BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD OMNIS

SPES ET FIDVCIA IN SOLO

DEO EST FIGENDA.

 

CAPITVLVM  LIX.

 

Domine quae est fiducia mea quam in hac vita habeo; aut quod maius solacium meum ex omnibus apparentibus sub caelo? Nonne tu Domine Deus meus; cuius misericordiae non est numerus? Vbi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit praesente te? Malo pauper esse propter te: quam dives sine te. Eligo potius te cum in terra peregrinari: quam sine te caelum possidere. Vbi tu ibi caelum; atque ibi mors et infernus: ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es: et ideo post te gemere clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene confidere qui in necessitatibus auxilietur opportunis: nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea tu fiducia mea: tu consolator meus et fidelissimus in omnibus. Omnes quae sua sunt quaerunt; tu salutem meam et profectum meum solummodo praetendis: et omnia in bonum mihi convertis. Etiam si variis temptationibus et adversitatibus exponas; hoc totum ad utilitatem meam ordinas: qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari: quam si caelestibus consolationibus me repleres. In te ergo Domine Deus pono totam spem meam et refugium: in te omnem tribulationem et angustiam meam constituo; quia totum infirmum et instabile invenio: quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adiuvare poterunt: nec prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri doctorum consolari; nec aliqua pretiosa substantia liberare, nec locus aliquis secretus et amoenus contutari: si tu ipse non assistas iuves confortes consoleris instruas et custodias. Omnia namque quae ad pacem videntur esse et felicitatem habendam; te absente nihil sunt: nihil que felicitatis in veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitae, et profunditas eloquiorum tu es: et in te super omnia sperare fortissimum solacium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei: in te confido Deus meus misericordiarum Pater. Benedic et sanctifica animam meam benedictione caelesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes aeternae gloriae tuae; nihil que in templo tuae dignitatis inveniatur: quod oculos tuae maiestatis offendat. Secundum magnitudinem bonitatis tuae, et multitudinem miserationum tuarum respice in me: et exaudi orationem pauperis servi tui longe exulantis in regione umbrae mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitae corruptibilis: ac comitante gratia tua dirige per viam pacis ad patriam perpetuae claritatis. Amen.

 

EXPLICIT LIBER INTERNAE

CONSOLATIONIS.