Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD TEMPORALES MISERIAEEXEMPLO CHRISTI AEQVANIMITERSVNT FERENDAE.
CAPITVLVM XVIII.
Fili. Ego descendi de caelo pro tua salute; suscepi tuas miserias non necessitate sed caritate trahente: ut patientiam disceres, et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei, usque ad exitum in cruce: non defuit mihi tolerantia doloris. Defectum rerum temporalium magnum habui; multas querimonias de me frequenter audivi: confusiones et obprobria benigne sustinui; pro beneficiis ingratitudinem recepi: pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones. Domine, quia tu patiens fuisti in vita tua, in hoc maxime implendo praeceptum Patris tui; dignum est ut ego misellus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam: et donec ipse volueris onus corruptibilis vitae pro salute mea portem: Nam et si onerosa sentitur praesens vita: facta est tamen iam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo et sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior et clarior; sed et multo magis consolatoria quam olim in lege veteri fuerat: cum porta caeli clausa persisteret, et obscurior etiam via ad caelum videbatur; quando tam pauci regnum caelorum quaerere curabant: sed neque qui tunc iusti erant et salvandi ante passionem tuam et sacrae mortis debitum caeleste regnum poterant introire. O quantas tibi gratias teneor referre: quod viam rectam et bonam dignatus es mihi et cunctis fidelibus ad aeternum regnum tuum ostendere. Nam vita tua via nostra: et per sanctam patientiam ambulamus ad te qui es corona nostra. Nisi tu nos praecessisses et docuisses; quis sequi curaret? Heu quanti longe retro que manerent: nisi tua praeclara exempla inspicerent. Ecce adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis; quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus? |