BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xlviii

Testimonia clarorum

uirorum de me

―――――

 

Testimonia de me quam nobilia fuerunt a quatuor inimicis.

Primum a Matthaeo Curtio, uiro clarissimo, dum a Senatu interrogatus de successore respondit me optimum et nulli negotio aut expectationi imparem.

Aliud fuit a Delfino qui mihi 1) concursor secundo loco erat 2), coram discipulis, et in foro coram me, dicenti cuidam, si ego discederem Montanum uenturum primo loco, et cum ego adiecissem: «Durius tibi negotium esset cum illo ambitus discipulorum perito», respondit: «Quod ad primum, ego nemini unquam cedam loco, etiamsi Galenus profiteretur; mihi 3) autem honestius esse duco si secundo loco tecum sim, quam cum alio si priorem possideam, neque durius negotium cum aliquo futurum posse esse reor quam tecum, cum quo, fauentibus 4) principalioribus, et tota urbe hac, et tot aliis illustribus uiris, non potui impetrare, etiam liberatis gratia mea 6) exulibus, ut trientem tuae scholae aequare potuerim».

Camutius, alter concursor, librum typis excussit in 1) quo grauiter queritur Papiae, et aliis in Academiis, nomen meum citari aduersus Galenum qui, si non aliud esset, tot annis praemortuus, iure uel prorsus extincta inuidia, et tot authoribus illi subscribentibus, praeferri non cunctanter deberet. Prostat liber suus apud omnes.

Sebastianus Iustinianus, Venetus, praetor Patauii aestate 7) anni MDXXIV, uir sapientissimus et litterarum humaniorum ac philosophiae theologiaeque studiosus et qui multis legationibus pro sua republica functus fuerat, cum interesset publicae disputationi in qua inter caeteros argumentatus erat Vincentius Madius Brixianus (qui paulo post professus est philosophiam publice Ferrariae), ubi audiuit me disputantem post multos alios rogauit quinam essem, cui quidam dixit: Mediolanensis, uocatur Hieronymus Cardanus. Vbi absoluta fuit disputatio, iussit me uocari, et tota Academia praesente inquit: «Stude, o iuuenis, quoniam Curtium superabis»; cumque ego attonitus rei nouitate tacerem, subiecit: «Intellexisti, o iuuenis; dico tibi: stude quoniam Curtium superabis». Obstupuere 8) omnes qui audierunt et maxime quod non solum ex subditis illorum regni non eram, sed etiam ex urbe non prorsus amica ob bella quae inter illos et principes nostros diu continuata intercesserunt.

At in scriptis, cum multos alios testes me huius relinquere non ignorem, hos ipsos quorum operibus honesta cum memoria insertus sum, subiicere operae pretium duxi, cum ubique typis impressa prostent.

 

Testimonia de nobis in libris

1. – Adolfus Crangius in Trithemium.

2. – Adrianus Alemanus in Hippocratem, de aere, aquis et locis.

3. – Andreas Vesalius in Apologia contra Puteum, sed sub titulo Gabrielis filii Zachariae.

4. – Andreas Tiraquellus, iurisconsultus, de nobilitate et in libro de legibus connubialibus.

5. – Augerius Ferrerius in libro de morbo Gallico.

6. – Annotationum author in Hermetem de natiuitatibus.

7. – Antonius Mizaldus in libro de sympathia et antipathia.

8. – Amatus Lusitanus in commentariis supra Dioscoridem.

9. – Andreas Baccius de aquis thermarum seu de balneis, sed inuidiose, ut ostendi illi ipsi.

10. – Andreas Camutius, ut supra dixi, in disputatione.

11. – Antonius Maria, seu Marcus Antonius Maioragius ut ipse, mutato nomine, se inscripsit, in Antiparadoxis.

12. – Adrianus Turnebus in epistola quam praefecit 9) interpretationi libri Plutarchi de oraculorum defectu, sed, suppresso nomine meo, stultus accusat se ipsum.

13. – Brodaeus in miscellaneis.

14. – Buteo, lapis molaris, qui nec scit nec doceri potest.

15. – Car. Clusius de aromatibus Indiae.

16. – Christoforus Hispanus in itinerario principis Hispaniae.

17. – Chronica Gasparis Bugati 10) inter medicos recensens et professores.

18. – Chronicae supplementum per Sansouinum inter medicos et professores 11).

19. – Conradus Gesnerus ubique.

20. Conradus Lycosthenes in libro de prodigiis.

21. Constantinus in Amatum maxime ubi agit de lapidibus.

22. Christophorus Clauius Bambergensis 12) in tertium elementorum.

23. – Daniel Barbarus, Aquilegiensis patriarcha, in decimo commentariorum super Vitruuium, cap. octauo.

24. – Daniel Santberchius in septimo problematum.

25. – Donatus de Mutis aphorismos quosdam exponendo.

26. – Epitome bibliothecae.

27. – Franciscus Alexandrinus in suo antidotario.

28. – Franciscus Fluxatus Candala, cuius uituperatio laudis loco haberi potest, in sua geometria.

29. – Franciscus Vicomercatus in suis metheoris.

30. – Fuchsius in compendio suo medicinali.

31. – Gaspar Peucerus de diuinationibus.

32. – Gaudentius Merula de bello Erasmicano. Hic fuit primus qui nomen nostrum typis publicauit. Patria Nouariensis.

33. – Georgius Pictorius medicus in suis libris qui plures sunt.

34. – Guglielmus Gratarolus Bergomensis medicus.

35. – Gabriel Falopius de fossilibus, licet contradicat.

36. – Gulielmus Rondeletius in historia aquatilium. Inuidiose.

37. – Gemma Phrisius in sua arithmetica.

38. – Hieronymus Castillioneus in oratione de laude patriae.

39. – Hieronymus Tragus de plantis.

40. – Hieronymus Montuus, medicus regis Gallorum.

41. – Iacobus Peletarius in Mathematicis.

42. – Io. Choul de quercus historia.

43. – Io. de Coliado de ossibus.

44. – Io. Baptista Plotius iurisconsultus de in litem iurando.

45. – Io. Schonerus de natiuitatibus.

46. – Io. Cochlaeus in initio suae historiae.

47. – Ioachimus Hellerus 13) in Ioannis Hispalensis Isagoge.

48. – Iosephus 14) Ceredus de aquarum eleuatione.

49. – Ioan. Stadius in tabulis et ephemeridibus.

50. – Io. Barros Lusitanus in quarto decadis primae suae historiae de India orientali.

51. – Iulius Caesar Scaliger in libros de Subtilitate.

52. – Iacobus Carpentarius in Alcinoi commento.

53. – Ingrassias 15) in libro de tumoribus.

54. – Liber aggregatus de aquis.

55. – Liber aggregatus primus de Gallica seu Indica lue.

56. – Leuinus Lemnius de naturae secretis.

57. – Laurentius Damiata in sua geographia nondum excusus.

58. – Leo Suauius de arsenico et auripigmento.

59. – Lucas Gauricus in suis natiuitatibus, licet inuidiose.

60. – Matthaeus Abel in diuisione de situ orbis.

61. – Martinus Henricus in quaestionibus medicis diffuse.

62. – Melancthon in initiis doctrinae 16).

63. – Melchior Guilandinus Borussius.

64. – Michael Stifelius 17) in sua arithmetica.

65. – Michael Bombellus Bononiensis in sua algebra.

66. – Nicolaus Tartalea qui, cum male dixisset, palinodiam Mediolani recinere coactus est.

67. – Philander in Vitruuium.

68. – Petrus Pena 18) et Mathias de Lobel in libro stirpium aduersaria, capite de phthora et antiphthora 19)

69. – Reignerius Solenander 20) de aquis calidis.

70. – Seuerinus Bebelius libro secundo de succino.

71. – Thaddaeus Dunus in opere peculiari.

72. – Valentinus Nabod Coloniensis in commento super Alchabitium.

73. – Vareus in sua materna poesi.

Plures alios quorum nominum nunc non recordor scio nomen meum litteris publice mandasse. Ex his qui male dixerunt neminem agnoui qui grammaticam excesserit; nescio qua audacia eruditorum ordini se intulerint. Sunt enim hi:

Brodaeus

Fuchsius

Carpentarius

Turnebus

Rondelletius

Buteo

Fluxada et

Tartalea 21)

Nam Scaliger, et Dunus, et Ingrassias, et Gauricus, et Solenander sibi nominis comparandi gratia contradixerunt.

Modo accipe alia testimonia hominum, nam de scriptis quis dubitat Galeno nec forsan Aristoteli (si non typicae artis beneficio accidit mihi) totidem uix, illis 22) uiuentibus, contigisse 23) : Andreas primum Alciatus, ut alias retuli, quem honoris causa nomino, praeter id quod soleret appellare «uirum inuentionum» 24), quotidie libros nostros reuoluebat, maxime illos qui inscripti sunt de consolatione. Ambrosius Cauenagus, Caesaris protophysicus, «uirum laborum». Iulius Caesar Scaliger plures mihi titulos adscribit, quam 25) ego mihi concedi postulassem, appellans «ingenium profundissimum, felicissimum et incomparabile». Neque cum tanta inuidia effici potuit, ut publice profitendo nomen meum praetereatur Bononiae Papiaeque tum alibi. Angelus Candianus et Bartholomeus Vrbinas, ambo incliti uiri ac medici famosi, o quoties inuenti sunt (nec abscondebant) cum libris nostris in manibus, quamuis non admodum forent amici. Sed finem iam imponamus, ne uideamur sectari somnii umbram, mortalia enim uana, et laus eorum omnino inanis 26).

 

――――――――

 

1) mihi NSD : mi M. 

2) uide supra historiam cap. 14 M in margine. 

3) mihi NSD : tibi M. 

4) fauentibus D : fauoribus MNS. 

5) gratia mea NSD : mea gratia M. 

6) in NSD : a M. 

7) Patauii aestate NSD : Patauii cum aestate M. 

8) Obstupuere NSD : Obstupere M. 

9) praeecit NSD : perfecit M. 

10) Bugati D : Bugari MNS. 

11) et professores NSD : et inter professores M. 

12) Bambergensis NSD : Brambergensis M. 

13) Helerus D : Scelerus MNS. 

14) Iosephus MD : Ioan S : Io. N. 

15) Ingrassias D : Ingressus S : Ingrassius MN. (à toutes les occurrences de ce nom) (??). 

16) 62. – Melancthon in initiis doctrinae  63. – Melchior Guilandinus Borussius NSD : 62. – Melchior Guilandinus Borussius M. 

17) Stifelius MD : Seifelius NS. 

18) Pena M : Pelna NSD. 

19) de phthora et antiphthora MD : de hora et antihora NS. 

20) Reignerius Solenander NSD : Raygnerius Soleander M (à toutes les occurrences de ce nom) (??). 

21) Sunt enim hi:

Brodaeus

Fuchsius

Carpentarius

Turnebus

Rondelletius

Buteo

Fluxada et

Tartalea   NS :

Sunt enim hi:

Brodaeus

Fuchsius

Rondelletius

Buteo

Carpentarius

Turnebus

Fluxada et

Tartalea    M :

Sunt enim hi: Brodaeus, Fuchsius, Rondelletius, Buteo, Carpentarius, Turnebus, Fluxada et Tartalea    D. 

22) illis MNS : omisit D. 

23) hominum, nam de scriptis quis dubitat Galeno nec forsan Aristoteli (si non typicae artis benefcio accidit mihi) totidem uix, illis uiuentibus, contigisse : Andreas NSD : hominum (nam de scriptis quis dubitat Galeno nec forsan Aristoteli (si non typicae artis benefcio accidit mihi totidem uix, illis uiuentibus, contigisse) Andreas M. 

24) Vide cap. 44 M in margine. 

25) quam M : quos NSD. 

26) inanis. NSD :

inanis.

Ergo ut rem breui concludam... M.