BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE OCCVLTIS DEI IVDICIIS CONSIDERANDIS:

NE EXTOLLAMVR IN BONIS.

 

CAPITVLVM  XIIII.

 

Intonas super me iudicia tua Domine; et timore ac tremore concutis omnia ossa mea: et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero: quia caeli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in angelis repperisti pravitatem nec tamen pepercisti; quid fiet de me? ceciderunt stellae de caelo; et ego pulvis quid praesumo? Quorum opera videbantur laudabilia ceciderunt ad infima; et qui comedebant panem angelorum: vidi siliquis delectari porcorum. Nulla est ergo sanctitas si manum tuam Domine subtrahas: nulla prodest sapientia, si gubernare desistas; nulla iuvat fortitudo, si conservare desinas: nulla secura castitas, si eam non protegas; nulla propria prodest custodia: si non assit tua sacra vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus: visitati vero erigimur et vivimus. Instabiles quippe sumus sed per te confirmamur: tepescimus, sed a te accendimur. O quam humiliter et abiecte mihi de me ipso sentiendum est: quam nihili pendendum si quid boni videar habere. O quam profunde submittere me debeo sub abyssalibus iudiciis tuis Domine: ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil. O pondus immensum; o pelagus intransnatabile: ubi nihil de me reperio quam in toto nihil. Vbi est ergo latebra gloriae; ubi confidentia de virtute concepta? Absorpta est omnis gloriatio vana, in profunditate iudiciorum tuorum super me. Quid est omnis caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum contra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio; cuius cor in veritate subiectum est. Deo? Non eum totus mundus eriget: quem veritas sibi subiecit; nec omnium laudantium ore movebitur: qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil; deficient enim cum sonitu verborum: veritas autem Domini manet in aeternum.