BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

A.

Quid opposita?

 

 

I.

Opposita dicuntur contra se posita, in alterutrum conversa, interstite

aut naturali aut rationali diametro distantia.

 

(1) Dialectici quattuor dumtaxat statuunt oppositorum species: contrariorum, contradicentium, subcontrariorum et subalternorum. Nos vero hoc in proposito latius oppositionis nomen extendi volumus ad ea, inquam, cuncta, quae quomodovis contra sese aut natura aut intellectu statuuntur quaeve quomodolibet ad alterutrum referuntur. Quae e regione sui et adversum se collocantur, in se invicem convertuntur et velut quodam diametri interstitio in alterutrum spectant. Nam tametsi pleraque entium nullam natura aut contrarietatem aut pugnantiam sortita esse videantur, opposita tamen invicem sola mutuae relationis causa vocantur. Unitas enim et numerus neque contraria neque pugnantia sunt. Unitas quipppe et fons et pars est omnis numeri. Nullum autem contrarium sui contrarii aut initium aut pars est. Dicuntur tamen et unitas et numerus duo invicem opposita, duo contra se posita duove extrema conversa in semet seque spectantia. Monas quippe dyadem gignit, dyas vero a monade exoritur. Monas et dyas sese respectant quadam diametro, qua et ab sese distant et ad invicem convertuntur. Gignuntque suo quopiam congressu medium aliquod ut triadem, quae rursum ad utrumque extremum oppositionis rationem nomenque oppositi et obiecti incurrit. Similiter et natura et intellectus opposita dicuntur. Actus item et potentia, potentia cognitiva et eius obiectum, principium et finis, materia et forma et ita de innumeris, de quibus in sequentibus dicemus.

 

 

II.

Opposita interdum substantia, interdum re sola et ratione,

interdum ratione sola dissecta sunt atque disiuncta.

 

(2) His tribus, substantia, re et ratione, omnis rerum differitas unitasque continetur et exprimitur. Aut enim duo quaeque sibi invicem collata distant substantia, ut deus et angelus, deus et homo, angelus et homo, unitas et numerus, potentia et obiectum, et quae hoc pacto substantia distant, sunt et re et ratione diversa. Aut substantia coniuncta quidem sunt et una atque individua substantia, re autem et ratione discreta, ut divinae tres personae, quas plerique monadem, dyadem ac triadem appellitant. Similiter et intellectus et memoria in anima. Haud enim intellectus est ipsamet memoria, neque memoria intellectus. Ambo tamen unam atque individuam totius animi conflant substantiam impertem vere unam partium inseparabilium. Nam tametsi quam plurima duo et duo reperias, quae unam aliquam conflant substantiam, ut ambas eiusdem continui partes ut materiam et formam, corpus et animam et universas corporis partes, haec tamen bina et bina haud consubstantialia reputantur, quandoquidem ab invicem separari queant nec eorum vinculum (ut in libro De intellectu docuimus) sit vere et insectile unum, sed dividuum ac secundum quid unum. Deus autem vere unus est, angelus vere unus, rationalis anima veraciter itidem una. Atque horum dumtaxat trium vere unorum personalis uniuscuiusque in se ipso suo modo discretio: in intellectum, memoriam et voluntatem sibi merito consubstantialis secum substantialiter cohaerens et a se ipsa inseparabilis dicitur. Interdum autem duo opposita et substantia et re ipsa sunt unum, ratione tamen aut tria aut gemina sunt, ut punctum in recta linea medium, quod unius quidem partis est finis, alterius vero initium totiusque medium. Est enim punctum substantia impers atque individuum, re ipsa indiscretum, infecundum, carens reali personalive numero, ratione tamen trinum. Unde fit, ut medio eiusmodi puncto lucidissimum insit divinae fecunditatis atque trinitatis vestigium. Nam ex necessitate tres et haud plures quam tres. Id punctum rationes ambit, recipit, apprehendit. Est enim punctum b finis lineae a b, initium vero lineae b c, totius autem lineae a b c medium.

 

Deesse autem illi aliqua e tribus ratio aut quarta illi ipsi addi nequit. Id igitur punctum, cum se ipsum unitate substantiae, rationum vero pernecessaria trinitate metiatur, haud immerito primi supremique entis arcanas internasve coniunctiones atque discretiones perpulchre expressisse videatur. Insunt tamen huic puncto ad extremas lineas a b et b c eiuscemodi rationes praepostere contrarioque nomine. Ad mediam vero totamque a b c unanimi concordique nomine ratio exprimitur. Est enim prioris finis, posterioris initium, mediae vero totiusque lineae medium.

 

 

 

Prioris

Finis

 

punctum

Totius

Medium

 

 

Posterioris

Initium

 

 

III.

Dualitatem substantiae sequitur et rei et rationis dualitas; rei quoque

diversitatem diversitas rationis comitatur. Et ex opposito rationis unitati annexa est

et rei et substantiae unitas; rei quoque identitatem sequitur substantiae identitas.

 

(3) Haec tria, substantia, res et ratio, sunt ut genus, species et individuum, quod ‘singulare’, ‘hoc aliquid’ et ‘idem numero’ vocant. Quaecumque enim genus variant, variant et speciem et individuum, ut homo, lapis. Et quaecumque specie diversa sunt, sunt et numero, individuo ac singualri diversa, ut homo et equus. Quae autem solo sunt distincta numero et singulari, haud genere et specie distincta esse oportet, ut Petrus et Ioannes. Et ex opposito quaecumque eiusdem sunt numeri et individui, sunt et speciei eiusdem et generis unius, ut Ioannes et Ioannes. Et quaecumque speciei eiusdem sunt, et genere coniuncta sunt, ut Ioannes et Petrus. Quae vero eiusdem sunt generis, contingit ea neque specie neque numero esse eadem, ut homo et equus. Generis quippe diversitatem comitatur omnis distinctio: tam speciei quam numeri et individui. Numeri quoque et individui unitate omnis identidem unitas atque identitas infertur tam speciei quam generis.

(4) Dic igitur et eodem modo de substantia, re et ratione: dualitati, inquam, substantiae tam rei quam rationis annexam dualitatem esse. Rationis quoque unitate concludi atque inferri tam rei quam substantiae unitatem. Summamque differitatem esse substantiae dyadem, summam vero unitatem esse rationum monadem. Mediam vero differentiam et unitatem esse rerum dualitatem et concordiam. Est enim substantia ut genus et primum, res ut species et medium, ratio ut individuum et ultimum.

 

Figura omnis aut identitatis aut diversitatis

Diversitas trina

Trina identitas

Identitas trina

Trina diversitas

Diversa

Diversa

Diversa

Eadem

Eadem

Eadem

Eadem

Eadem

Eadem

Diversa

Diversa

Diversa

Genere

Specie

Individuo

Genere

Specie

Individuo

Ratione

Re

Substantia

Ratione

Re

Substantia

Specie

Individuo

 

 

Genere

Specie

Re

Substantia

 

 

Ratione

Re

Individuo

 

 

 

 

Genere

Substantia

 

 

 

 

Ratione

Homo

Homo

Petrus

Homo

Petrus

Ioannes

Finis

Principium

Intellectus

Principium

Intellectus

Anima

Lapis

Equus

Ioannes

Equus

Ioannes

Iesus

Finis

Finis

Memoria

Finis

Memoria

Corpus

 

Quaecumque substantia diversa sunt, et re et ratione variantur.

Quorumcumque res est varia, horum est et ratio diversa.

Quorum ratio est unica, horum et res et substantia est una.

Quaecumque re ipsa coniuncta sunt, ea et substantia coniuncta esse oportet.

Quorum substantiae coniunctae sunt, contingit ea et re et ratione esse distincta.

 

 

IV.

Omnis substantiae et rei distinctio a natura,

rationis vero differitas a mente et intellectu profertur.

 

(5) Natura et substantiarum et rerum omnium est causa. Omnis autem naturalis rerum diversitas ut substantialis et realis a natura pendet, nulla vero a mente aut ab intellectu. Nam intellectus rerum naturam et substantiam immutare non potest. Neque enim illas dividit aut componit, sed alioquin coniunctae et distinctae sunt, scilicet a natura, ut homo et equus: Natura diversi sunt et substantialiter distincti. Hominis vero intellectus eiusque memoria itidem a natura diversae et distinctae sunt animi vires, non substantia, sed dumtaxat re ipsa. Punctum autem cum nullam habeat neque substantiae neque rei differentiam sitque penitus a natura indistinctum, superest, ut ab solo intellectu discrimen rationum suscipiat dicaturque et substantia et re ipsa coniunctum, ratione vero trinum. Est enim prioris lineae finis, sequentis vero initium, totius denique medium.

 

 

V.

Unde fit, ut substantia et res sint opus naturae,

ratio vero opus intelligentiae.

 

(6) Nullam autem rem aut substantiam profert intellectus, sed sola natura sive deus, in cuius potestate est et creatio et generatio. Creatio quidem in principio, quando ab initio omnem ad esse substantiam produxit definivitque rerum omnium species. Generatio vero in dies assidue et in universo tempore, quo rerum species sub suorum singularium numerum absolvuntur complenturque. Sola itaque natura rem omnem et substantiam creatione et generatione absolvit et ad esse statuit. Intellectus autem (nisi forte divinum dixeris intellectum; sed hic natura ipsa est aut totius naturae conditor) nil creat gignitque nihil. Neque enim aut angelico aut humano intellectui indultum est novam aliquam proferre substantiam neque immutare posse genus neque speciem neque individuum, sed omnia a divina sola mente stata et profecta sunt divinaeque soli menti possibilia. Habet tamen intellectus, licet substantia sterilis atque infecundus, propriam aliquam vim et fecunditatem, qua rationum opifex dicitur; proprias quippe rebus ipsis addit rationes, illas haurit, continet et complectitur. Is enim conceptus, qui humano inest intellectui, fecunditas est et partus humani intellectus ac peculiare mentis opus, non opus simplicis naturae.

 

 

VI.

Oppositio omnis exprimitur diametri

distantia atque intervallo.

 

(7) Nam opposita sunt, quaecumque sibi adversa et contraposita sunt quaeque spectant in alterutrum. Omnis autem aspectus praecipue recta linea atque diametro exprimitur, quae ab uno oppositorum in alterum protenditur. Nempe si duorum oppositorum distinctio substantialis fuerit ut potentiae et obiecti, statim liquet eorum distantiam et mutuam conversionem esse lineam diametri, qualis est oculi a re visibili abiunctio et intercapedo. Si autem et opposita sumis in identitate substantiae et rei diversitate, ut in animo inter intellectum et memoriam, rursum inter ea interhiat spiritalis quaedam intellectualisve diameter, qua ad invicem convertuntur seque respiciunt. Distant enim extreme in animo intellectus et memoria et ad invicem sub diametri linea converti intelliguntur.

 

 

VII.

Rerum consubstantialium oppositio est eiusdem substantiae

in se ipsa flexura, conversio et orbicularis latio.

 

(8) Rerum substantia coniunctarum oppositio et mutua obiectio est naturale illius substantiae sine sui divisione discrimen, vera eius propagatio, fecunditas, numerus atque discretio, qua substantia ipsa tota flecti in se ipsam sibique proponi et obici dicitur. Quod dumtaxat in tribus substantiis, divina, angelica et humana, (ex parte animi) contingit. Nam dumtaxat trinae hae substantiae in se ipsas flectuntur et se solae noverunt, suntque sapientiae participes. Sapientia etenim est trina: divina increata, angelica vero et humana creatae et conditae a deo. Omnis enim sapientia est sui notitia, in se conversio, orbicularis motus, sui propagatio, discretio, fecunditas et internus quidam (sine substantiae divisione) rei numerus trinitate perfectus.