BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Dedicatio

 

Carolus Bovillus disertissimo viro Iacobo

Vitriaco Borbonio cancellario salutem.

 

Edideram dudum, generosissime vir, libellum hunc de nihilo simplicibus propositionibus, nudum atque indiscussum, quem cum rogaret quispiam amicorum in lucem proferri, cogitavi irritam fortassis operam fore, si hoc pacto nudus, indiscussus inemedullatusque publicaretur. Itaque desumptum iterum in manibus pauxillum recensui quaecumque duriuscula in eo videbantur exiguo commentariolo dulcans quaeve subobscura pervia reddens. Quod si percunctaberis, cur de nihilo verba facere studuimus, cum huiusmodi nihil ab entibus agatur extorre, cum nihil non sit, cum nullo esse subnixum, omnis substantiae sit exsors, tibi ad haec libellum ipsum facturum satis praesento, qui plane indicat, quantula de nihilo dici potuere quantumve id, quod non est, animitus riteque perspectum sese expatarit, quantam denique praecipuo mentis cultro deglabratum rectumque nihil profuderit medullam. Id enim in creatione universorum a deo vicem quandam, figuram ac speciem obtinuit materialis principii. Fuisse quippe deum ab aeterno solum et ab eodem de nihilo condita stataque ad esse universa compluribus in locis sermo sacer eloquitur atque attestatur. Hunc ergo de eiuscemodi nihilo, de primaeva creaturarum totiusque materiae negatione libellum (quem forsitan haud irrito cassoque labore probabis excusum) tuo nomini dicandum censuimus, quo et eidem opusculo adiciatur splendor et genuinum exercentes tua incude retundantur.

 

Vale.