. In uniuersum M. 22) rebus NSD : omisit M. 23) potentes NSD : potentes: subice uiles personas molestias, medico magni nominis cuncta occupanti concede si pollicitur praestiturum fnem. Pauperi praecatio operam tuam exigent, cogita et dic quod impediuit offcium si recaretur M. 24) habeas MNS : babeas D. 25) reliquerit, quot coniuges et flios habuerit; deinde abstine NSD : reliquerit? quot coniuges et flios habuerit; x. Ideo abstine M. 26) debet NSD : debet: augendo illius tempus assiduitate studii et omissione caeterorum M. 27) tamen NSD : tamen. Da diminuendi cum rem quae tibi accidit communiter profers: quae certo tempore aliquando: quae uere uisum Aristotelico more M. 28) non NSD : omisit M. 29) Quod in aeternis est, Deus fingit D : Quod in aeternis est Deus, fingit MNS. 30) peccant, dum NS : peccant dum D : peccant. Dum M. 31) si relinquas; si redimas D : si relinquas? si redimas? MNS. 32) tenebit NSD : tenebit, auxilium si errasti uel coactus fuisti, potentior, aut prius assidua molestia, fatiga ut taedio tuum reddat: miscent ergo tales pauorem cum ui, et rapaci animo actionibus. Coniuncto tuo alumno, superbo et stulto ac ignauo fac ut aliquis ei grauis signifcet ut caueat omnino a congressu illo caperatae frontis et exemplum addat speculorum in tonstrina qui tracti descendunt. Quid est homo? Tipha. Dico omnes sordidus, contemptus, leuis, uacuus, inutilis et ut focci illius euanidus M. 33) filios, amicos NSD : filii, amici M. 34) alia habes NSD : habes alia M. 35) breui durabis NSD : breui durabit nec ualde affcere potest, nisi optima quaeque defuerint, si manca sint aut oblaesa maior est proportio aeternitatis ad uitam tuam, quam optimi status tui ad praesentem nostrum, quare diluitur calamitas. Si non habet quod habebat: et qui nunquam habuit infelix ob hoc non est, modo id non accideret culpa propria, ergo multo minus tu M. 36) artium per NSD : artium. Per M. 37) per incerta dicere liceat; sed ND : incerto S, incerta, tuto cui semper addere liceat nihil dixisse cum omnia dixerim, et contra et secundo loco dicere cum primus tuus sit, sed M. 38) ut complicent apte, includant atque excludant, et ut propria sint tractationi quod solum NSD : ut complicem apte, includant atque excludant, et ut propria sint tractationi quod non solum M. 39) Nec iactare iugum didicere, etc... NSD : Nec iactare iugam reipsa (?) didicere magistra M. 40) XIIII. libro, incipit Nonis maii et in XV ep. la 12 et in XVI ep. la 6 M in margine. 41) Fortium MND : Fortia NS. 42) uegetus : uegetes MNSD. 43) mores NSD : moris M. 44) uoluere MNS : uolere D. 45) exscindere MND : exscidere S. 46) elymique MD : rhytmique NS. 47) Nec NSD : haec M. 48) cogor NSD : cogar M. 49) immiti D : immitti NS imitti M. 50) Parcae NSD : Pauae M. 51) conuenerant NSD : conuenissent Mpalatia MNS : paladia D.. 52) nate MNS : omisit D. 53) libro 4° Carm. Ode 9 M in margine. 54) toto MNS : totus D. 55) celer scilicet casus puritatis linguae Latinae NSD : (celer scilicet casus puritatis linguae Latinae) M. 56) aliter non NSD : aliter non.... a... assa... t. e.. M. 57) necessaria NSD : necessaria? M. 58) Verum haec non sufficiunt. Necessarium est NSD : Intelligo bene sed haec non sufficiunt uerum necessarium est,... M. 59) inquiunt NSD : omisit M. 60) esse MNS : ese D. 61) Propterea MNS : Proptera D. 62) uellent NSD : uelim M. 63) redegi D : redigi MNS. 64) comparatione NSD : comparatione) M. 65) pleni MNS : omisit D. 66) sciuerim MNS : sciueram D. 67) gradus. Primus NSD : gradus prima M. 68) sed NSD : (sed M. 69) ualde NSD : ualde, cum omnis solidae felicitatis pars (uel et si schidia sit) ex eo quod plenum est, et res, et substantia ut reliquis sufficit, ut non possit dici de eo (fuit aliquando infelix) ideo putant praecipue ire (?) in morte. Cum tamen, et illud mihi sit dico mortis comparatione, non temporis pereuntis nam de eo non prorsus negamus M. |