BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Americus Vespuccius

1451 - 1512

 

Mundus novus

 

1504

 

Textus:

Mundus novus

Augsburg: Johannes Otmar, 1504

 

____________________________________________________________

 

 

 

Mundus novus.

 

Albericus Vespucius Laurentio Petri de medicis

salutem plurimam dicit.

 

Superioribus diebus satis ample tibi scripsi de reditu meo ab novis illis regionibus quas et classe et impensis et mandato istius serenissimi Portugalie Regis perquisivimus et invenimus. Quasque Novum Mundum appelare licet. Quando apud maiores nostros nulla de ipsis fuerit habita cognitio et audientibus omnibus sit novissima res. Et enim hec opinionem nostrorum antiquorum excedit: cum illorum maior pars dicat ultra lineam equino[c]tialem et versus meridiem non esse continentem, sed mare tantum quod Atlanticum vocavere et si qui eorum continentem ibi esse affirmaverunt, eam esse terram habitabilem multis rationibus negaverunt. Sed hanc eorum opinionem esse falsam et veritati omnino contrariam, hec mea ultima navigatio declaravit, cum in partibus illis meridianis continentem invenerim frequentioribus populis et animalibus habitatam quam nostram Europam, seu Asiam vel Afri­cam, et insuper aerem magis temperatum et amenum quam in quavis alia regione a nobis cognita: prout inferius intelleges ubi succincte tantum rerum capita scribemus, et res digniores annotatione et memoria que a me vel vise vel audite in hoc novo mundo fuere: ut infra patebit.

Prospero cursu quartadecima mensis maii millesimo quingen­tesimo primo recessimus ab Olysippo mandante prefato rege cum tribus navibus ad inquirendas novas regiones versus austrum et viginti mensibus continenter navigavimus ad meridiem. Cujus navigationis ordo talis est. Navigatio nostra fuit per insulas fortunatas, sic olim dictas, nunc autem appellantur insule magne Canarie que sunt in tertio climate: et in confinibus habitati occidentis. Inde per oceanum totum littus africum: et partem ethiopici percurrimus usque ad promontorium ethiopicum sic a Ptolomeo dictum: quod nunc a nostris appelatur caput viride, et ab ethiopicis Beseghiee, et regio illa Mandingha gradibus 14 intra torridam zonam a linea equinoctiali versus septemtrionem que a nigris gentibus et populis habitatur. Ibi resumptis viribus et necessariis nostre navigationi extulimus anchoras, et expandimus vela ventis. Et nostrum iter per vastissimum oceanum dirigentes versus Antar[c]ticum parumper per occidentem infleximus per ventum, qui vulturnus dicitur et a die quo recessimus a dicta promontorio duum mensium et trium *** dierum spacio navigavimus antequam ulla terra nobis appareret. In ea autem maris vastitate quid passi fuerimus, que naufragii pericula, et que corporis incommoda sustinuerimus quibusque anxietatibus animi laboraverimus existimationi eorum relinquo qui multarum rerum experientia optime norunt quid sit incerta querere et, que an si sint, ignorantes investigare. Et ut uno verbo universa perstringam, scies quod ex diebus sexagintaseptem quibus navigavimus continuos. Quadragin­taquattuor habuimus cum pluvia, tonitruis et coruscationibus: ita obscuros ut neque solem in die neque serenum celum in nocte unquam viderimus. Quo factum est ut tantus in nobis incesserit timor: quod pene jam omnem vite spem abieceramus. In his autem tot tantisque procellis maris: et celi placuit altissimo nobis coram monstrare continentem et novas regiones ignotumque mundum. Quibus visis tanto perfusi fuimus gaudio quantum quisquam cogitare potest solere his accidere, qui ex variis calamitatibus et adversa fortuna salutem consecuti sunt. Die autem septima Augusti millesimo quingentesimo primo in ipsarum regionum litoribus submisimus anchoras, gratias agentes deo nostro solemni supplicatione atque unius misse cantu cum celebritate. Ibi eam terram cognovimus non insulam, sed continentem esse, quia et lon­gissimis producitur litoribus non ambientibus eam et infinitis habita­toribus repleta est. Nam in ea innumeras gentes et populos et omnium silvestrium animalium genera que in nostris regionibus reperiuntur in­venimus, et multa alia a nobis nunquam visa de quibus singulis longum esset referre. Multa nobis dei clementia circumfulsit, quando illis regionibus applicuimus, nam ligna defecerant et aqua, paucisque diebus in mari vitam perferre poteramus. Ipsi honor et gratia et gratiarum actio.

Consilium cepimus navigandi secundum hujus continentis littus versus orientem nunquam illius aspectum relicturi. Moxque illud tam diu percurrimus quod pervenimus ad unum angulum: ubi littus versuram faciebat ad meridiem et ab eo loco ubi primum terram attigimus usque ad hunc angulum fuerunt circa trecente leuce in hujus navigationis spacio pluries descendimus in terram, et amicabiliter cum ea gente conversati fuimus, ut infra audies. Oblitus fueram tibi scribere, quod a promontorio capitis viridis usque ad principium illius continen­tis sunt circa septingente leuce: quamvis existimem nos navigasse plus quam mille octingentas, partim ignorantia locorum et naucleri, partim tempestatibus et ventis impedientibus nostrum rectum iter et impellentibus ad frequentes versuras. Quod si ad me socii animum non adiecissent cui nota erat cosmographia nullus erat nauclerus seu dux noster navigationis, qui ad quingentas leucas nosceret ubi essemus. Eramus enim vagi et errantes et instrumenta tantummodo altitudinum corporum celestium nobis ad amussim veritatem ostenderunt et hi fuere: quadrans et astrolabium u[t]i omnes cognovere. Hinc deinceps me omnes multo sunt honore prosecuti. Ostendi enim eis quod sine cognitione marine carte navigandi disciplina magis callebam quam omnes naucleri totius orbis. Nam hi nullam habent noticiam nisi eorum jocorum, que sepe navigaverunt. Ubi autem dictus angulus terre monstravit nobis versuram littoris ad meridiem convenimus illud preter navigare, et inquirere quid in illis regionibus esset. Navigamus autem secundum littus circa sescentas leucas, et sepe descendimus in terram: et colloquebamur et conversabamur cum earum regionum colonis, et ab eis fraterne recipiebamur, et secum quandoque morabamur quindecim vel viginti dies continuos amicabiliter et hospitabiliter, ut inferius intelleges. Nove istius continentis pars est in torrida zona ultra lineam equinoctialem versus polum Antarcticum, nam ejus principium incipit in octavo gradu ultra ipsam lineam equinoctialem. Secundum hujus littus tandiu navigavimus quod pretergresso capricorni tropico inveni­mus polum Antarcticum illo eorum orizonte altiorem quinquaginta gradibus. Fuimusque prope ipsius Antarctici circulum ad gradus decem septem semis, et quid ibi viderim et cognoverim de natura illarum gentium deque earum moribus et tractabilitate, de fertilitate terre, de salubritate aeris, de dispositione celi corporibusque celestibus et maxime de stellis fixis octave sphere nunquam a maioribus nostris visis aut pertractatis deinceps narrabo.

Primum igitur quoad gentes. Tantam in illis regionibus gentis multitudinem invenimus, quantam nemo dinumerare poterat (ut legitur in Apocalipsi) gentem, dico, mitem atque tractabilem. Omnes utriusque sexus incedunt nudi, nullam corporis partem operientes. Et uti ex ventre matris prodeunt, sic usque ad mortem vadunt. Corpora enim habent magna quadrata bene disposita ac proportionata et colore declinantia ad rubedinem. Quod eis accidere puto, quia nudi incedentes tingantur a sole. Habent et comam amplam et nigram. Sunt in incessu et ludis agiles et liberales atque venusta facie, quam tamen ipsimet sibi destruunt. Perforant enim sibi genas et labra et nares et aures. Neque credas foramina illa esse parva aut quod unum tantum habeant. Vidi enim nonnullos habentes in sola facie septem foramina, quorum quodlibet capax erat unius pruni. Obturant sibi hec foramina cum petris ceruleis, marmoreis, cristallinis et ex alabastro pulcherrimis, et cum ossibus candidissimis et aliis rebus artificiose elaboratis secundum eorum usum. Quod si videres rem tam insolitam et monstro similem. Hominem scilicet habentem in genis solum et in labris septem petras, quarum nonnulle sunt longitudinis palme semis, non sine admiratione esses. Sepe etenim consideravi et indicavi septem tales petras esse ponderis unciarum sedecim, preter quod in singulis auribus trino foramine perforatis tenent alias petras pendentes in anulis, et hic mos solus est virorum. Nam mulieres non perforant sibi faciem, sed aures tantum. Alius mos est apud eos satis enormis et preter omnem humanam crudelitatem. Nam mulieres eorum, cum sint libidinose, faciunt intumescere maritorum inguina in tantam crassitudinem, ut deformia videantur et turpia; et hoc quodam earum artificio et mordicatione quorundam animalium venenosorum. Et hujus rei causa multi eorum amittunt inguina, que illis ob defectum cure fracescunt, et restant eunuchi. Non habent pannos neque laneos neque lineos neque bombicinos, quia nec eis indigent, nec habent bona propria, sed omnia communia sunt, vivunt simul sine rege, sine imperio, et unusquisque sibi ipsi dominus est. Tot uxores ducunt quot volunt: et filius coit cum matre et frater cum sorore; et primus cum prima, et obvius cum sibi obvia. Quotiens volunt, matrimonia dirimunt, et in his nullum servant ordinem. Preterea nullum habent templum et nullam tenent legem, neque sunt idolatre. Quid ultra dicam? Vivunt secundum naturam et epicurei potius dici possunt quam stoici. Non sunt inter eos mercatores neque commertia rerum. Populi inter se bella gerunt sine arte, sine ordine. Seniores suis quibusdam concionibus juvenes flectunt ad id quod volunt, et ad bella incendunt, in quibus crudeliter se mutuo interficiunt, et quos ex bello captivos ducunt, non eorum vite, sed sui victus causa occidendos servant, nam alii alios et victores victos comedunt, et inter carnes humana est eis communis in cibis. Hujus autem rei certior sis quia jam visum est patrem comedisse filios et uxorem, et ego hominem novi quem et allocutus sum qui plusquam ex trecentis humanis corporibus edisse vulgabatur. Et item steti vigintiseptem dies in urbe quadam, ubi vidi per domos humanam carnem salsam contignationibus suspensam, uti apud nos moris est lardum suspendere et carnem suillam. Plus dico: ipsi admirantur, cur nos non comedimus inimicos nostros, et eorum carne non utimur in cibis, quam dicunt esse saporosissimam. Eorum arma sunt arcus et sagitte; et quando properant ad bella nullam (sui tutandi gratia) corporis partem operiunt: adeo sunt et in hoc bestiis similes. Nos, quantum potuimus conati sumus eos dissuadere, et ab his pravis moribus dimovere, qui et se eos dimissuros nobis promiserunt. Mulieres (ut dixi) et si nude incedant et libidinosissime sint, earum tamen corpora habent satis formosa et munda: neque tam turpes sunt, quantum quivis forsan existimare posset: quia (quoniam carnose sunt) minus apparet earum turpitudo, que scilicet pro maiore parte a bona corporature qualitate operta est. Mirum nobis visum est, quod inter eas nulla videbatur, que haberet ubera caduca, et que parturierant uteri forma et contractura nihil distinguebantur a virginibus et in reliquis corporum partibus similia videbantur que propter honestatem consulto pretereo. Quando se christianis jungere poterant: nimia libidine pulse omnem pudiciciam contaminabant atque prostituebant. Vivunt annis centumquinquaginta et raro egrotant, et si quam adversam valetudinem incurrunt, seipsos cum quibusdam herbarum radicibus sanant. Hec sunt que notabiliora apud illos cognovi. Aer ibi valde temperatus est et bonus et, ut ex relatione illorum cognoscere potui, numquam ibi pestis aut egrotatio aliqua que a corrupto prodeat aere. Et nisi morte violenta moriantur longa vita vivunt: credo quia ibi semper perflant venti australes et maxime quem nos eurum vocamus: qui talis est illis, qualis nobis est aquilo. Sunt studiosi piscature, et illud mare piscosum est, et omni genere piscium copiosum. Non sunt venatores, puto quia cum ibi sint multa animalium silvestrium genera: et maxime leonum et ursorum et innumerabilium serpentum, aliarumque horridarum atque deformium bestiarum et etiam cum ibi longe lateque pateant silve, et immense magnitudinis arbores: non audent nudi, atque sine tegminibus et armis tantis se discriminibus exponere.

Regionum illarum terra valde fertilis est et amena: multisque colli­bus et montibus et infinitis vallibus atque maximis fluminibus abun­dans, et salubribus fontibus irrigua, et latissimis silvis et densis vixque penetrabilibus omnique ferarum genere plenis copiosa. Arbores maxime ibi sine cultore perveniunt. Quarum multe fructus faciunt gustui dele­ctabiles et humanis corporibus utiles, nonnulle vero contra, et nulli fru­ctus ibi his nostris sunt similes. Gignuntur et ibi innumerabilia gene­ra herbarum et radicum, ex quibus panem conficiunt et optima pulmen­taria. Habent et multa semina his nostris omnino dissimilia. Nulla ibi me­tallorum genera habent preter auri: cujus regiones ille exuberant, licet nihil ex eo nobiscum attulerimus in hac prima nostra navigatione. Id no­bis notum fecere incole qui affirmabant in mediterraneis magnam esse auri copiam et nihil ab eis estimari vel in precio haberi. Abundant mar­garitis uti alias tibi scripsi. Si singula que ibi sunt commemorare, et de numerosis animalium generibus eorumque multitudine scribere vel­lem res esset omnino prolixa et immensa. Et certe credo quod Plinius noster millesimam partem non attigerit generis psitacorum reliquarum­que avium necnon et animalium que in iisdem regionibus sunt, cum tanta facierum atque colorum diversitate, quod consummate picture ar­tifex Policletus in pingendis illis deficeret. Omnes arbores ibi sunt odo­rate: et singule ex se ginnum vel oleum vel liquorem aliquem emittunt. Quorum proprietates si nobis note essent non dubito quin humanis cor­poribus saluti forent, et certe si paradisus terrestris in aliqua sit terre parte, non longe ab illis regionibus distare existimo. Quarum situs (ut dixi) est ad meridiem in tanta aeris temperie quod ibi neque hiemes ge­lide neque estates fervide unquam habentur. Celum et aera maxima par­te anni serena sunt, et crassis vaporibus inania, pluvie ibi minutim decidunt et tribus vel quattuor horis durant, atque ad instar nimbi evanescunt.

Celum speciosissimis signis et figuris ornatum est, in quo annotavi stellas circiter viginti tante claritatis quante aliquando vidimus Venerem et Jovem. Harum et motus et circuitiones consideravi earumque peripherias et diametros geometricis methodis dimensus fui, easque maioris magnitudinis esse deprehendi. Vidi in eo celo tres canopos, duos quidem claros, tertium obscurum. Polus antar[c]ticus non est figuratus cum Ursa maiore et minore, ut hic noster videtur ar[c]ticus, nec juxta eum conspicitur aliqua clara stella, et ex his que circum eum breviore circuitu feruntur tres sunt habentes trigoni orthogoni schema: quarum dimidia peripherie diametrus gradus habet novem semis. Cum his orientibus a leva conspicitur unus Canopus albus eximie magnitu­dinis que cum ad medium celum perveniunt hanc habent figuram:

 

 

Post has veniunt alie due, quarum dimidia peripherie diametrus gradus habet duodecim semis: et cum eis conspicitur alius Canopus albus. His succedunt alie sex stelle formosissime & clarissime inter omnes alias octave sphere, que in firmamenti superficie dimidiam ha­bent peripherie diametrum graduum trigenta duorum cum his pervolat unus canopus niger immense magnitudinis, conspiciuntur in via latea, et hujus modi figuram habent quando sunt in meridionali linea:

 

 

Multas alias stellas pulcherrimas cognovi, quarum motus diligenter annotavi et pulcherrime in quodam meo libello graphice descripsi in hac mea navigatione. Hunc autem in presentia tenet hic Serenissimus Rex quem mihi restiturum spero. In illo hemispherio vidi res philosophorum rationibus non consentientes. Iris alba circa mediam noctem bis visa est, non solum a me sed etiam ab omnibus nautis. Similiter pluries novam lunam vidimus eo die quo soli coniungebatur, singulis noctibus in illa celi parte discurrunt innumeri vapores et ardentes faces. Dixi paulo ante in illo hemispherio: quod tamen proprie loquendo non est ad plenum hemispherium respectu nostri, quia tamen accedit ad hujusmodi formam sic illud appellari licuit.

Igitur ut dixi ab Olysippo, unde digressi sumus, quod ab linea equinoctiali distat gradibus triginta novem semis, navigavimus ultra lineam equinoctialem per quinquaginta gradus qui simul juncti efficiunt gradus circiter nonaginta, que summa eam quartam partem obtineat summi circuli secundum veram mensure rationem ab antiquis nobis traditam, manifestum est nos navigasse quartam mundi partem. Et hac ratione nos Olysippum habitantes citra lineam equinoctialem gradu trigesimo nono semis in latitudine septentrionali sumus ad illos qui gradu quinquagesimo habitant ultra eandem lineam in meridionali latitudine angulariter gradus quinque in linea transversali, et ut clarius intellegas: Perpendicularis linea que dum recti stamus a puncto celi imminente vertici nostro dependet in caput nostrum, illis dependet in latus vel in costas. Quo fit ut nos simus in linea recta, ipsi vero in linea transversa, et species fiat trianguli orthogoni, cujus vicem linee tenemus cathete ipsi autem basis et hipotenusa a nostro ad illorum pretenditur verticem, ut in figura patet. Et hec de cosmographia dicta sufficiant.

 

 

Hec fuerunt notabiliora, que viderim in hac mea ultima navigatione quam appello diem tertium. Nam alii duo dies fuerunt due alie navigationes quas ex mandato Serenissimi Hispaniarum Regis feci versus occidentem in quibus annotavi miranda ab illo sublimi omnium creatore deo nostro perfecta, rerum notabilium diarium feci ut si quando mihi otium dabitur possim omnia hec singularia atque mirabilia colligere et vel geographie vel cosmographie librum conscribere, ut mei recordatio apud posteros vivat, et omnipotentis dei cognoscatur tam immensum artificium in parte priscis ignotum, nobis autem cognitum. Oro itaque clementissimum deum quod mihi dies vite proroget ut cum sua bona gratia atque anime salute hujus mee voluntatis optimam dispositionem perficere possim. Alios duos dies in sanctuariis meis servo, et restituente mihi hoc Serenissimo Rege diem tertium patriam et quietem repetere conabor, ubi et cum peritis conferre, et ab amicis id opus proficiendum confortari et adjuvari valeam.

A te veniam posco, si ultimam hanc meam navigationem seu po­tius ultimum diem tibi non transmisi, uti postremis meis literis tibi pollicitus fueram. Causam nosti quando necdum ab hoc serenissimo rege Archetypum habere potui. Mecum cogito adhuc efficere quartum diem et hoc pertracto, et jam mihi duarum navium cum suis armamentis promissio facta est, ut ad perquirendas novas regiones versus meridiem a latere orientis me accingam per ventum, qui Africus dicitur. In quo die multa cogito efficere in dei laudem, et hujus regni utilitatem et senec­tutis mee honorem; et nihil aliud exspecto nisi hujus Serenissimi Regis consensum. Deus id permittat quod melius est, quid fiet intelleges.

Ex Italica in Latinam linguam iocundus interpres hanc epistulam vertit, ut latini omnes intellegant, quam multa miranda in dies repe­riantur, et eorum comprimatur audacia, qui celum et majestatem scru­tari, et plus sapere quam liceat sapere volunt, quando a tanto tempore quo mundus cepit ignota sit vastitas terre, et que contineantur in ea.

 

Magister Iohannes Otmar vindelice impressit Auguste

Anno milessimo quintengesimo quarto.