Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Devota exhortatio adsacram communionem.[Liber IV]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE QVORVNDAM DEVOTORVM ARDENTIDESIDERIO AD CORPVS CHRISTI.
VOX DISCIPVLI.
CAPITVLVM XIIII.
O quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine: quam abscondisti timentibus te. Quando recordor devotorum aliquorum ad sacramentum tuum Domine cum maxima devotione et affectu accedentium: tunc saepius in me ipso confundor et erubesco, quod ad altare tuum et sacrae communionis mensam tam tepide et frigide accedo; quod ita aridus et sine affectione cordis maneo: quod non sum totaliter accensus coram te Deo meo, nec ita vehementer attractus et affectus sicut multi devoti fuerunt; qui prae nimio desiderio communionis et sensibili cordis amore a fletu se non potuerunt continere: sed ore cordis et corporis pariter ad te Deum fontem vivum medullitus inhiabant; suam esuriem non valentes aliter temperare nec satiare: nisi corpus tuum cum omni iucunditate et spirituali aviditate accepissent. O vera ardens fides eorum: probabile existens argumentum sacrae praesentiae tuae. Isti enim veraciter cognoscunt Dominum suum in fractione panis: quorum cor tam valide ardet in eis de Iesu ambulante cum eis. Longe est a me saepe talis affectus et devotio: tam vehemens amor et ardor. Esto mihi propitius Iesu bone dulcis et benigne: et concede pauperi mendico tuo vel interdum modicum de cordiali affectu amoris tui in sacra communione sentire; ut fides mea magis convalescat, spes in bonitate tua proficiat: et caritas semel perfecte accensa et caeleste manna experta numquam deficiat. Potens est autem misericordia tua etiam gratiam desideratam mihi praestare: et in spiritu ardoris cum dies beneplaciti tui venerit me clementissime visitare. Etenim licet tanto desiderio tam specialium devotorum tuorum non ardeo; tamen de gratia tua illius magni inflammati desiderii desiderium habeo: orans et desiderans omnium talium fervidorum amatorum tuorum participem me fieri, ac eorum sancto consortio annumerari. |