BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE MONASTICA VITA.

 

CAPITVLVM  XVII.

 

Oportet quod discas te ipsum in multis frangere: si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in monasteriis vel in congregatione habitare, et inibi sine querela conversari: et usque ad mortem fidelis perseverare. Beatus qui ibidem bene vixerit: et feliciter consummaverit. Si vis debite stare et proficere: teneas te tamquam exulem peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum: si vis religiosam ducere vitam. Habitus et tonsura modicum confert: sed mutatio morum et integra mortificatio passionum verum faciunt religiosum. Qui aliud quaerit quam pure Deum, et animae suae salutem: non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus: qui non nititur esse minimus, et omnibus subiectus. Ad serviendum venisti: non ad regendum. Ad patiendum et laborandum scias te vocatum: non ad otiandum vel fabulandum. Hic ergo probantur homines: sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare: nisi ex toto corde se voluerit propter Deum humiliare.